Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
61.1
885 EPISTOLA XXXVI. AD FLAVIANUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM.
61.1
Litteras et gesta synodi adversus Eutychem se accepisse monet.
61.2
FLAVIANO charissimo fratri LEO papa.
61.3
Litteras tuae dilectionis accepi cum gestis, quae apud vos de fidei quaestione confecta sunt. Et quia clementissimus imperator pro Ecclesiae pace sollicitus synodum voluit congregari, quamvis evidenter appareat, rem, de qua agitur, nequaquam synodali indigere tractatu; tamen, frater charissime, subsecutos esse significo, quos in hac re placuit destinare. Nec necessarium fuit nunc amplius scribi, cum, propitio Deo, de his quae causae credimus convenire per ea quae ipsi portabunt scripta sis plenius instruendus. Data duodecimo kalendas Julii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.