Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
77.1.1
EPISTOLA XLVII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM THESSALONICENSEM.
77.1.1
Quod pseudosynodo non interfuerit gratulatur.-- II. Monet ut fidem servet, Flaviano adhaereat, fratres confirmet.
77.1.2
LEO episcopus urbis Romae dilectissimo fratri ANASTASIO episcopo Thessalonicensi.
77.2
EPISTOLA XLVII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM THESSALONICENSEM. CAP. I.
77.2
Quantum relatione Hilari diaconi nostri cognovimus, magnum facinus Alexandrino episcopo auctore vel exsecutore commissum est ut dum in fratrem nostrum Flavianum veteres aemulationes et odia privata desaeviunt, nec innocentiae probatissimi sacerdotis, nec Christianae fidei parceretur. Unde multum dilectioni tuae congratulamur quod te ad illam synodum ire cupientem opportunis obstaculis manus divina detinuit: ne abstenturus proculdubio a tanto scelere, indignis injuriis subjaceres, et furori impio militibus, quantum didicimus, armisque suffulto contraire non posses. Quia ergo prorupit in apertum perfidia quae latebat, et in nefandissimum haeresim unius imperitissimi senis asseclae transierunt, tempus probationis nostrae debemus agnoscere, et contra impetus adversantium munitionibus coelestibus freti, incommutabilis animi constantiam praeparare. Scimus, frater charissime, quia sacramento magnae pietatis suae aderit divina protectio.
77.3
EPISTOLA XLVII. AD ANASTASIUM EPISCOPUM THESSALONICENSEM. CAP. II.
77.3
Si quid igitur fraternitati tuae de impiis constitutionibus fuerit ingestum, protestamur pariter ac monemus ne vel in damnationem fratris insontis, vel in receptionem nefarii dogmatis consensum tui cordis immisceas. Major est enim qui in nobis est quam qui adversus nos. Annitere potius, quantum te ipse naturae nostrae susceptor et glorificator adjuverit, ut omnium fratrum nostrorum corda confirmes. Nobis enim ab Evangelio generationis, et mortis ac resurrectionis Domini nostri Jesu Christi nullatenus recedentibus definitissimum est, in nostrae communionis numero non futuros eos qui conantur antiqua catholicae fidei fundamenta convellere. Data tertio idus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.