Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 63 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
63.1
EPISTOLA XXXVIII. AD FLAVIANUM EPISCOPUM CP.
63.1
Eum de receptis litteris monet; de fide defensa laudat; ad misericordiam, si haereticus resipiscit, hortatur.
63.2
LEO FLAVIANO episcopo Constantinopolitano.
63.3
Profectis jam nostris, quos ad vos in fidei causa direximus, per filium nostrum Basileum diaconum scripta tuae dilectionis accepimus, quibus merito parum de negotio communis sollicitudinis indidisti, quoniam et gesta ante delata, de omnibus nos sufficienter instruxerant, et ad familiarem interrogationem idoneus, erat sermo praedicti, per quem nunc alloquia reddentes, dilectionem tuam per Dei nostri gratiam, in qua fidimus, cohortamur, utentes verbis apostolicis, atque dicentes: 888 In nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis. Quid enim tam exitiabile, quam negata veritate incarnationis Christi, omnem spem salutis humanae velle dissolvere, et Apostolo contraire dicenti manifeste: Magnum est pictatis sacramentum, quod manifestatum est in carne? Quid tam gloriosum quam contra inimicos nativitatis et crucis Christi pro fide evangelica dimicare? De cujus purissimo lumine, invictaque virtute, datis jam ad tuam dilectionem litteris, quid in nostro esset corde patefecimus: ne de his quae secundum doctrinam catholicam didicimus et docemus aliquid inter nos videri possit ambiguum. Quia vero tam clara et tam valida sunt testimonia veritatis, ut nimis caecus nimisque obduratus habendus sit, qui ad coruscationem lucis atque rationis non confestim se a tenebris falsitatis excusserit; ad curandam imperitorum insaniam, etiam patientiae vos adhibere volumus medicinam: ut per paternas increpationes hi, qui in senectute carnis suae mente sunt parvuli, discant obedire majoribus. Ac si deposita imperitiae suae vanitate resipiscunt, omnique errore damnato, fidem veram singularemque suscipiunt, misericordia eisdem episcopalis benevolentiae non negetur: mansuro judicio quod praece sit, si impietas merito condemnata in sua pravitate perstiterit. Data decimo kalendas Augusti, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note