Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
91.1.1
975 EPISTOLA LIX. AD CLERUM ET PLEBEM CONSTANTINOPOLITANAE URBIS.
91.1.1
Gratulatur quod et Flaviano semper adhaereant et errori resistant.-- II. Veritas carnis in Christo ex mysterio Eucharistiae probatur.-- III. Probatur etiam ex ejus super universa provectione, et ex actionibus passionibusque ejus corporeis.-- IV. Ex necessitate incarnationis ad culpam Adae eluendam, et prophetiis illam praenuntiantibus.-- V. Varii errores contra incarnationis fidem.
91.1.2
LEO episcopus clero, honoratis et plebi consistenti Constantinopoli.
91.2
975 EPISTOLA LIX. AD CLERUM ET PLEBEM CONSTANTINOPOLITANAE URBIS. CAP. I.
91.2
Licet de his quae in concilio sacerdotum nuper apud Ephesum gesta memorantur, multus nos moeror afficiat, eo quod, sicut consonans fama dispersit, et ipso rerum monstratur effectu, nec justitiae illic moderatio, nec fidei est servata religio; de vestrae tamen devotionis pietate gaudemus, et in sanctae plebis acclamationibus, quarum ad nos exempla delata sunt, omnium vestrum probavimus affectum: quia vivit ac permanet apud bonos filios optimi patris justa dilectio, et catholicae doctrinae 976 eruditionem in nulla patimini parte corrumpi. Non dubie enim, sicut vobis Spiritus sanctus reseravit. Manichaeorum confoederantur errori, qui ab unigenito Dei Filio verum et nostrae naturae hominem negant esse susceptum, omnesque ejus corporeas actiones simulatorii volunt fuisse phantasmatis. Cui impietati ne in aliquo praeberetis assensum, jam per filium meum Epiphanium et Dionysium Romanae Ecclesiae notarium cohortatoria ad dilectionem vestram scripta direximus, quibus confirmationem quam expetistis ultro praebuimus: ut nos paternam vobis curam non dubitetis impendere, ac modis omnibus laborare ut, auxiliante misericordia Dei, omnia quae ab imperitis et insipientibus excitata sunt scandala destruantur. Nec quisquam sibi audeat de sacerdotali honore blandiri, qui potuerit in exsecrandi sensus impietate convinci. NAM SI VIX in laicis tolerabilis videtur inscitia, quanto magis in eis qui praesunt, nec excusatione est digna nec venia: maxime cum etiam defendere perversarum opinionum commenta praesumunt, et in consensum suum aut terrore aut gratia instabiles quosque traducunt?
91.3
975 EPISTOLA LIX. AD CLERUM ET PLEBEM CONSTANTINOPOLITANAE URBIS. CAP. II.
91.3
Spernantur hujusmodi a sanctis membris corporis Christi, neque sibi catholica libertas infidelium jugum patiatur imponi. Extra donum enim divinae gratiae et extra sacramentum habendi sunt salutis humanae, qui negantes naturam nostrae carnis in Christo, et Evangelio contradicunt, et Symbolo 977 reluctantur. Nec sentiunt se in hoc praeruptum sua obcaecatione deduci, ut nec in passionis Dominicae, nec in resurrectionis veritate consistant: quia utrumque in Salvatore vacuatur, si in eo nostri generis caro non creditur. In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus desidiae torpore jacuere? ut nec auditu discerent, vel lectione cognoscerent, quod in Ecclesia Dei in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis veritas corporis et sanguinis Christi inter communionis sacramenta taceatur. Quia in illa mystica distributione spiritalis alimoniae hoc impartitur, hoc sumitur: ut accipientes virtutem coelestis cibi, in carnem ipsius qui caro nostra factus est transeamus. Unde et ad confirmationem charitatis vestrae, quae laudabili fide inimicis veritatis obnititur, apte atque opportune sermone affectuque Apostoli utar, et dicam: Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri; ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nobis, qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens illum ad dexteram suam in coelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
91.4
975 EPISTOLA LIX. AD CLERUM ET PLEBEM CONSTANTINOPOLITANAE URBIS. CAP. III.
91.4
Dicant hic adversarii veritatis quando omnipotens Pater vel secundum quam 978 naturam Filium suum super universa provexerit, vel cui substantiae cuncta subjecerit. Deitas enim Verbi par in omnibus et consubstantialis est Patri, et sempiterne atque intemporaliter una eademque potentia est genitoris et geniti. Creator quippe omnium naturarum, quoniam per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil, superior est omnibus quae creavit, nec umquam Creatori suo non fuerunt subjecta quae condidit: cui proprium et sempiternum est, nec aliunde quam de Patre, nec aliud esse quam Pater est. Huic si addita est potestas, si illustrata dignitas, si exaltata sublimitas, minor erat provehente qui crevit, nec habebat divitias ejus naturae cujus indiguit largitate. Sed talia sentientem in societatem suam Arius rapit, cujus perversitati multum haec suffragatur impietas, negans Verbo Dei humanam inesse naturam, ut dum humilitatem in Dei majestate fastidit, aut falsam in Christo asserat imaginem corporis, aut omnes actiones ejus passionesque corporeas, Deitatis potius fuisse dicat quam carnis. Quodlibet autem defendere audeat, prorsus insanum est: quia nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, ut aut aliquid passa sit Deitas, aut in ullo mentita sit veritas. Impassibilis igitur Dei Filius, cui cum Patre et cum Spiritu sancto in una incommutabilis Trinitatis essentia, hoc quod est esse perpetuum est: in ea plenitudine temporis, quae sempiterno consilio fuerat praestituta, et prophetica dictorum atque gestorum significatione promissa, factus filius hominis non suae conversione substantiae, sed nostrae assumptione naturae, venit quaerere et salvare quod perierat. Venit autem non locali accessu, nec motione corporea, tamquam praesens futurus unde abfuisset, aut illinc recessurus unde venisset; sed venit per hoc quod erat visibile et commune cernentibus declarandus, humanam scilicet carnem atque animam in visceribus Virginis matris accipiens, ut manens in forma 979 Dei, turmam servi sibimet et similitudinem carnis peccati uniret, per quam non minueret divina humanis, sed augeret humana divinis.
91.5
975 EPISTOLA LIX. AD CLERUM ET PLEBEM CONSTANTINOPOLITANAE URBIS. CAP. IV.
91.5
Talis enim erat omnium a primis ducta genitoribus causa mortalium, ut originali peccato transeunte per posteros, nullus poenam damnationis evaderet, nisi Verbum caro fieret, et habitaret in nobis, in ea scilicet natura quae nostri et sanguinis esset et generis. Propter quod dicit Apostolus: Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines ad justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam justi constituentur multi. Et iterum: Quia enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hi utique omnes, qui licet in Adam sint nati, in Christo tamen inveniuntur renati, habentes fidei testimonium, et de justificatione gratiae, et de communione naturae: quam qui susceptam ab unigenito Dei Filio in utero Davidicae virginis diffitetur, ab omni sacramento Christianae religionis alienus est; et nec sponsum agnoscens, nec sponsam intelligens, nuptiali non potest interesse convivio. Caro enim Christi velamen est Verbi, quo omnis qui ipsum integre confitetur induitur. Erubescens autem illud, et quasi indignum refutans, nullum ex eo habebit ornatum: ac licet se regio inserat festo, sacrisque se epulis importunus immisceat, discretionem tamen regis fallere improbus conviva non poterit; sed, sicut ipse Dominus protestatus est, tolletur, et ligatis manibus et pedibus mittetur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium( Matth. XXII, 13). Unde quicumque in Christo non confitetur corpus humanum, noverit se mysterio incarnationis indignum, nec ejus sacramenti habere consortium, quod Apostolus praedicat, dicens: Quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, 980 et erunt duo in carne una. Et exponens quid per hoc significaretur, adjecit: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ab ipso ergo principio generis humani omnibus hominibus Christus est denuntiatus in carne venturus. In qua, sicut dictum est, Et erunt duo in carne una, utique duo sunt, Deus et homo, Christus et Ecclesia, quae de sponsi carne prodiit, quando ex latere Crucifixi manante sanguine et aqua, sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. Ipsa est enim novae conditio naturae, quae in baptismate non indumento verae carnis, sed contagio damnatae vetustatis exuitur, ut efficiatur homo corpus Christi, quia et Christus corpus est hominis.
91.6
975 EPISTOLA LIX. AD CLERUM ET PLEBEM CONSTANTINOPOLITANAE URBIS. CAP. V.
91.6
Unde non Deum tantum dicimus Christum, sicut haeretici Manichaei; nec hominem tantum, sicut haeretici Photiniani; nec ita hominem, ut aliquid ei desit quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam, sive mentem rationalem, sive carnem, quae non de femina sumpta sit, sed facta de Verbo in carnem converso atque mutato: quae tria falsa et vana Apollinaristarum haereticorum tres partes varias protulerunt. Nec dicimus quod beata Virgo Maria hominem sine Deitate conceperit, qui creatus a Spiritu sancto postea sit susceptus a Verbo, quod Nestorium praedicantem merito justeque damnavimus; sed dicimus Christum Dei Filium, Deum verum, natum de Deo Patre sine ullo initio temporis, eumdemque hominem verum, natum de matre homine certa plenitudine temporis; nec ejus humanitatem, qua major est Pater, minuere aliquid ejus naturae, qua aequalis est Patri. Hoc autem utrumque unus est Christus, qui verissime dixit, et secundum Deum: Ego et Pater unum sumus; et secundum hominem: Pater major me est. Hanc fidem, dilectissimi, veram et indissolubilem, quae sola veros efficit Christianos, quamque, ut intelligimus et probamus, pio studio et laudabili amore defenditis, perseveranter tenete et constanter asserite. 981 Et quoniam oportet vos post divinum auxilium etiam catholicorum principum gratiam promereri, humiliter ac sapienter exposcite ut petitioni nostrae, qua plenariam indici synodum postulavimus, clementissimus imperator dignetur annuere: qua citius, adjuvante misericordia Dei, et sanis fortitudo augeatur, et morbidis, si curari acquiescant, medicina praestetur.