Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 67 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
67.1
EPISTOLA XLII. AD EUMDEM RAVENNIUM ARELATENSEM EPISCOPUM.
67.1
De Petroniano vago et diaconum se Leonis mentiente admonet, eumque ab omnium Ecclesiarum communione expelli postulat.
67.2
Dilectissimo fratri RAVENNIO LEO papa.
67.3
Circumspectum te volumus esse atque sollicitum ne quid sibi plectenda possit vindicare praesumptio; quae cum aditum falsa subreptione repererit, ad majorem se 893 temeritatem nomine usurpatae dignitatis extendit. Petronianum quemdam vagum et semper erroneum, certa nos clericorum tuorum suggestione didicimus per Gallias se nostrum esse diaconum jactitasse, et sub hujus honoris obtentu diversas ejus provinciae Ecclesias circuire. Cujus audaciae tam nefandae dilectionem tuam, frater 894 charissime, ita volumus obviare, ut eum, admonitis etiam totius provinciae episcopis, in sua falsitate detectum, ab omnium Ecclesiarum communione, ne ulterius hoc usurpet, expellas. Dominus te incolumem custodiat, frater charissime. Data sub die VII kalendas Septembr., Asturio et Protegene, vv. clarissimis consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note