Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 8 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
8.1
. CAP. I.
8.1
Lectis fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quem olim noveramus, agnovimus: congratulantes tibi, quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris; ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt, bestiali saevitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quae sunt sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad metropolitanum episcopum provinciae Venetiae scripta direximus, quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Coelestianorum consortio veniens, in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur; ut sensibus pravis et dudum peremptis nulla sperandi supersit occasio, nec ullum membrum Ecclesiae talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare.
8.1
. CAP. I. CAP. II.
8.1
Circa quos etiam illam canonum constitutionem 595 praecipimus custodiri, ne ab his Ecclesiis, ad quas proprie pertinent, sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca sibi non deputata transire. Quod cum recte non permittitur inculpatis, multo minus debet licere suspectis. Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat 596 curam suam dispositionibus nostris, et cum supradicto metropolitano det operam, ut circumspecte ac velociter impleantur ea, quae ad totius Ecclesiae incolumitatem, et laudabiliter sunt suggesta, et salubriter ordinata.

Intertext edge

Open linked passage

Note