Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
92.1
EPISTOLA LX. AD PULCHERIAM AUGUSTAM.
92.1
Per Eutychen fidei fundamenta concuti; adversus quem concilium generale Pulcheria annitente celebrari cupit.
92.2
982 LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
92.3
Gaudere me plurimum et exsultare in Domino pietatis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligas fidem, et quantum haereticum detesteris errorem. Haeresis quippe est nimis impia et Evangelio veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa Christianae religionis conatur fundamenta convellere, negans sempiterni Patris Filium sempiternum de utero beatae Virginis matris veram carnem nostrae sumpsisse naturae, et eos damnatione percellens, qui ab evangelica et apostolica fide nullo deduci errore potuerunt, illudque frustra praetendens quod Nicaenae synodi fidem teneat, cujus eum esse constat alienum, gloriosissima Augusta. Unde quia non deserit Ecclesiam suam divina protectio, dicente Domino: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem 983 saeculi; eodemque opere et tempore spiritus Dei et clementiae vestrae sollicitudinem et curam nostri cordis accendit, ut de remediis procurandis eadem utrique cuperemus: quae prius poposci, nunc quoque instantius peto, majore utens fiducia deprecandi, posteaquam praesidium venerandae exhortationis accepi. Spero autem affuturam misericordiam Dei, ut cooperante clementia vestra, pestiferi erroris possit morbus auferri: ut quidquid, ipso inspirante atque auxiliante, potuerit salubriter fieri, cum vestrae fidei laude peragatur: quoniam res humanae aliter tutae esse non possunt, nisi quae ad divinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat auctoritas. Data decimo sexto kalendas Aprilis, Valentiniano Augusto septies, et Avieno, v. cl. consulibus.