Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
84.1
942 LEONI episcopo Romae. CAP. I.
84.1
Si Paulus, praeco veritatis, tuba Spiritus sancti, ad magnum Petrum se contulit, ut iis qui Antiochiae de legali conversatione ambigebant explicationem ab illo referret, multo magis nos humiles et pusilli ad apostolicam sedem vestram accurrimus, ut Ecclesiarum ulceribus remedium a vobis accipiamus. Vobis enim primas in omnibus tenere convenit. Multis siquidem praerogativis ornatur sedes vestra. Etenim alias urbes ornat vel magnitudo, vel pulchritudo, vel habitatorum frequentia; nonnullas etiam quae his carent spiritualia quaedam dona illustrant: vestrae vero bonorum affluentiam, bonorum largitor dedit. Illa enim omnium maxima et clarissima, quae et orbi terrarum praesidet, et incolarum multitudine redundat. Ad haec 944 imperium, quod rerum nunc potitur, et suum ipsa nomen subditis impertiit. Praecipue autem illam fides ornat, cujus testis idoneus est divinus Paulus clamans: Fides vestra annuntiatur in universo mundo. Quod si statim post suscepta salutaris praedicationis semina mirabiles hos fructus uberrime protulit, praedicandae quae in ea nunc viget pietati quaenam par esse possit oratio? Habet praeterea communium patrum magistrorumque veritatis Petri et Pauli sepulcra, fidelium animas illuminantia. Quorum beatissimum ac divinum par, in Oriente quidem exortum est, et radios quaquaversum diffudit; sed in Occidente vitae occasum ultro subiit, atque inde nunc orbem universum collustrat. Hi sedem vestram nobilissimam reddiderunt; hic bonorum vestrorum est apex. At illorum sedem nunc etiam illorum Deus illustravit, dum in ea sanctitatem vestram rectae fidei radios fundentem constituit.
84.2
942 LEONI episcopo Romae. CAP. II.
84.2
Cujus quidem rei cum alia multa in promptu sint argumenta, sufficit zelus vester adversus infames Manichaeos, quem sanctitas vestra nuper exeruit, et quo rerum divinarum studio vester in Deum sit amor patefecit. Sufficiunt et quae nunc a vobis scripta sunt, ut apostolicum characterem vestrum ostendant. Incidimus namque in illa quae de Dei Salvatorisque nostri incarnatione sanctitas vestra scripsit, et admirati sumus exactam operis diligentiam. Utraque enim eamdem opera declarabat, et aeternam ex aeterno Patre Unigeniti Divinitatem, et ejusdem ex Abrahae et David semine humanitatem, ac similem per omnia nobis fuisse assumptam naturam, hoc uno dissimilem quod peccati expers manserit, quippe quae non ex natura, sed ex libera voluntate nascitur. Et hoc praeterea litterae continebant, unum esse unigenitum Dei Filium, et impatibilem ejus 946 Divinitatem, quae nec verti queat, nec mutari, sicut et qui ipsum genuit Pater, et Spiritus sanctus. Ideoque patibilem naturam sumpsisse, quia divina natura passionem non recipiebat: ut per carnis propriae passionem impassibilitatem iis qui in ipsum crederent largiretur. Haec et alia his cognata litteris continebantur. Nos vero spiritualem sapientiam tuam admirati, Spiritus sancti gratiam, quae per vos locuta est, laudibus extulimus, rogamusque, et obsecramus, et precamur, et supplices oramus sanctitatem tuam, ut tempestate jactatis Dei Ecclesiis opem ferat.
84.3
942 LEONI episcopo Romae. CAP. III.
84.3
Cum enim per eos quos sanctitas tua Ephesum misit tempestatis exitum speraremus, in graviorem procellam delapsi sumus. Alexandrinorum quippe justissimus antistes haudquaquam contentus fuit iniqua hac et injustissima depositione sanctissimi Deoque charissimi Constantinopolitanorum episcopi Domini Flaviani, neque ipsius animam explevit consimilis strages aliorum episcoporum; sed me quoque absentem calamo similiter jugulavit, nec in jus vocatum, nec praesentem accusatum, nec interrogatum de Dei ac Salvatoris nostri incarnatione quid sentiam. Et homicidas quidem, ac sepulcrorum effractores, alienarumque nuptiarum invasores, non prius condemnant judices, quam vel ipsi objecta crimina confessione sua firmarint, vel ab aliis aperte fuerint convicti. Nos autem hic in divinis legibus enutritus triginta quinque mansionibus distantes condemnavit ut voluit. Neque nunc tantum hoc fecit, sed anno etiam superiore, cum eo profecti essent duo viri Apollinaris morbo infecti, 948 et calumnias in nos texuissent, consurgens in Ecclesia nos anathemate confixit; idque cum ad eum scripsissem, et quae sentirem per litteras exposuissem.
84.4
942 LEONI episcopo Romae. CAP. IV.
84.4
Ego vero Ecclesiae sane tempestatem defleo, caeterum quieti studeo. Sex enim et viginti annis commissam mihi ab universorum Deo Ecclesiam precum vestrarum auxilio cum rexerim; neque sub beatissimo Theodoto antistite Orientis, neque sub iis qui illi in Antiochenorum sede successerunt, vel minimam reprehensionem sustinui; sed divina mihi cooperante gratia, supra mille animas Marcionis morbo liberavi, multasque alias ex Arii et Eunomii partibus ad Christum Dominum perduxi. Et octingentarum Ecclesiarum pastoralem curam sortitus sum, tot enim Cyrus habet paroecias, in quibus precum vestrarum auxilio lolium nullum relictum est, sed omnibus haereticis erroribus grex noster ereptus est. Novit qui omnia conspicit, quot lapides ab infandis haereticis in me conjectos exceperim; quot mihi multis in urbibus Orientis certamina fuerint adversus gentiles, adversus Judaeos et adversus errorem omnem haereticum. Et post tantos sudores ac labores indicta causa condemnatus sum.
84.5
942 LEONI episcopo Romae. CAP. V.
84.5
At ego apostolicae vestrae sedis exspecto sententiam, et oro atque obtestor sanctitatem vestram ut mihi rectum ac justum tribunal vestrum invocanti opem ferat, jubeatque ad vos venire, et doctrinam meam apostolicis vestigiis inhaerentem ostendere. Sunt enim mihi, quae partim ante annos viginti, 950 partim ante octodecim, partim ante quindecim, partim ante duodecim scripsi, quaedam contra Arianos et Eunomianos, quaedam contra Judaeos et gentiles, quaedam contra magos, qui sunt in Perside, alia de universali providentia, et alia rursus de theologia, deque divina incarnatione. Exposita etiam sunt a me per divinam gratiam tum apostolica scripta, tum prophetica oracula. Et facile est ex his cognoscere an stabilem fidei regulam servarim, an ab ejus rectitudine deflexerim. Sed nolite, obsecro, supplices meas preces respuere, nec miseram meam canitiem post multos labores contumeliose tractatam despicere.
84.6
942 LEONI episcopo Romae. CAP. VI.
84.6
Ante omnia ut a vobis docear oro an me oporteat in hac injusta depositione acquiescere, an non; vestram enim sententiam exspecto. Quod si in judicatis manere me jusseritis, manebo, neque ulli hominum deinceps molestus ero, sed rectum Dei Salvatorisque nostri judicium exspectabo. Me quidem, testis est Dominus Deus, honoris et gloriae cura non tangit, sed scandali quod injectum est: quia multi e simplicioribus, atque ii maxime qui ex diversis haeresibus opera nostra emerserunt, sedem illorum qui condemnarunt, attendentes, haereticos nos fortasse existimabunt, cum dogmatis perfectionem perspicere non possint, quodque episcopatu tot annis gesto, non domum acquisierim, non agrum, non obolum, non sepulcrum; sed spontaneam paupertatem amplexus sim, et ea quae a parentibus ad nos pervenerant, post illorum mortem statim distribuerim, ut sciunt omnes qui habitant in Oriente.
84.7.1
942 LEONI episcopo Romae. CAP. VII.
84.7.1
Prae omnibus autem sacrum Deoque charum caput vestrum obsecro ut precibus mihi opem et auxilium ferat. Haec per reverentissimos Deoque charissimos presbyteros, Hypatium et Abramium chorepiscopos, et Alypium monachorum qui apud nos sunt exarchum, sanctitati vestrae suggessi: quandoquidem ne ad vos 952 contenderem, regiarum litterarum vincula retinuerunt, quemadmodum et alios. Et sanctitatem vestram oro ut et paterno affectu illos videat, et sinceras aures vestras illis benignas praebeat, et calumniis vexatam ac sine causa impugnatam senectutem meam studio et providentia vestra dignetur, tum ante omnia fidei insidiis appetitae quam maximam potest curam gerat, paternamque haereditatem Ecclesiis integram custodiat: ut pro his etiam paratas remunerationes a munifico et liberali Domino sanctitas vestra recipiat.
84.7.2
941 Λέοντι ἐπισκόπῳ Ῥώμης.
84.7.3
Εἰ Παῦλος τῆς ἀληθείας ὁ κήρυξ, ἡ τοῦ ἁγίου πνεύματος σάλπιγξ, πρὸς τὸν μέγαν ἔδραμε Πέτρον, ὥστε τοῖς ἐν Ἀντιοχείᾳ περὶ τῆς κατὰ νόμον πολιτείας ἀμφισβητοῦσι παρ' αὐτοῦ κομίσαι τὴν λύσιν, πολλῶ μᾶλλον ἡμεῖς οἱ εὐτελεῖς καὶ σμικροὶ, πρὸς τὸν ἀποστολικὸν ὑμῶν τρέχομεν θρόνον. Ὥστε παρ' ὑμῶν λαβεῖν τοῖς τῶν ἐκκλησιῶν ἕλκεσι θεραπείαν. Διὰ πάντα γὰρ ὑμῶν τὸ πρωτεύειν ἁρμόττει. Πολλοῖς γὰρ ὁ ὑμέτερος θρόνος κοσμεῖται πλεονεκτήμασι. Τὰς μὲν γὰρ ἄλλας πόλεις ἢ μέγεθος, ἢ κάλλος, ἢ πλῆθος τῶν οἰκητόρων κοσμεῖ. Τούτων δὲ ἐστερημένας πνευματικὰ τινὰ λαμπρύνει χαρίσματα· τῇ δὲ ὑμετέρᾳ φορὰν ἕδωκεν ἀγαθῶν ὁ τῶν ἀγαθῶν χορηγός. Ἡ γὰρ αὐτὴ πασῶν μεγίστη, καὶ λαμπροτάτη, καὶ τῆς οἰκουμένης προκαθημένη, καὶ τῷ πλήθει τῶν οικητόρων κυμαίνουσα. Πρὸς δὲ τούτοις, 943 καὶ νῦν κρατοῦσαν ἡγεμονίαν ἐβλάστησε· καὶ τῆς οἰκείας προσηγορίας τοῖς ἀρχομένοις μετέδωκε. Κοσμεῖ δὲ αὐτὴν διαφερόντως ἡ πίστις καὶ μάρτυρ ἀξιόχρεως ὁ θεῖος ἀπόστολος βοῶν, ὅτι ἡ πίστις ὑμῶν καταγγέλλεται ἐν ὅλῳ τῷ κόσμῳ. Εἰ δὲ εὐθὺς δεξαμένη τὰ τοῦ σωτηρίου κηρύγματος σπέρματα, τοῖς ἀξιαγάστοις τούτοις ἐβεβρίθει καρποῖς, τίς ἀπόχρη λόγος τὴν νῦν ἐν αὐτῇ πολιτευομένην εὐσέβειαν εὐφημῆσαι; ἔχει δὲ καὶ τῶν κοινῶν πατέρων καὶ διδασκάλων τῆς ἀληθείας Πέτρου καὶ Παύλου τὰς θήκας, τῶν πιστῶν τὰς ψυχὰς φωτιζούσας. Ἡ δὲ τρισμακαρία τούτων καὶ θεῖα ξυνωρὶς ἀνέτειλε μὲν ἐν τeetigr; ι ἐῴᾳ, καὶ πάντοσε τὰς ἀκτῖνας ἐξέπεμψεν. Ἑν δέ τῇ δύσει προθύμως ἐδέξατο τὰς τοῦ βίου δυσμὰς, κᾀκεῖθεν νῦν καταυγάζει τὴν οἰκουμένην. Οὗτοι τὸν ὑμέτερον περιφανέστατον ἀπέφῃναν θρόνον. Οὗτος τῶν ὰγαθῶν τῶν ὑμετέρων ὁ κολοφών. Ὁ δ' ἐκείνων θεὸς καὶ νῦν τὸν ἐκείνων ἐλάμπρυνε θρόνον, τὴν ὑμετέραν ἁγιωσυνήν ἱδρύσας ἐν τούτῳ τῆς ὀρθοδοξίας τάς ἀκτῖνας ἀφιεῖσαν.
84.7.4
Καὶ τούτουpgr; ολλὰ μὲν ἐστιν εὑρεῖν καὶ ἄλλα τεκμήρια· ἀρκεῖ δὲ ὑμῶν καὶ ὁ κατὰ τῶν δυσωνύμων Μανιχαίων ζῆλος, ὃν πρώην ὑμῶν ἡ ὁσιότης ἐγύμνασε, δείξασα τὴν περὶ τὰ θεῖα τῆς ὑμετέρας φιλοθεΐας σπουδήν. Ἀπόχρη καὶ τὰ νῦν παρ' ὑμῶν γραφέντα τὸν Ἀποστολικὸν ὑμῶν χαρακτῆρα δηλῶσαι. Ἐντετυχήκαμεν γὰρ τοῖς παρὰ τῆς σῆς γραφεῖσι ὁσιότητος περὶ τῆς τοῦ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ὑμῶν ἐνανθρωπήσεως, καὶ ἐθαυμάσαμεν τὴν τῶν γεγραμμένων ἀκρίβειαν. Ἀμφότερα γὰρ κατὰ ταυτὸν ἐδήλου, καὶ τὴν ἐκ τοῦ ἀϊδίου πατρὸς ἀΐδιον θεότητα τοῦ μονογενοῦς, καὶ τὴν ἐκ σπέρματος Ἀβραὰμ καὶ Δαβὶδ ἀνθρωπότητα. Καὶ ὅτι κατὰ πάντα ἡμῖν ἡ ληφθεῖσα φύσις ἐῴκει, μόνον δὲ ἀνόμοιος ἦὲ τῷ πάσης ἁμαρτίας ἀμύητος διαμεῖναι ἐπειδήπερ οὐκ ἐκ φύσεως, ἀλλ' ἐκ προαιρέσεως αὕτη φύεται. εἷχε δὲ καὶ τοῦτο τὰ γράμματα, ὡς εἷς μὲν ὁ 945 μονογενὴς τοῦ Θεοῦ Υἱὸς, ἀπαθὴς δὲ αὐτοῦ ἡ θεότης, καὶ ἄτρεπτος, καὶ ἀναλλοίωτος, καθάπερ ὁ γεννήσας αὐτὸν πατὴρ, καὶ τό πανάγιον πνεῦμα. Καὶ διὰ τοῦτο τὴν παθητὴν ἔλαβε φύσιν, ἐπειδήπερ ἡ θεῖα φύσις οὐκ ἐδὲχετο πάθος ἵνα τῷ πάθει τῆς ἰδίας σαρκὸς τὴν ἀπάθειαν τοῖς εἰς αὐτὸν πεπιστευκόσι χαρίσηται. Ταῦτα καὶ ὅσα τούτοις ἐστὶ συγγενῆ, περιεῖχε τὰ γραμματα. Ἡμεῖς δὲ τὴν πνευματικήν σου σοφίαν θαυμάσαντες, τὴν δι' ὑμῶν φθεγξαμένην τοῦ ἁγὶου πνεύματος ἀνυμνήσαμεν χάριν καὶ παρακαλοῦμεν, καὶ ἀντιβολοῦμεν, καὶ δεόμεθα, καὶ ἰκετέυομέν σου τὴν ἁγιωσύνην, ἐπαμμῦναι ταῖς τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίαις χειμαζομέναις.
84.7.5
Λύσιν γὰρ ἔσεσθαι τοῦ κλύδωνος προσδοκήσαντες διὰ τῶν παρὰ τῆς ὑμετέρας ἁγιωσύνης εἰς τὴν Ἔφεσον ἀποσταλέντων, χαλεπωτέρᾳ περιπεπτώκαμεν ζάλῃ. Ὁ γὰρ τῆς Ἀλεξανδρείας δικαιότατος πρόεδρος οὐκ ἠρκέσθη τῇ ἀνόμῳ ταύτῃ καὶ ἀδικωτάτῃ καθαιρέσει τοῦ ἁγιωτάτου καὶ θεοφιλεστάτου τῶν Κωνσταντινουπολιτῶν ἐπισκόπου τοῦ Κυρίου Φλαυιανοῦ, οὐδὲ ἐνέπλησεν αὐτοῦ τὸν θυμὸν τῶν ἄλλων ἐπισκόπων ἡ παραπλησία σφαγή. Ἀλλὰ κᾀμὲ τὸν ἀπόντα ὁμοίως καλάμῳ κατέσφαξεν, οὔτε καλέσας εἰς κριτήριον, οὔτε παρόντα κρίνας, οὐκ ἐρωτήσας τίνα φρονῶ περὶ τῆς τοῦ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν ἐνανθρωπήσεως. Καὶ τοὺς μὲν ἀνδροφόνους, καί τυμβωρύχους, καὶ τοὺς τὰς ἀλλοτρίας συλήσαντας εὐνὰς, οὐ πρότερον κατακρίνοισιν οἱ δικάζοντες, ἕως ἂν ἢ αὐτοὶ τὰς κατηγορίας ταῖς ὁμολογίαις κυρώσωσιν, ἢ παρ' ἑτέρων ἐναργῶς ἐλεγχθῶσιν. Ἡμᾶς δὲ ὁ τοῖς θείοις νόμοις ἐντεθραμμένος πέντε καὶ τριάκοντα σταθμοῖς ἀφεστηκότας κατέκρινεν ὡς ἠθέλησε. Καὶ τοutigr; το οὐ νῦν μόνον πεποίηκεν, ἀλλὰ καὶ πέρυσι μετὰ δύο ἄνδρας τῶν τῆν Ἀπολιναρίου νόσον 947 εἰσδοξαμένων ἐκεῖσε δραμόντας, καὶ συκοφαντίας καθ' ἡμῶν ὑφήναντας, ἀναστὰς ἐπ' ἐκκλησίας ἡμᾶς ἀνεθεμάτισε. Καὶ ταῦτα ἐμοῦ γράψαντος πρὸς αὐτὸν, καὶ ἃ φρονῶ διὰ γραμμάτων δηλώσαντος.
84.7.6
Ἐγὼ δὲ ὀδύρομαι μὲν τῆς ἐκκλησίας τὸν κλύδωνα, τὴν δὲ ἡσυχίαν ἀσπάζομαι. Ἓξ γὰρ καὶ εἴκοσι ἔτη τήν ἐγχειρισθεῖσάν μοι παρὰ τῶν ὅλων Ἐκκλησίαν ἰθύνας διὰ τὰς ὑμετέρας εὐχὰς, οὐκ ἐπὶ τοῦ μακαριωτάτου Θεοδότου τοῦ τῆς ἀνατολῆς προέδρου, οὐκ ἐπὶ τῶν μετὰ ἐκεῖνον τὸν τῶν Ἀντιοχέων διαδεξαμένων θρόνον, τὴν τυχοῦσαν μέμψιν ὑπέμεινα, ἀλλὰ τῆς θείας μοι χάριτος συνεργησάσης πλείους μὲν ἢ χιλίας ψυχὰς ἠλευθέρωσα τῆς Μαρκίωνος νόσου, πολλοῖς δὲ ἄλλοις ἐκ τῆς Ἀρείου καὶ Εὐνομίου συμμορίας προσήγαγον τῷ δεσπότῃ Χριστῷ. Καὶ ἐν ὀκτακοσίαις ἐκκλησίαις ἔλαχον ποιμαίνειν· τοσαύτας γὰρ ὁ Κύῤῥος παροικίας ἔχει, ἐν αἷς οὐδὲ ἕν διὰ τὰς ὐμετέρας εὐχὰς μεμένηκε ζιζάνιον· ἀλλὰ πάσης αἱρετικῆς ἐλευθέρωται πλάνης τὸ ἡμετέρον ποίμνιον. Οἶδεν ὁ πάντα ἐφορῶν πόσοις ἐδεξάμην λίθοις ὑπὸ τῶν δυσωνύμων κατ' ἐμοῦ πεμφθέντων αἰρετικῶν, πόσοις ἐν ταῖς πλείοσι τῆς ἀνατολῆς πόλεσιν ἔσχον ἀγῶνας πρὸς Ἔλληνας πρὸς Ἰουδαίους, πρὸς πᾶσαν πλάνην αἰρετικήν. Καὶ μετὰ τοσούτους ἱδρὼτας καὶ πόνους μὴ δικασάμενος κατεκρίθην.
84.7.7
Ἐγὼ δὲ τοῦ ἀποστολικοῦ ὑμῶν θρόνου περιμένω τὴν ψῆφον. Καὶ ἱκετεύω, καὶ ἀντιβολῶ τὴν σὴν ἁγιότητα, έπαμῦναί μοι τὸ ὸρθὸν ὑμῶν καὶ δίκαιον ἐπικαλουμένῳ κριτήριον, καὶ κελεῦσαι δραμεῖν πρὸς ὑμᾶς, καὶ ἐπιδεῖξαί μου τὴν διδασκαλίαν τοῖς ἀποστολικοῖς ἴχνεσιν ἐπομένην. Ἔστι γάρ μοι τὰ μὲν πρὸ εἴκοσι ἐτῶν συγγεγραμμένα, τὰ δὲ πρὸ 949 ὀκτωκαίδεκα, τὰ δὲ πρὸ πεντεκαίδεκα, τὰ δὲ πρὸ δυοκαίδεκα. Τὰ μὲν πρὸς Ἀρειανοὺς, καὶ Εὐνομιανοὺς, τὰ δὲ πρὸς Ἰουδαίους καὶ Ἕλληνας, τὰ δὲ πρὸς τοὺς ἐν Περσίδι μάγους, ἀλλὰ περὶ τῆς καθόλου προνοίας, ἕτερα δὲ περὶ θεολογίας, καὶ τῆς θείας ἐνανθρωπήσεως. Ἡρμήνευταί μοι διὰ τὴν θείαν χάριν, καὶ τὰ ἀποστολικὰ συγγράμματα, καὶ τὰ προφητικὰ θεσπίσματα· καὶ ῥᾴδιον ἐκ τούτου καταμαθεῖν, εἴτε ἀκλινῆ τὸν κανόνα τῆς πίστεως διετήρησα, εἴτε τὴν τούτου παρέβην εὐθύτητα. Ἀλλὰ μὴ διαπτύσητέ μου τὴν ἱκετείαν παρακαλῶ, μηδὲ τὴν ἀθλίαν μου παρίδητε πολιὰν μετὰ πολλοὺς ὑβρισμένην καμάτους.
84.7.8
Πρὸ δὲ πάντων, μαθεῖν ἀντιβολῶ παρ' ὑμῶν, εἴτε χρή με τέρψαι τὴν ἄδικον ταύτην καθαίρεσιν, εἴτε μή. Τὴν γὰρ ὑμετέραν προσμένω ψῆφον. Κᾃν κελεύσητε τοῖς καταψηφισαμένοις ἠμμεῖναι, ἐμμενῷ καὶ οὐδενὶ ἀνθρώπων ἐνοχλήσω λοιπόν, ἀλλὰ μενῶ τὸ ἀκλινὲς τοῦ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν κριτήριον. Ἐμοὶ δὲ, ὡς ὁ δεσπότης μαρτυρεὶ Θεὸς, οὐ τιμῆς μέλει καὶ δόξης, ἀλλὰ μόνον τοῦ γεγενημένου σκανδάλου· ὅτι πολλοὶ τῶν ἁπλουστέρων, καὶ μάλιστα εἰ ἐκ διαφόρων αἱρέσεων παρ' ἡμῶν ζωγρηθέντες, τῷ θρόνῳ τῶν κατακρινάντων προσεχόντες αἱρετικοὺς ἴσως ἡμᾶς ὑπολήψονται, τὴν τοῦ δόγματος ἀκρίβειαν κατιδεῖν οὐ δυνάμενοι· ὅτι τοσοῦτον χρόνον ἐπισκοπεύσας, οὐκ οἰκίαν ἐκτησάμην, οὐκ ἀγρὸν, οὐκ ὀβολὸν, οὐ τάφον, ἀλλὰ τὴν αὐτομάτην πενίαν, καὶ τὰ παρὰ τῶν πατέρων εἰς, ἡμᾶς ἐλθόντα μετὰ τὴν ἐκείνων τελευτὴν εὐθὺς διανείμας, ὡς ἴσασιν ἅπαντες οἱ τὴν ἑῲαν οἰκοῦντες.
84.7.9
Πρὸ δὲ πάντων, ἱκετεύω τὴν ἱερὰν ὑμῶν καὶ τῷ Θεῷ φίλην κεφαλὴν, παρασχεῖν μοι τῶν προσευχῶν τὴν βόeeacgr; θειαν. Ταῦτα διὰ τῶν εὐλαβεστάτων καὶ θεοφιλεστάτων πρεσβύτερων Ὑπατίου καὶ Ἀβραμίου τῶν χορεπισκόπων, καὶ Ἀλυπίου τοῦ ἐξάρχου τῶν παρ' ἡμῖν μοναζόντων τὴν ὑμετέραν ἁγιωσύνην ἐδίδαξα. Ἐπειδήπερ ἐμὲ δραμεῖν πρὸς ὑμᾶς τὰ τῶν βασιλικῶν γραμμάτων ἐπέσχε δεσμά, 951 ὥσπερ οὖν καὶ τοὺς ἀλλοὺς. Καὶ παρακαλῶ τὴν ὑμετέραν ὁσιότητα, καὶ ἰδεῖν αὐτοὺς πατρικῶς, καὶ τὰς ἀκλινεῖς ὑμῶν ἀκοὰς εὐμενεῖς αὐτοῖς παρασχεῖν, καὶ τὸ συκοφαντούμενον καὶ μάτην πολεμούμενόν μου γῆρας τῆς ὑμετέρας ἀξιῶσαι κηδεμονίας, καὶ πρὸ πάντων τῆς ἐπιβουλευομένης πίστεως παντὶ σθένει φροντίσαι, καὶ φυλάξαι ταῖς ἐκκλησίαις τὸν πατρῷον κλῆρον ἀκήρατον· ἵνα καὶ τὰς ἀντὶ τούτων ἀντιδόσεις δέξηται ὑμῶν ἡ ἁγιότης παρὰ τοῦ μεγαλοδώρου δεσπότου.