Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 9 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
9.1
601 FRAGMENTUM Epistolae S. CYRILLI Alexandrini ad S. LEONEM.
9.1
Indicabo vero vobis, quod Pachomius insignis factis, apostolicae gratiae egregius fundatorque Aegypti coenobiorum, edidit ad monasterium, quod lingua Aegyptiorum vocatur Panum, litteras, quas 604 angelo dictante perceperat, ut non errorem incurrerent in solemnitatis paschalis ratione, scirentque lunam primi mensis in anno communi et embolismo. Charissimi Domini mei in mente habetote, quod constitutum est Pascha primum in Aegypto ad commonitionem, ut manducarent filii Israel agnum in typo veri Agni in luna primi mensis. Posterius autem Pascha factum est ad recordationem, in quo Manna descendit, quod ostendit, quod recederet agnus umbratilis, quando descendisset verum Manna. Dominus autem noster Jesus Christus conjunxit in una die agnum Judaeorum, et verum Manna, quando benedixit panem et vinum dicens: Hoc est corpus meum, et sanguis meus in luna primi mensis, in anni principio. Ideo recordemur et memores simus offerre quae obtulit Jesus pro nobis in primo mense. Dixit enim Dominus Jesus: Haec quotiescumque feceritis, in mei recordationem et memoriam facietis. Scruteminique diligentissime, quae ordinavit synodus Nicaena, lunas XIV 605 omnium annorum per decemnovennalem cyclum, ut non fallamur in luna XIV cum Judaeis et haereticis, qui dicuntur tessares koedecatitae. Et constitutum est in omnibus synodis, praeter synodum Gangrensem et Caesariensem, ut non faceret ulla Ecclesia, vel civitas, et omnis regio contraria his quae statuta sunt de Pascha in Nicaeno concilio.
9.2
Credite mihi quod si non scripsisset synodus Nicaena cyclum lunarem primi mensis, sufficeret cyclus lapidis Silenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cujus candor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit. Ideo nuntiavi vobis haec omnia, eo quod dubitastis de luna primi mensis in hoc anno. Ideo praecipio vobis ne faciatis Pascha in mense Martii in anno embolismi, sed in IX kal. Maii in unitate Ecclesiae catholicae. Verum Agnum veri Israelitae immaculatum immaculati comedamus: quia in una domo 606 praeceptum est Israeli carnali agnum anniculum comedere. De quo agno immaculato veracissime praeceptum est: Non occides agnum in lacte matris suae, hoc est in proximo pascha conceptionis suae in utero matris suae. Ideo praegnantem Mariam, ne sicut stuprata et adultera lapidibus interficeretur, clam voluit Joseph dimittere. Ut vero non occideretur agnus in lacte matris suae, in pascha nativitatis suae proximo fugit Joseph in Aegyptum, Angelo praecipiente, in mense Martio, anno revertente, in quo mense eduxit Cain Abel justum in campum, ut occideret eum in typo Christi educti ad praetorium Pilati in sexta feria: quia eodem die conceptus in utero est, et mortuus in cruce; dum in sexta feria mortuus est Adam in anima pro peccato in paradiso, et in eodem obiit in corpore. Responsum est, ut opinor, omnibus quibus interrogastis me.

Intertext edge

Open linked passage

Note