Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Satyricon
Petronius ArbiterSaty 116 · perseus-lat2More by Petronius Arbiter
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/petronius-arbiter" aria-label="More works by Petronius Arbiter"> —
⋯
More
Original / primary: Perseus Lat2
101
Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto “aliquando” inquam “Totum me, Fortuna, vicisti.” Nam Giton quidem super pectus meum positus diu animam egit. Deinde ut effusus sudor utriusque spiritum revocavit, comprehendi Eumolpi genua et “Miserere” inquam “morientium et pro consortio studiorum commoda manum; mors venit, quae nisi per te non licet, potest esse pro munere.” Inundatus hac Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus. “Quae autem hic insidiae sunt” inquit “aut quis nobiscum Hannibal navigat? Lichas Tarentinus, homo verecundissimus et non tantum huius navigii dominus, quod regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum ad mercatum conducit. Hic est Cyclops ille et archipirata, cui vecturam debemus; et praeter hunc Tryphaena, omnium feminarum formosissima, quae voluptatis causa hue atque illuc vectatur.” “Hi sunt” inquit Giton “quos fugimus” simulque raptim causas odiorum et instans periculum trepidanti Eumolpo exponit. Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam sententiam promere et “Fingite” inquit “nos antrum Cyclopis intrasse. Quaerendum est aliquod effugium, nisi naufragium pommus et omni nos periculo liberamus.” “Immo” inquit Giton “persuade gubernatori, ut in aliquem portum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. Poteris hanc simulationem et vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator indulgeat tibi.” Negavit hoc Eumolpus fieri posse, “quia magna” inquit “navigia portubus se curvatis insinuant, nec tam cito fratrem defecisse veri simile erit. Accedit his, quod forsitan Lichas officii causa visere languentem desiderabit. Vides, quam valde nobis expediat, ultro dominum ad fugientes accersere.accersere Buecheler: accedere. Sed finge navem ab ingenti posse cursu deflecti et Licham non utique circumiturum aegrorum cubilia: quomodo possumus egredi nave, ut non conspiciamur a cunctis? Opertis capitibus, an nudis? Opertis, et quis non dare manum languentibus volet? Nudis, et quid erit aliud quam se ipsos proscribere?”
102
“Quin potius” inquam ego “ad temeritatem confugimus et per funem lapsi descendimus in scapham praecisoque vinculo reliqua fortunae committimus? Nec ego in hoc periculum Eumolpon arcesso. Quid enim attinet innocentem alieno periculo imponere? Contentus sum, si nos descendentes adiuverit casus.” “Non imprudens” inquit “consilium” Eumolpos “si aditum haberet. Quis enim non euntes notabit? Utique gubernator, qui pervigil nocte siderum quoque motus custodit. Et utcunque imponi nihilnihil Buecheler: vel. dormienti posset, si per aliam partem navis fuga quaereretur: nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet. Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi aut caede expelli aut praecipitari viribus. Quod an fieri possit, interrogate audaciam vestram. Nam quod ad meum quidem comitatum attinet, nullum recuso periculurn, quod salutis spem ostendit. Nam sine causa quidem spiritum tanquam rem vacuam impendere ne vos quidem existimo velle. Videte, numquid hoc placeat: ego vos in duas iam pelles coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro sarcinis habebo, apertis scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere possitis et cibum. Conclamabo deinde nocte servos poenam graviorem timentes praecipitasse se in mare. Deinde cum ventum fuerit in portum, sine ulla suspicione pro sarcinis vos efferam.” “Ita vero” inquam ego “tanquam solidos alligaturus, quibus non soleat venter iniuriam facere? An tanquam eos qui sternutare non soleamus nec stertere? An quia hoc genus furti semel mea feliciter cessit? Sed finge una die vinctos posse durare: quid ergo, si diutius aut tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? Quid facturi sumus? Vestes quoque diutius vinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram. Iuvenes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur pannos et vincla?” “Adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. Inspicite, quod ego inveni. Eumolpus tanquam litterarum studiosus utique atramentum habet. Hoc ergo remedio mutemus colores a capillis usque ad ungues. Ita tanquam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus inimicis.” “Quidni?” inquit Giton “etiam circumcide nos, ut Iudaei videamur, et pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives putet: tanquam hic solus color figuram possit pervertere et non multa una oporteat consentiant et non ratione, utet non bracketed, ut added by Buecheler. mendacium constet. Puta infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae asperginem imposituram aliquam corpori maculam, nec vestem atramento adhaesuram, quod frequenter etiam non accersito ferrumine infigitur: age, numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere Numquid et crines calamistro convertere? Numquid et frontes cicatricibus scindere? Numquid et crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terram deducere? Numquid et barbam peregrina ratione figurare? Color arte compositus inquinat corpus, non mutat. Audite, quid amentiamenti Buecheler: timenti. succurrerit: praeligemus vestibus capita et nos in profundum mergamus.”
103
“Ne istud dii hominesque patiantur” Eumolpus exclamat “ut vos tam turpi exitu vitam finiatis. Immo potius facite, quod iubeo. Mercennarius meus, ut ex novacula comperistis, tonsor est: hic continuo radat utriusque non solum capita, sed etiam supercilia. Sequar ego frontes notans inscriptione sollerti, ut videamini stigmate esse puniti. Ita eaedem litterae et suspicionem declinabunt quaerentium et vultus umbra supplicii tegent.” Non est dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim processimus capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus. Implevit Eumolpus frontes utriusque ingentibus litteris et notum fugitivorum epigramma per totam faciem liberali manu duxit. Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est. Nos dissimulata nauseantis devotione ad ordinem tristitiae redimus, silentioque compositi reliquas noctis horas male soporati consumpsimus
104
“Videbatur mihi secundum quietem Priapus dicere: 'Encolpion quod quaeris, scito a me in navem tuam esse perductum.” ' Exhorruit Tryphaena et “Putes” inquit “una nos dormiisse; nam et mihi simulacrum Neptuni, quod Baiis in tetrastyloBaiis in tetrastylo Buecheler: Baistor asylo. notaveram, videbatur dicere: in nave Lichae Gitona invenies.'” “Hinc scies” inquit Eumolpus “Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat” ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,“quis” inquit “prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?” Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus nomine, subito proclamat: “Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur.”
105
Excanduit Lichas hoc sermone turbatus et “Itane” inquit “capillos aliquis in nave praecidit, et hoc nocte intempesta? Attrahite ocius nocentes in medium, ut sciam, quorum capitibus debeat navigium lustrari.” “Ego” inquit Eumolpus “hoc iussi. Nec innec in Buecheler: nec non. eodem futurus navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi squalorem damnatis auferri; simul ut notae quoque litterarum non adumbratae comarum praesidio totae ad oculos legentium acciderent. Inter cetera apud communem amicam consumpserunt pecuniam meam, a qua illos proxima nocte extraxi mero unguentisque perfusos. Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent” itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi. Nulla ergo fit mora; aggrediuntur nos furentes nautae cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare. Et ego quidem tres plagas Spartana nobilitate concoxi. Ceterum Giton semel ictus tam valde exclamavit, ut Tryphaenae aures notissima voce repleret. Non solum eraera Buecheler: ergo. turbata est, sed ancillae etiam omnes familiari sono inductae ad vapulantem decurrunt. Iam Giton mirabili forma exarmaverat nautas coeperatque etiam sine voce saevientes rogare, cum ancillae pariter proclamant: “Giton est, Giton, inhibete crudelissimas manus; Giton est, domina, succurre.” Deflectit aures Tryphaena iam sua sponte credentes raptimque ad puerum devolat. Lichas, qui me optime noverat, tanquam et ipse vocem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam consideravit, sed continuo ad inguina mea luminibus deflexis movit officiosam manum et “Salve” inquit “Encolpi.” Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis orisqueorisque Buecheler: indiciorumque. lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit. Tryphaena lacrimas effudit decepta supplicio—vera enim stigmata credebat captivorum frontibus impressa—sciscitarique submissius coepit, quod ergastulum intercepisset errantes, aut cuius tam crudeles manus in hoc supplicium durassent. Meruisse quidem contumeliam aliquam fugitives, quibus in odium bona sua venissent. . .
106
concitatus iracundia prosiliit Lichas et “O te” inquit “feminam simplicem, tanquam vulnera ferro praeparata litteras biberint. Utinam quidem hac se inscriptione frontis maculassent: haberemus nos extremum solacium. Nunc mimicis artibus petiti sumus et adumbrata inscriptione derisi.” Volebat Tryphaena misereri, quia non totam voluptatem perdiderat, sed Lichas memor adhuc uxoris corruptae contumeliarumque, quas in Herculis porticu acceperat, turbato vehementius vultu proclamat: “Deos immortales rerum humanarum agere curam, puto, intellexisti, o Tryphaena. Nam imprudentes noxios in nostrum induxere navigium, et quid fecissent, admonuerunt pari somniorum consensu. Ita vide, ut possit illis ignosci, quos ad poenam ipse deus deduxit. Quod ad me attinet, non sum crudelis, sed vereor, ne quod remisero, patiar.” Tam superstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae ultioni. Nec se minus grandi vexatam iniuria quam Licham, cuius pudoris dignitas in contione proscripta sit
107
“Me, ut puto, hominem non ignotum, elegerunt ad hoc officium legatum petieruntque, ut se reconciliarem aliquando amicissimis. Nisi forte putatis iuvenes casu in has plagas incidisse, cum omnis vector nihil prius quaerat, quam cuius se diligentiae credat. Flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini liberos homines ire sine iniuria, quo destinant. Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus. Quid ultra petitis aut quid vultis? In conspectu vestro supplices iacent iuvenes ingenui, honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando coniuncti. Si mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam videtis. Servitia ecce in frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria poenarum lege proscriptos.” Interpellavit deprecationem suppliciisupplicii Buecheler: supplicis. Lichas et “Noli” inquit “causam confundere, sed impone singulis modum. Ac primum omnium, si ultro venerunt, cur nudavere crinibus capita? Vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem. Deinde, si gratiam a legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos tuebaris, absconderes? Ex quo apparet casu incidisse noxios in plagas et te artem quaesisse, qua nostrae animadversionis impetum eluderes. Nam quod invidiam facis nobis ingenuos honestosque clamando, vide, ne deteriorem facias confidentia causam. Quid debent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt? At enim amici fuerunt nostri: eo maiora meruerunt supplicia; nam qui ignotos laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida.” Resolvit Eumolpos tam iniquam declamationem et “Intellego” inquit “nihil magis obesse iuvenibus miseris, quam quod nocte deposuerunt capillos: hoc argumento incidisse videntur in navem, non venisse. Quod velim tam candide ad aures vestras perveniat, quam simpliciter gestum est. Voluerunt enim antequam conscenderent, exonerare capita molesto et supervacuo pondere, sed celerior ventus distulit curationis propositum. Nec tamen putaverunt ad rem pertinere, ubi inciperent, quod placuerat ut fieret, quia nec omen nec legem navigan tium noverant.” “Quid” inquit Lichas “attinuit supplices radere? Nisi forte miserabiliores calvi solent esse. Quamquam quid attinet veritatem per interpretem quaerere? quid dicis tu, latro? quae salamandra supercilia tua exussit? cui deo crinem vovisti? pharmace, responde.”
108
Obstupueram ego supplicii metu pavidus, nec quid in re manifestissima dicerem, inveniebam turbatus et deformis praeter spoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec facere deceret nec dicere. Ut vero spongia uda facies plorantis detersa est et liquefactum per totum os atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube confudit, in odium se ira convertit. Negat Eumolpus passurum se, ut quisquam ingenuos contra fas legemque contaminet, interpellatque saevientium minas non solum voce sed etiam manibus. Aderat interpellanti mercennarius comes et unus alterque infirmissimus vector, solacia magis litis quam virium auxilia. Nec quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos Tryphaenae manus usurum me viribus meis clara liberaque voce clamavi, ni abstineret a Gitone iniuriam mulier damnata et in toto navigio sola verberanda. Accenditur audacia mea iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum pro alio clamo. Nec minus Tryphaena contumelia saevit accensa totiusque navigii turbam diducit in partes. Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit, uno tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, sinon desinat rabies libidine perditorum collecta. Nihilo minus tamen perseverat dimicantium furor, illis pro ultione, nobis pro vita pugnantibus. Multi ergo utrinque sine morte labuntur, plures cruenti vulneribus referunt veluti ex proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur. Tune fortissimus Giton ad virilia sua admovit novaculam infestam, minatus se abscisurum tot miseriarum causam, inhibuitque Tryphaena tam grande facinus non dissimulata missione. Saepius ego cultrum tonsorium super iugulum meum posui, non magis me occisurus, quam Giton, quod minabatur, facturus. Audacius tamen ille tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere novaculam, qua iam sibi cervicem praeciderat. Stante ergo utraque acie, cum appareret LO futurum non tralaticium bellum, aegre expugnavit gubernator, ut caduceatoris more Tryphaena indutias faceret. Data ergo acceptaque ex more patrio fide praetendit ramum oleae a tutela navigii raptum, atque in colloquium venire ausa“ “Quis furor” exclamat “pacem convertit in arma? Quid nostrae meruere manus? Non Troius heros hac in classe vehit decepti pignus Atridae, nec Medea furens fraterno sanguine pugnat. Sed contemptus amor vires habet. Ei mihi, fata hos inter fluctus quis raptis evocat armis? Cui non est mors una satis? Ne vincite pontum gurgitibusque feris alios imponite fluctus.” ”
109
Haec ut turbato clamore mulier effudit, haesit paulisper acies, revocataeque ad pacem manus intermisere bellum. Utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos et castigate ante vehementissime Licha tabulas foederis signat, quis haec formula erat: “Ex tui animi sententia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a Gitone quereris, neque si quid ante hunc diem factum est, obicies vindicabisve aut ullo alio genere persequendum curabis; ut tu nihil imperabis puero repugnanti, non amplexum, non osculum, non coitum venere constrictum, nisi pro qua re praesentes numeraveris denarios centum. Item, Licha, ex tui animi sententia, ut tu Encolpion nec verbo contumelioso insequeris nec vultu, neque quaeres ubi nocte dormiat, aut si quaesieris, pro singulis iniuriis numerabis praesentes denarios ducenos.” In haec verba foederibus compositis arma deponimus, et ne residua L in animis etiam post iusiurandum ira remaneret, praeterita aboleri osculis placet. Exhortantibus universis odia detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilaritate concordiam.concordiam Buecheler: concilium. Exsonat ergo cantibus LO totum navigium, et quia repentina tranquillitas intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius hamis blandientibus convellebat praedam repugnantem. Ecce etiam per antemnam pelagiae consederant volucres, quas textis harundinibus peritus artifex tetigit; illae viscatis illigatae viminibus deferebantur ad manus. Tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per maria inanis spuma torquebat. Iam Lichas redire mecum in gratiam coeperat, iam Tryphaena Gitona extrema parte potionis spargebat, cum Eumolpus et ipse vino solutus dicta voluit in calvos stigmososque iaculari, donec consumpta frigidissima urbanitate rediit ad carmina sua coepitque capillorum elegidarion dicere:“ Quod solum. formae decus est, cecidere capilli, vernantesque comas tristis abegit hiemps. Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent, areaque attritis ridet adultaadulta Buecheler: adusta. pilis. O fallax natura deum: quae prima dedisti aetati nostrae gaudia, prima rapis. Infelix, modo crinibus nitebas Phoebo pulchrior et sorore Phoebi. At nunc levior aere vel rotundo horti tubere, quod creavit unda, ridentes fugis et times puellas. Ut mortem citius venire credas, scito iam capitis perisse partem. ”
110
Plura volebat proferre, credo, et ineptiora praeteritis, cum ancilla Tryphaenae Gitona in partem navis inferiorem ducit corymbioque dominae pueri adornat caput. Immo supercilia etiam profert de pyxide sciteque iacturae lineamenta secuta totam illi formam suam reddidit. Agnovit Tryphaena verum Gitona, lacrimisque turbata tune primum bona fide puero basium dedit. Ego etiam si repositum in pristinum L decorem puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius vultum intellegebamque me non tralaticia deformitate esse insignitum, quem alloquio dignum ne Lichas quidem crederet. Sed huic tristitiae eadem illa succurrit ancilla, sevocatumque me non minus decoro exornavit capillamento; immo commendatior vultus enituit, quia flavumflavum margin ed. of Tornaesius: flaucorum. corymbion erat Ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et LO praesentis concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem levitatem coepit iactare: quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum obliviscerentur, nullamque esse feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad furorem averteretur. Nec se tragoedias veteres curare aut nomina saeculis nota, sed rem sua memoria factam, quam expositurum se esse, si vellemus audire. Conversis igitur omnium in se vultibus auribusque sic orsus est:
111
“Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut vicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum sui evocaret. Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. Sic afflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat. Assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renovabat. Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat. Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi et lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret. Descendit igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit. Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem, ne perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret: omnium eundem esse exitum sed et idem domicilium, et cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocantur. At illa ignota consolatione percussa laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpuscorpus Nodot: pectus. iacentisimposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, done ancilla vini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et 'Quid proderit' inquit 'hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis? Id cinerem aut manes credis sentire sepultos? Vis tu reviviscere? Vis discusso muliebri errore, quam diu licuerit, lucis commodis frui? Ipsum te iacentis corpus admonere debet, ut vivas.' Nemo invitus audit, cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est.
112
Ceterum scitis, quid plerumque soleat temptare humanam satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles, ut matrona vellet vivere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est. Nec deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam ancilla ac subinde dicente:“ 'Placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?' ” quid diutius moror? ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit, victorque miles utrumque persuasit. Iacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, putaret expirasse super corpus viri pudicissimam uxorem. Ceterum delectatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni per facultates poterat, coemebat et prima statim nocte in monumentum ferebat. Itaque unius cruciarii parentes ut viderunt laxatam custodiam, detraxere nocte pendentem supremoque mandaverunt officio. At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit: nec se exspectaturum iudicis sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae. Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium familiari ac viro faceret. Mulier non minus misericors quam pudica 'ne istud' inquit 'dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum impendere quam vivum occidere.' Secundum hanc orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die populus miratus est, qua ratione mortuus isset in crucem.”
113
Risu excepere fabulam nautae, et erubescente non mediocriter Tryphaena vultumque suum super cervicem Gitonis amabiliter ponente. At non Lichas risit, sed iratum commovens caput “Si iustus” inquit “imperator fuisset, debuit patris familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci.” Non dubie redierat in animum Hedyle expilatumque libidinosa migratione navigium. Sed nec foederis verba permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes, dabat iracundiae locum. Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis posita modo implebat osculis pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus vultum. Ego maestus et impatiens foederis novi L non cibum, non potionem capiebam, sed obliquis trucibusque oculis utrumque spectabam. Omnia me oscula vulnerabant, omnes blanditiae, quascunque mulier libidinosa fingebat. Nec tamen adhuc sciebam, utrum magis puero irascerer, quod amicam mihi auferret, an amicae, quod puerum corrumperet: utraque inimicissima oculis meis et captivitate praeterita tristiora. Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut quod minimum est, sermone communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet. Inundavere pectus lacrimae dolore paratae, gemitusque suspirio tectus animam paene submovit In partemvoluptatis temptabat admitti, nec domini supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium “Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam facies, quam scortum. Si vir fueris, non ibis ad spintriam”spintriam margin ed. of Tornaesius: spuicam or spuitam. . . . Me nihil magis pungebat,pungebat Buecheler; pudebat. quam ne Eumolpus sensisset, quicquid illud fuerat, et homo dicacissimus carminibus vindicaret “ Iurat Eumolpus verbis conceptissimis ”
114
Dum haec taliaque iactamus, inhorruit mare nubesque undique adductae obruere tenebris diem. Discurrunt nautae ad officia trepidantes velaque tempestati subducunt. Sed nec certos fluctus ventus impulerat, nec quo destinaret cursum, gubernator sciebat. Siciliam modo ventus dabat, saepissime in oram Italici litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem,ratem Goldast: partem. et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret. Itaque hercules postquam maris ira infestanaris era infesta Buecheler: manifesta. convaluit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et “tu” inquit “Encolpi, succurre periclitantibus et vestem illam divinam sistrumque redde navigio. Per fidem, miserere, quemadmodum quidem soles.” Et illum quidem vociferantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam fidelissimi rapuerunt servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae morti. . . Applicitus cum clamore flevi et “Hoc” inquam “a diis meruimus, ut nos sola morte coniungerent? Sed non crudelis fortuna concedit. Ecce iam ratem fluctus evertet, ecce iam amplexus amantium iratum dividet mare. Igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum licet, et ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape.” Haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit meaque tunica contectus exeruit ad osculum caput. Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et “Si nihil aliud, certe diutius” inquit “iunctos nos mareiunctos nos mare Faber: iuncta nos mors. feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet.” Patior ego vinculum extremum, et veluti lecto funebri aptatus exspecto mortem iam non molestam. Peragit interim tempestas mandata fatorum omnesque reliquias navis expugnat. Non arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad praedam rapiendam. Deinde ut aliquos viderunt, qui suas opes defenderent, mutaverunt crudelitatem in auxilium . . .
115
Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum. Persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem. Mirati ergo, quod illi vacaret in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem iubemusque bonam habere mentem. At ille interpellatus excanduit et “Sinite me” inquit “sententiam explere; laborat carmen in fine.” Inicio ego phrenitico manum iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam mugientem Hoc opere tandem elaborate casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcunque curati tristissimam exegimus noctem. Postero die, cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad litus deferri. Substiti ergo tristis coepique umentibusumentibus margin ed. of Tornaesius: viventibus. oculis maris fidem inspicere et “Hunc forsitan” proclamo “in aliqua parte terrarum secura exspectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut pater;pater Buecheler: patrem. utique reliquit aliquem, cui proficiscens osculum dedit. Haec sunt consilia mortalium, haec vota magnarum cogitationum. En homo quemadmodum natat.” Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in terram, agnovique terribilem paulo ante et implfacablem Licham pedibus meis paene subiectum. Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel iterumque manibus pectus et “Ubi nunc est” inquam “iracundia tua, ubi impotentia tua? nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes. Ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. Ite cauti, et opes fraudibus captas per mille annos disponite. Nempe hic proxima luce patrimonii sui rationes inspexit, nempe diem etiam, quo venturus esset in patriam, animo suo fixit.fixit Oeveringius: finxit. Dii deaeque, quam longe a destinatione sua iacet. Sed non sola mortalibus maria hanc fidem praestant. Illum bellantem arma decipiunt, illum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit. Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum strangu lavit, abstinentem frugalitas. Si bene calculum ponas, ubique naufragium est. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura. Tanquam intersit, periturum corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus an mora. Quicquid feceris, omnia haec eodem ventura sunt. Ferae tamen corpus lacerabunt. Tanquam melius ignis accipiat; immo hanc poenam gravissimam credimus, ubi servis irascimur. Quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de nobis relinquat sepultura?” Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos sensus longius mittit
116
Hoc peracto libenter officio destinatum carpimus iter ac momento temporis in montem sudantes con scendimus, ex quo haud procul impositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec quod esset, sciebamus errantes, donec a vilico quodam Crotona esse cognovimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam. Cum deinde diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus opes, “O mi” inquit “hospites, si negotiatores estis, mutate propositum aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. In hac enimurbe non litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscunque homines in hac urbe videritis, scitote in duas partes esse divisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas,cenas Bongarsius: scenas. non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. Qui vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. Adibitis” inquit “oppidum tanquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadavera, quae lacerantur, aut corvi, qui lacerant”
117
prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus est. Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille “Utinam quidem sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem: non mehercules penam istam differrem, sed continuo vos ad magnas opes ducerem. Atquin promitto, quicquid exigeret, dummodo placeret vestis, rapinae comes, et quicquid Lycurgi villa grassantibus praebuisset. Nam nummos in praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram” “Quid ergo” inquit Eumolpus “cessamus mimum componere? Facite ergo me dominum, si negotiatio placet.” Nemo ausus est artem damnare nihil auferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, in verba Eumolpi sacramentum iuravimus: uri, vinciri, verberari ferroque necari, et quicquid aliud Eumolpus iussisset. Tanquam legitimi gladia tores domino corpora animasque religiosissime addicimus. Post peractum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret. Accessisse huic tristitiae proximum naufragium, quo amplius vicies sestertium amiserit; nec illum iactura moveri, sed destitutum ministerio non agnoscere dignitatem suam. Praeterea habere in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque depositum; nam familiam quidem tam magnam per agros Numidiae esse sparsam, ut possit vel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo, ut plurimum tussiat, ut sit modo solutions stomachi cibosque omnes palam damnet; loquatur aurum et argentum fundosque mendaces et perpetuam terrarum sterilitatem; sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti omnibus mensibus renovet. Et ne quid scaenae deesset, quotiescunque aliquem nostrum vocare temptasset, alium pro alio vocaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes non essent. His ita ordinatis, “quod belle feliciterque eveniret” precati deos viam ingredimur. Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrectator ministerii, posita frequentius sarcina male dicebat properantibus affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum. “Quid vos” inquit “iumen tum me putatis esse aut lapidariam navem? Hominis operas locavi, non caballi. Nec minus liber sum quam vos, etiam si pauperem pater me reliquit.” Nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem et strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. Ridebat contumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur
118
“Multos inquit Eumolpos, o iuvenes carmen LO decepit. Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse. Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum felicioremfeliciorem cod. Messaniensis: faciliorem other MSS. refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam. Ceterum neque generosior spiritus vanitatemvanitatem cod. Messaniensis: sanitatem other MSS. amat, neque concipereconcipere cod. Bernensis: conspicere L: conspici O. aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae,semotae Buecheler: summotae. ut fiat 'odi profanum vulgus et arceo.' Praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visamvisam Faber: versum. timuerunt calcare. Ecce belli civilis ingens opus quisquis attigerit, nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides: tanquam si placet hic impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum”
119
“ Orbem iam totum victor Romanus habebat, qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque. Nec satiatus erat. Gravidis freta pulsa carinis iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra, si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum, hostis erat, fatisque in tristia bella paratis quaerebantur opes. Non vulgo nota placebant gaudia, non usu plebeio trita voluptas. Aes EphyreiacumAes Ephyreiacum Heinsius: aes epyrecum and the like most MSS.: spolia Tum (cum Dr) Senius codd. Monacensis et Dresdensis. laudabat miles in unda; quaesitus tellure nitor certaverat ostro; hinc Numidae accusant,accusant L: accusatius O. illinc nova vellera Seres, atque Arabum populus sua despoliaverat arva. Ecce aliae clades et laesae vulnera pacis. Quaeritur in silvis auro fera, et ultimus Hammon Afrorum excutitur, ne desit belua dente ad mortes pretiosa; fames premit advena classes, tigris et aurata gradiens vectatur in aula, ut bibat humanum populo plaudente cruorem. Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit. Omnibus ergo scorta placent fractique enervi corpore gressus et laxi crines et tot nova nomina vestis, quaeque virum quaerunt. Ecce Afris eruta terris citrea mensa greges servorum ostrumque renidens, ponitur ac maculis imitatur viliusvilius Gronovius: vilibus. For imitatur some MSS. give mutatur. aurum quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis praemia corruptiscorruptis Buecheler: correptis. miles vagus esurit armis. Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis eruta litoribus vendunt conchylia cenas, ut renovent per damna famem. Iam Phasidos unda orbata est avibus, mutoque in litore tantum solae desertis adspirant frondibus aurae. Nec minor in campo furor est, emptique Quirites ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt. Venalis populus, venalis curia patrum, est favor in pretio. Senibus quoque libera virtus exciderat, sparsisque opibus conversa potestas ipsaque maiestas auro corrupta iacebat. Pellitur a populo victus Cato; tristior ille est, qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni. Namque—hoc dedecoris populo morumque ruina— non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas Romanumque decus. Quare tam perdita Roma ipsa sui merces erat et sine vindice praeda. Praeterea gemino deprensam gurgite plebemplebem Crusius: praedam. faenoris illuvies ususque exederat aeris. Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, sed veluti tabes tacitis concepta medullis intra membra furens curis latrantibus errat. Arma placent miseris, detritaque commoda luxu vulneribus reparantur. Inops audacia tuta est. Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem quae poterant artes sana ratione movere, ni furor et bellum ferroque excitaexcita cod. Messaniensis: excisa. libido? ” “
120
Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes armorum strue diversa feralis Enyo. Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus, Iulius ingratam perfudit sanguine Romam, et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra, divisit cineres. Hos gloria reddit honores. Est locus exciso penitus demersus hiatu Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva, Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra qui furit effusus, funesto spargitur aestu. Non haec autumno tellus viret aut alit herbas ” “ caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu. Has inter sedes Ditis pater extulit ora bustorum flammis et cana sparsa favilla, ac tali volucrem Fortunam voce lacessit: Rerum humanarum divinarumque potestas, Fors, cui nulla placet nimium secura potestas, quae nova semper amas et mox possessa relinquis, ecquid Romano sentis te pondere victam, nec posse ulterius perituram extollere molem? Ipsa suas vires odit Romana iuventus et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late luxuriam spoliorum et censum in damna furentem. Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt, expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis, et permutata rerum statione rebellant. En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit molibus insanis tellus, iam montibus haustis antra gemunt, et dum vanosvanos Delbenius: vanus O: varios L. lapis invenit usus, inferni manes caelum sperare fatentur. Quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum Romanosque cie ac nostris da funera regnis. Iam pridem nullo perfundimus ora cruore, nec mea Tisiphone sitientis perluit artus, ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus extulit in lucem nutritas sanguine fruges.' ” “
121
Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram conatus rupto tellurem solvit hiatu. Tune Fortuna levi defudit pectore voces: 'O genitor, cui Cocyti penetralia parent, si modo vera mihi fas est impune profari, vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas, Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi muneribusque meis irascor. Destruet istas idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi quippe cremare viros et sanguine pascere luxum. Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae. Iam fragor armorum trepidantes personat aures. EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes. Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus sufficiet simulacra virum traducere cumba; classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina, pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande: ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.' ” “
122
Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco intremuit nubes elisosque abscidit ignes. Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto telluris pavitans fraternos palluit ictus. Continuo clades hominum venturaque damna auspiciis patuere deum. Namque ore cruento deformis TitanTitan Delbenius: titubans. vultum caligine texit: civiles acies iam tum spectarespectare Crusius: spirare (spitare Bernensis.) putares. Parte alia plenos exstinxit Cynthia vultus et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant verticibus lapsis montis iuga, nec vaga passim flumina per notas ibant morientia ripas. Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit. Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis umbrarum facies diro stridore minantur. Fax stellis comitata novis incendia ducit, sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre. Haec ostenta brevi solvit deus. Exuit omnes quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore Gallica proiecit, civilia sustulit arma. Alpibus aeriis, ubi Graio numinenumine Reiske: nomine. pulsae descendunt rupes et se patiuntur adiri, ” “ est locus Herculeis aris sacer: hunc nive dura claudit hiemps canoque ad sidera vertice tollit. caelum illinc cecidisse putes: non solis adultiadulti cod. Messaniensis: adusti other MSS. mansuescit radiis, non verni temporis aura, sedglacie concreta rigent hiemisque pruinis: totum ferre potest umeris minitantibus orbem. Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto optavitqueoptavit margin ofL: oravit. locum, summo de vertice montis Hesperiae campos late prospexit et ambas intentans cum voce manus ad sidera dixit: 'Iuppiter omnipotens, et te,te Buecheler: tu L: eu O. Saturnia tellus, armis laeta meis olimque onerata triumphis, testor, ad has acies invitum accersere Martem, invitas me ferre manus. Sed vulnere cogor, LO pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tinguo, dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes Alpibus excludo, vincendo certior exsul. Sanguine Germano sexagintaque triumphis esse nocens coepi. Quanquam quos gloria terret, aut qui sunt qui bella vident? Mercedibus emptae ac viles operae, quorum est mea Roma noverca. Atat Heinsius: ut. reor, haud impune, nec hanc sine vindice dextram vinciet ignavus. Victores ite furentes, ite mei comites, et causam dicite ferro. Namque omnes unum crimen vocat, omnibus una impendet clades. Reddenda est gratia vobis, non solus vici. Quare, quia poena tropaeis imminet et sordes meruit victoria nostra, iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum et temptate manus. Certe mea causa peracta est: inter tot fortes armatus nescio vinci.' Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales omina laeta dedit pepulitque meatibus auras. Nec non horrendi nemoris de parte sinistra insolitae voces flamma sonuere sequenti. Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe crevit et aurato praecinxit fulgure vultus. ” “
123
Fortior ominibus movit Mavortia signa Caesar et insolitos gressu prior occupat ausus. Prima quidem glacies et cana vincta pruina non pugnavit humus mitique horrore quievit. Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos et pavidus quadrupes undarum vincula rupit, incaluere nives. Mox flumina montibus altis undabant modo nata, sed haec quoque—iussa putares— stabant,et vincta fluctus stupuere ruina,ruina Reiske: pruina. et paulo ante lues iam concidenda iacebat. Tum vero male fida prius vestigia lusit decepitque pedes; pariter turmaeque virique armaque congesta strue deplorata iacebant. Ecce etiam rigido concussae flamine nubes exonerabantur, nec rupti turbine venti derant aut tumida confractum grandine caelum. Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant, LO et concreta gelu ponti velut unda ruebat. Victa erat ingenti tellus nive victaque caeli sidera, victa suis haerentia flumina ripis; nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam horrida securis frangebat gressibus arva, qualis Caucasea decurrens arduus arce Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore, cum se verticibus magni demisit Olympi et periturorum disiecitdisiecit Gulielmus: deiecit. tela Gigantum. Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, interea volucer motis conterrita pinnis Fama volat summique petit iuga celsa Palati atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa: iam classes fluitare mari totasque per Alpes fervere Germano perfusas sanguine turmas. Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella ante oculos volitant. Ergo pulsata tumultu pectora perque duas scinduntur territa causas. Huic fuga per terras, illi magis unda probatur et patria pontus iam tutior. Est magis arma qui temptare velit fatisque iubentibus uti. Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse hos inter motus populus, miserabile visu, quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe. Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt. Ille manu pavida natos tenet, ille penates occultat gremio deploratumque relinquit limen et absentem votis interficit hostem. Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant, grandaevosque patres onerisque ignara iuventus id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit: ” “ ac velut ex alto cum magnus inhorruit auster et pulsas evertit aquas, non arma ministris, non regimen prodest, ligat alter pondera pinus, alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit: hic dat vela fugae Fortunaeque omnia credit. Quid tam parva queror? Gemino cum consule Magnus, ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus et veneratus erat submissa Bosporos unda, pro pudor, imperii deserto nomine fugit, ut Fortuna levis Magni quoque terga videret. ” “
124
Ergo tanta lues divum quoque numina vicit,vicit Hermann: vidit. consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem mitis turba deum terras exosa furentes deserit atque hominum damnatum avertitur agmen. Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos abscondit galea victum caput atque relicto orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum. Huic comes it submissa Fides et crine soluto Iustitia ac maerens lacera Concordia palla. At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit, emergit late Ditis chorus, horrida Erinys et Bellona minax facibusque armata Megaera Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago. Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, sanguineum late tollit caput oraque mille vulneribus confossa cruenta casside velat; haeret detritus laevae Mavortius umbo innumerabilibus telis gravis, atque flagranti stipite dextra minax terris incendia portat. Sentit terra deos mutataque sidera pondus quaesivere suum; namque omnis regia caeli in partes diducta ruit. Primumque Dione Caesaris acta sui ducit, comes additur illi Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam. MagnumMagnum cod. Messaniensis: Magnaque other MSS. cum Phoebo soror et Cyllenia proles excipit ac totis similis Tirynthius actis. Intremuere tubae ac scisso Discordia crine extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aeratiaerati L: irati O. scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra. ” “ ” “ LO Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, unde omnes terras atque omnia litora posset aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, atque has erumpit furibundo pectore voces: Sumite nunc gentes accensis mentibus arma, sumite et in medias immittite lampadasurbes. Vincetur, quicunque latet; non femina cesset, non puer aut aevo iam desolata senectus; ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent. Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem, Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem. Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis, non frangis portas, non muris oppida solvis thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri Romanas arces? Epidamni moenia quaere Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.' Factum est in terris, quicquid Discordia iussit. ” “ ” Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate verborum effudisset, tandem Crotona intravimus. Ubi quidem parvo deversorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium, quod genus hominum aut unde veniremus. Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata verborum volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus. Qui statim opes suas L summo cum certamine in Eumolpum congesserunt. Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi sollicitant
125
dum haec magno tempore Crotone aguntur et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae esset oblitus statim adeo, ut suis iactaret, neminem gratiae suae ibi posse resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio amicorum laturos. Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluentibus bonis saginatum corpus impleveram putabamque a custodia mei removisse vultum Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et “quid” aiebam “si callidus captator exploratorem in Africam miserit mendaciumque deprehenderit nostrum? Quid, si etiam mercennarius Eumolpi praesenti felicitate lassus indicium ad amicos detulerit totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit? Nempe rursus fugiendum erit et tandem expugnata paupertas nova mendicitate revocanda. Dii deaeque, quam male est extra legem viventibus: quicquid meruerunt, semper exspectant.
126
Quia nosti venerem tuam, superbiam captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia, quo incessus artearte Dousa: tute. compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod formam prostituis, ut vendas? Vides me: nec auguria novi nec mathematicorum caelum curare soleo, ex vultibus tamen hominum mores colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitetcogitet Burmann: cogites. scio. Sive ergo nobis vendis quod peto, mercator paratus est, sive quod humanius est, commodas, effice ut beneficium debeamus. Nam quod servum te et humilem fateris, accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos. Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea: usque ab orchestra quattuordecim transilit et in extrema plebe quaerit quod diligat.” Itaque oratione blandissima plenus “rogo” inquam “numquid illa, quae me amat, tu es?” Multum risit ancilla post; tam frigidum schema et “nolo” inquit “tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.” Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem. Procedentibus deinde longius iocis rogavi ancillam, LO ut in platanona perduceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius tunicam flexitque se in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat, mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius possit comprehendere, nam quicquid dixero, minus erit. Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor exstinxerat. Itaque tunc primum Dorida vetus amator contempsi “ Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis inter caelicolas fabula muta taces? Nunc erat a torva submittere cornua fronte, nunc pluma canos dissimulare tuos. Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus, iam tua flammifero membra calore fluent ”
127
Delectata illa risit tam blandum, ut videretur mihi plenum os extra nubem luna proferre. Mox digitis gubernantibus vocem “Si non fastidis” inquit “femi nam ornatam et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o iuvenis, sororem. Habes tu quidem et fratrem, neque enim me piguit inquirere, sed quid prohibet et sororem adoptare? Eodem gradu venio. Tu tantum dignare et meum osculum, cum libuerit, agnoscere.” “Immo” inquam ego “per formam tuam te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Invenies religiosum, si te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templum Amoris gratis accedere, dono tibi fratrem meum.” “Quid? tu”quid tu Pithoeus: quidni. inquit illa “donas mihi eum, sine quo non potes vivere, ex cuius osculo pendes, quem sic tu amas, quemadmodum ego te volo?” Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam. Itaque miranti et toto mihi caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere. “Ita” inquit “non dixit tibi ancilla mea me Circen vocari? Non sum quidem Solis progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit. Habebo tamen quod caelo imputem, si nos fata coniunxerint. Immo iam nescio quid tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine causa Polyaenon Circe amat: semper inter haec nomina magna fax surgit. Sume ergo amplexum, si placet. Neque est quod curiosum aliquem extimescas: longe ab hoc loco frater est.” Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramine indutam. “ Idaeo quales fudit de vertice flores terra parens, cum se concessoconcesso Sambucus: confesso. iunxit amori Iuppiter et toto concepit pectore flammas: emicuere rosae violaeque et molle cyperon, albaque de viridi riserunt lilia prato: talis humus Venerem molles clamavit in herbas, candidiorque dies secreto favit amori. ” In hoc gramine pariter compositi mille osculis lusimus, quaerentes voluptatem robustam
128
“Quid est?” inquit “numquid te osculum meum L offendit? Numquid spiritus ieiunio marcens?marcenls Buecheler: macer. Numquid alarum negligens sudor? AutAut Buecheler: puto. si haec non sunt, numquid Gitona times?” Perfusus ego rubore manifesto etiam si quid habueram virium, perdidi, totoque corpore velut luxatoluxato Jungermann: laxato. quaeso “inquam regina, noli suggillare miserias. Veneficio contactus sum” “Dic, Chrysis, sed verum: numquid indecens sum? Numquid incompta? Numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco? Noli decipere dominam tuam. Nescio quid peccavimus.” Rapuit deinde tacenti speculum, et postquam omnes vultus temptavit, quos solet inter amantes risus fingere, excussit vexatam solo vestem raptimque aedem Veneris intravit. Ego contra damnatus et quasi quodam visu in horrorem perductus interrogare animum meum coepi, an vera voluptate fraudatus essem. “ Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt LO errantes oculos effossaque protulit aurum in lucem tellus: versat manus improba furtum thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora et mentem timor altus habet, ne forte gravatum excutiat gremium secreti conscius auri: mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat atque in praeterita se totus imagine versat ” “Itaque hoc nomine tibi gratias ago, quod me L Socratica fide diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lecto iacuit”
129
“Crede mihi, frater, non intellego me virum esse, non sentio. Funerata est illa pars corporis, qua quondam Achilles eram Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit cubiculum autem meum Chrysis intravit codicillosque LO mihi dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: Circe Polyaeno salutem. Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago. In umbra voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas, quaero, et an tuis pedibus perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum tam magno periculo vidi; medius fidius iam peristi. Quod si idem frigus genua manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas. Quid ergo est? Etiam si gravem iniuriam accepi, homini tamen misero non invideo medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, nervos tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo, ne quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur. Vale, si potes.” Ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convicium,“Solent” inquit “haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt . . itaque huius quoque rei cura agetur. Rescribe modo blandius dominae animumque eius candida humanitate restitue. Verum enim fatendum est: ex qua hora iniuriam accepit, apud se non est.”
130
Libenter quidem parui ancillae verbaque codicillis talia imposui: “Polyaenos Circae salutem. Fateor me, domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis. Nunquam tamen ante hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in haec facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio, sive verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit, nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia concupisco, voluptatem tempore consumpsi. Non invenio, quod feci. Paralysin tamen cavere iubes: tanquam eaea Buecheler: iam. maior fieri possit, quae abstulit mihi, per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est: placebo tibi, si me culpam emendare permiseris” Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi L diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut timerem, ne latus meum frater convelleret.
131
Postero die, cum sine offensa corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare Chrysidem. Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa intus venitintus venit Buecheler: intervenit. comitem aniculam trahens. Atque ut me consalutavit, “Quid est” inquit “fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?” Illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum cervicemque vinxit meam. Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit digito frontemque repugnantis signavit. . . Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires. Dicto citius nervi paruerunt imperio manusque aniculae ingenti motu repleverunt. At illa gaudio exsultans “Vides” inquit “Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?” “ Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras LO et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus et circum tonsae trepidanti vertice pinus. Has inter ludebat aquis errantibus amnis spumeus et querulo vexabat rore lapillos. Dignus amore locus: testis silvestris aedon atque urbana Procne, quae circum gramina fusae ac molles violas cantu sua furtafurta Buecheler: sura or rura. colebant ” Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat. Itaque ut me vidit, paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et quasi pariete interiecto audacior facta “Quid est” inquit “paralytice?” ecquid hodie totus venisti? “Rogas” inquam ego “potius quam temptas?” Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad satietatem osculis fruor
132
Ipsa corporis pulchritudine me ad se vocante trahebat L ad venerem. Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant Manifestis matronacontumeliis verberata tandem ad ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet catomidiari.catomidiari Salmasius: catarogare. Nec contenta mulier tam gravi iniuria mea convocat omnes quasillarias familiaeque sordidissimam partem ac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meis, nullisque effusis precibus, quia sciebam quid meruissem, verberibus sputisqueBuecheler would insert obrutus. extra ianuam eiectus sum. Eicitur et Proselenos, Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis dominae hilaritatem confuderit Itaque pensatis vicibus animosior verberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton. Quod solum igitur salvo LO pudore poteram, contingere languorem simulavi, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, quae mihi omnium malorum causa fuerat: “ ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui, quod trepido male dabat usum. Nec iam poteram, quod modo conficere libebat; namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis. Ita non potui supplicio caput aperire, sed furciferae mortifero timore lusus ad verba, magis quae poterant nocere, fugi. ” Erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem vexavi: “Quid dicis” inquam “omnium hominum deorumque pudor? Nam ne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te merui, ut me in caelo positum ad inferos traheres? Ut traduceres L annos primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres? Rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde.” Haec ut iratus effudi, “ illa solo fixos oculos aversa tenebat, LO nec magis incepto vultum sermone movetur quam lentae salices lassove papavera collo. ” Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent. Mox perfricata diutius fronte “Quid autem ego” inquam “mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi? Aut quid est quod in corpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suo, et quidam tragici oculos suos tanquam L audientes castigant? Podagrici pedibus suis male dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digitos, quicquid doloris habent, in pedes deferunt: “ Quid me constricta spectatis fronte Catones damnatisque novae simplicitatis opus? Sermonis puri non tristis gratia ridet, quodque facit populus, candida lingua refert. Nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit? Quis vetatvetat Dousa: petat. in tepido membra calere toro? Ipse pater veri doctos Epicurus amaredoctos— — amare Dousa: doctus — — in arte. iussit, et hoc vitam dixit habere te/los ”” “Nihil est hominum inepta persuasione falsius nec L ficta severitate ineptius”. .
133
Hac declamatione finita Gitona voco et “Narra LO mihi” inquam “frater, sed tua fide,: ea nocte, qua te mihi Ascyltos subduxit, usque in iniuriam vigilavit, an contentus fuit vidua pudicaque nocte?” Tetigit puer oculos suos conceptissimisque iuravit verbis sibi ab Ascylto nullam vim factam Positoque in limine genu sic deprecatus sum numina versu: “ Nympharum Bacchique comes, quem pulchra Dione divitibus silvis numen dedit, inclita paret cui Lesbos viridisque Thasos, quem Lydus adorat semper ovansseptifluus most MSS.: semperflavius cod. Bernensis: vestifluus Turnebus: semper ovans Buecheler. templumque suissuis Jungermann: tuis. imponit Hypaepis: hue ades etBacchi tutor Dryadumque voluptas, et timidas admitte preces. Non sanguine tristi perfusus venio, non templis impius hostis admovi dextram, sed inops et rebus egenis attritus facinus non toto corpore feci. Quisquis peccat inops, minor est reus. Hac prece quaeso, exonera mentem culpaeque ignosce minori, et quandoque mihi fortunae arriserit hora, non sine honore tuum patiar decus. Ibit ad aras, sancte tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras corniger et querulae fetusfetus Sambucus: festus. suis, hostia lactens. Spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem circa delubrum gressum feret ebria pubes ” Dum haec ago curaque sollerti deposito meo caveo, intravit delubrum anus laceratis crinibus nigraque veste deformis, extraque vestibulum me iniecta manu duxit
134
“Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod L purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver? Ne a puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in clivo, et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi deos iratos excitasti”excitasti Wouwer: extricasti. Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem LO perduxit impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset. Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus coepit accusare, donec intervenit sacerdos. “Quid vos” inquit “in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis? Utique die feriarum, quo O etiam lugentes rident.” “O” inquit “Oenothea, hunc adulescentem quem LO vides: malo astro natus est; nam neque puero neque puellae bona sua vendere potest. Nunquam tu hominem L tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non inguina habet. Ad summam, qualem putas esse, qui de Circes LO toro sine voluptate surrexit?” His auditis Oenothea L inter utrumque consedit motoque diutius capite “Istum” inquit “morbum sola sum quae emendare scio. Et ne me putetis perplexe agere, rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat “ nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu: Quicquid in orbe vides, paret mihi. Florida tellus, cum volo, siccatis arescit languida sucis, cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa Niliacas iaculantur aquas. Milli pontus inertes submittit fluctus, zephyríque tacentia ponunt ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones. Quid leviora loquor? Lunae descendit imago carminibus deducta meis, trepidusque furentes flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe. Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe carminibus magicis socios mutavit Vlixis, Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens artibus Idaeos frutices in gurgite sistam et rursus fluvios in summo vertice ponam. ””
135
Inhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius coepi “Ergo” exclamat Oenothea “imperio parete” detersisque curiose manibus inclinavit se in lectulum ac me semel iterumque basiavit Oenothea mensam veterem posuit in medio altari, L quam vivis implevit carbonibus, et camellam etiam vetustate ruptam pice temperata refecit. Tum clavum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, fumoso parieti reddidit. Mox incincta quadrato pallio LO cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum reposita et sincipitis vetustissima particula mille L plagis dolata. Ut solvit ergo licio pannum, partem LO leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare. Servio ego imperio granaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu segrego. At illa inertiam meam accusans improba tollit, dentibusque folliculos pariter spoliat atque in terram veluti muscarum imagines despuit Mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque rerum quasdam artes:“ Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis, sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.actu margin of L: astu or hastu. Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo. At paries circa palea satiatus inani fortuitoque luto clavosclavos Sambucus: clavus. numerabat agrestes, et viridi iunco gracilis pendebat harundo. Praeterea quae fumoso suspensa tigillo conservabat opes humilis casa, mitia sorba inter odoratas pendebant texta coronas et thymbrae veteres et passis uva racemis: qualis in Actaea quondam fuit hospita terra, digna sacris Hecales, quam Musa loquentibus annis Battiadae vatis mirandam tradidit aevo ”
136
Dum illa carnis etiam paululum delibat et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit. Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo convalescentem restinguit. Vexat cubitum ipsa stipite ardenti L faciemque totam excitato cinere perfundit. Consurrexi LO equidem turbatus anumque non sine risu erexi L Statimque, ne res aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in viciniam cucurrit “ Itaque ad casae ostiolum processi ” O cum ecce tres anseres sacri qui, ut puto medioLOL die solebant ab anu diaria exigere, impetum in LO me faciunt foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem. Atque alius tunicam meam lacerat, alius vincula calceamentorum resolvit ac trahit; unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu. Oblitus itaque nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu. Nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris vindicavi:“ Tales Herculea Stymphalidas arte coactas ad caelum fugisse reor, pennaeque fluentis Harpyias, cum Phineo maduere veneno fallaces epulae. Tremuit perterritus aether planctibus insolitis, confusaque regia caeli ” Iam reliqui revolutam passimque per totum effusam L pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque hac vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo. Deinde convicium verens abeundi formavi consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum superaveramsuperaveram Turnebus: liberaveram orlibaveram. cellulae limen, cum animadverto Oenotheam cum testo ignis pleno venientem. Reduxi igitur gradum proiectaque veste, tanquam exspectarem morantem, in aditu steti. Collocavit illa ignem cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare coepit moram, quod amica se non dimisisset nisi tribus potionibus e lege siccatis. “Quid” porro “tu” inquit “me absente fecisti, aut ubi est faba?” Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem obtuli. Quem anus ut vidit, tam magnum aeque clamorem LO sustulit, ut putares iterum anseres limen intrasse.
137
Confusus itaque et novitate facinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur. At illa complosis manibus “Scelerate” inquit “etiam loqueris? Nescis quam magnum flagitium admiseris: occidisti Priapi delicias, anserem omnibus matronis acceptissimum. Itaque ne te putes nihil egisse, si magistratus hoc scierint, ibis in crucem. Polluisti sanguine domicilium meum ante hunc diem inviolatum, fecistique ut me, quisquis voluerit inimicus, sacerdotio pellat.” “Rogo” inquam “noli clamare: ego tibi pro ansere L struthocamelum reddam” Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem. Itaque taedio fatigatus “rogo” inquam “expiare manus pretio liceatliceat Dousa: licet. si vos provocassem, etiam si homicidium fecissem. Ecce duos aureos pono, unde possitis et deos et anseres emere.” Quos ut vidit Oenothea, “ignosce” inquit “adulescens, sollicita sum tua causa. Amoris est hoc argumentum, non malignitatis. Itaque dabimus operam, ne quis sciat. Tu modo deos roga, ut illi facto tuo ignoscant.” “ Quisquis habet nummos, secura navigatnavigat Vincentius: naviget. aura LO fortunamque suo temperat arbitrio. Uxorem ducat Danaen ipsumque licebit Acrisium iubeat credere quod Danaen. Carmina componat, declamet, concrepet omnes et peragat causas sitque Catone prior. Iurisconsultus “parret, non parret” habeto atque esto quicquid Servius et Labeo. Multa loquor: quod vis, nummis praesentibus opta, et veniet. Clausum possidet area Iovem ” Infra manus meas camellam vini posuit, et cum L digitos pariter extensos porris apioque lustrasset, abellanas nuces cum precatione mersit in vinum. Et sive in summum redierant, sive subsederant, ex hoc coniecturam ducebat.hoc Goldast: hac coniecturam ducebat Dousa: coniectura dicebat. Nec me fallebat inanes scilicet ac sine medulla ventosas nuces in summo umore consistere, graves autem et plenas integro fructu ad ima deferri. Recluso pectore extraxit fartissimumfartissimum Heinsius: fortissimum. iecur et inde mihi futura praedixit. Immo, ne quod vestigium sceleris superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit “ Volabant inter haec potiones meracae ”
138
Profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere Aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent, eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae fugientem “Prende furem” clamant. Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis “Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel cum periculo capitis persequi destinat” “Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile? Quid contra hanc Helene, quid Venus posset? Ipse Paris, dearum litigantiumlitigantium Dousa: libidinantium. iudex, si hanc in compa ratione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas. Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac divinum pectus amplecti forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent partes veneficio, credo, sopitae. Nec me contumeliae lassant: quod verberatus sum, nescio; quod eiectus sum, lusum puto. Modo redire in gratiam liceat”
139
Torum frequenti tractatione vexavi, amoris mei quasi quandam imaginem. “ Non solum me numen et implacabile fatum persequitur. Prius Inachia Tirynthius ora exagitatus onus caeli tulit, ante profanam Laomedon gemini satiavit numinis iram, Iunonem Peliassensit, tulit inscius arma Telephus et regnum Neptuni pavit Vlixes. Me quoque per terras, per cani Nereos aequor Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi ” Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset. “Nemo” inquit “hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque serviles poenas, si laesus in querella perseverasset” Nondum querellam finieram, cum Chrysis intervenit amplexuque effusissimo me invasit et “Teneo te” inquit “qualem speraveram: tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris” Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem. Recte ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem. Vix enim posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret
140
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique credere se et vota sua. Illum esse solum in toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut ilium loquentem audirent quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit puellam invitare ad pigiciacapugesiaca margin of L. sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere. Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret. Ille lentelente Scioppius: lento. parebat imperio puellaeque artificium pari motu remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus, an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit “Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.” Haec locutus sustuli tunicam Eumolpoque me totum approbavi. At ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat “Socrates, deorum hominumque , gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat. Adeo nihil est commodius quam semper cum sapientia loqui.” “Omnia” inquam “ista vera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Unde plani autem, unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi spei aliquid morderent”. .
141
Ex Africa navis, ut promiseras, cum pecunia tua familia non venit. Captatores iam exhausti liberalitatem imminuerunt. Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam”tuam Busch: suam. “Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint” “Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. His admoneo amicos meos, ne recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant”. . . Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum. “ Gorgia paratus erat exsequi ” “De stomachi tui recusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operi modo oculos et finge te non humana viscera sed centies sestertium comesse. Accedit hue, quod aliqua inveniemus blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque enim ulla care per se placet, sed arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis quoque vis probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere carnes, nec nereditatem exspectabant. PeteliniPetelini Puteanus: Petavii. idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant, nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora”

Intertext edge

Open linked passage

Note