Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 5 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
5.1
§ V. Quis fuerit episcopus Aquileiensis ad quem Leo scripsit epistolam primam: hinc etiam statuitur tempus quo epistolae prima et secunda datae fuere.
5.1
Jam vero vindicata tum epistola ad Septimum adversus Quesnellum, tum altera ad Januarium adversus Antelmium, quae in dubitationem venerunt, cuinam tradita fuerit epist. 1 ad Aquileiensem, quaerendum est: eademque occasione statuetur de tempore quo et haec et altera ad Septimum, quibus nota chronica deest, datae fuerunt. Epistolam primam ad Januarium Aquileiensem traditam nullo satis certo fundamento praesumitur. Codices enim sine episcopi nomine praeferunt vel ad Aquileiensem episcopum, uti Vat. Reg. collectionis 1, Barber. et Vat. collectionis 3, Lucensis cum Colbertino collectionis 4, Vindebonensis collectionis 5, et Vaticanus 5845, in additionibus Dionysianis collectionis 8, vel Aquileio, uti Vat. et Ottobon. collectionis 11, ms. S. Crucis in Jerusalem collectionis 20 nec non mss. collectionum 21 et 22. Idem de suis codicibus affirmat Quesnellus, qui solum monet, duos posteriores Cisterc. et Isid. habere Ad metropolitanum episcopum Venetiae. Editores Lovanienses, quos alii deinceps secuti sunt, forte fuerunt primi qui absque ullius, quod sciamus, codicis testimonio apposuerunt titulum: Nicetae episcopo Aquileiensi. In mss. vero collectionum 12 et 24 descripta in primis epistola 2 ad Septimum, mox subjicitur epistola 1, Relatione, cum titulo Ad eumdem, ac si eidem Septimo data fuerit: et idcirco quidem in uno codice Fesulano, et altero Florentino S. Laurentii signato num. 14, pluteo 21, qui aliquot epistolas exhibent ex mss. collectionis 24, epistolae primae haec inscriptio praefigitur: Leo Septimo episcopo. Id procul dubio erroneum est, cum Septimus, qui non Aquileiensis, sed Altinas epicopus fuit, in ipso exordio epist. 1 nominetur velut is cujus causa Leo ad Aquileiensem scripsit. Neque tamen hi codices Januario suffragantur.
5.2
Solum cod. Vat. Ottobonianus 297 collectionis 23 et nonnulli codd. collectionis 8, uti Vercellensis et Vat. 1353, Januarium praeferunt. At hoc nomen codicibus collectionis 8 posterius insertum, cum antea in eadem collectione defuerit, manifestum est ex Vallicellano A. 5, et multo magis ex Vat. 5845, qui ad eamdem collectionem 8 pertinent: nam in Vallicellano legitur in textu, pag. 278, Aquileiensi episcopo, Januarii vero nomen superadditum cernitur; in Vaticano autem omnium vetustissimo codice 5845, in cujus additionibus collectionem 8 referentibus haec epistola legitur, nullum Januarii vestigium apparet. Hinc ergo cognoscimus in mss. hujus collectionis Januarii nomen omnino defuisse, ut in Vat. 5845; dein fuisse superadditum, ut in Vallicellano; tandem in textum irrepsisse, ut in Vercellensi, ac in Vat. 1353. Cum vero auctor collectionis 23, quae continetur in Ottoboniano 297, priores epistolas 15 ex codicibus collectionis 8 eodem ordine ad verbum descripserit; dum Januarii nomen inseruit, codice usus fuit laudatae collectionis 8 qui hoc nomen insertum vel superadditum habebat: unde tota hujus nominis auctoritas revocatur ad solam collectionis 8, quam tamen in ipsa origine hoc nomine caruisse ostendimus, ut eodem sane carent caeteri codices ac praesertim vetustis simarum omnium collectionum. Hinc ms. Florentin. S. Marci collectionis 13, ob Leoninas epistolas aliis nominibus insignis, ut videbimus in Admonit. ad epist. 12, sic epistolam, de qua agimus, inscribit: Leo Urbis Romae episcopus..... Aquileiensi episcopo; ubi intervallo vacuo episcopi nomen ignotum significatur. Adempta igitur auctoritate quorumdam codicum, qui Januarium praeferunt, nihil fundamenti ex codicibus superest, quo cogamur affirmare epistolam 1 datam eidem Januario, ad quem epist. 18 scriptam fuisse manifestum est.
5.3
Traditam vero fuisse ad aliquem Januarii praecessorem et in ipso quidem pontificatus Leonis exordio, aliunde colligere licet. Photius in Bibliotheca vetustum codicem referens, qui sub saeculi VI initia lucubratus, exactissimam Pelagianarum rerum historiam ex peculiaribus documentis derivatam continebat, haec de Pelagianorum gestis sub Leonis pontificatu tradit cod. 54: Cum temporis deinde progressu sectae hujus homines per haeresis suae abjurationem Ecclesiae restituti essent; iterum malum ab illis renovatum est. At Septimus episcopus pestis renascentis cursum repressit, datis ad Leonem Romae tum sedem apostolicam tenentem litteris, qui Leo ferventi zelo contra impios depugnavit. Post non multum autem rursum tamquam repullulare amara radice non erubescente, Romae quidam pro haeresi libere loquebantur. Sed Prosper quidam vir vere Dei libellis contra ipsos traditis eos evanescere fecit, praedicto Leone adhuc Romanam sedem gubernante. Duo Pelagianorum gesta sub Leone indicantur: alterum, in quo Septimus et Leo operam posuere, cui sane congruunt duae epistolae sequentes: alterum et posterius tempore, in quo S. Prosper libellos accusationum Romae obtulit, uti pluribus explicabimus in observationibus ad diss. 2 Quesnelli cap. 1,§ ultimo. Auctor operis de Promissionibus Leoni coaevus scribit part. IV c. 6: In Italia quoque nobis apud Campaniam constitutis, dum venerabilis et apostolico honore nominandus papa Leo Manichaeos subverteret, et contereret Pelagianos, et maxime Julianum, ambiens tum quidam Florus nomine, etc. Hic contextus utrumque Leonis opus in Manichaeos et Pelagianos eidem tempori adjudicat. Manichaeorum subversionem Prosper in Chronico assignat an. 443; idque huic anno exeunti tribuendum colligitur ex Leonis epist. 4, data die 10 Octobris, qua ad episcopos Campaniae scribens, nihil de vitandis Manichaeis indicavit, uti monuit epist. 7, scripta die 30 Januarii anni sequentis 444. Ex sermone autem quinto de Jejunio decimi mensis habito die Dominica 12 Decembris an. 443, quatuor temporum jejunium indicaturus, gesta in Manichaeos populo denuntiat; quod pariter repetit serm. 4 de Nativitate Domini, quem in Natali ejusdem anni habitum liquet. Hoc igitur eodem tempore, quo S. pontifex subvertit Manichaeos, Pelagianos etiam contrivit. Ex duobus autem gestis adversus Pelagianos, qui indicantur in antiquo codice Photii, primum, in quo Leo cum Septimo Altinate operam posuisse traditur, minus convenire videtur cum verbis libri de Promissionibus contereret Pelagianos, et maxime Julianum. In casu enim Septimi de Pelagianis agitur Aquileiensis provinciae, ad quos nihil Julianus aut alii Campani haeretici pertinebant; neque satis congrue illos Leo contrivisse dici potest ob epistolam, qua cautam eorumdem recipiendorum rationem praescripserat. Igitur verbis conterebat Pelagianos et maxime Julianum aptius congruit alterum factum, ex quo cognoscimus Pelagianorum audaciam eo processisse, ut in ipsa Roma non deessent qui libere loquebantur. Julianus in haec Pelagianorum molimina aliquid conferre potuit. Oblatis autem a Prospero accusationum libellis, Pelagianisque mox evanescentibus, Leonem pontificem, quem sane iisdem infensissimum, ut aliunde liquet, omnem operam adversus ipsos exercuisse indubium est, eos contrivisse intelligimus. Hoc itaque factum una cum facto Manichaeorum in libro de Promissionibus copulatum pertinet ad finem an. 443. Factum autem Aquileiensis provinciae, in quo Septimus et Leo adversus Pelagianos simul egere, aliquanto ante contigerat, ut indicant illa verba Photii secundo facto praemissa: Post non multum autem rursum, etc., μεν' ού πολὺ δὲ πάλιν. Igitur hoc factum Aquileiensis provinciae affigi debet citius ineunti an. 443, aut an. 442. Hinc epistola 1 ad Aquileiensem, quae hoc factum respicit, attribui nequit cuipiam successori Januarii, sed Adelpho, quem laudari credimus a S. Petro Chrysologo serm. 136, aut potius Maximo, qui post Adelphum immediatus Januarii praedecessor ex Catalogis et Chronicis Aquileiensibus traditur: idque eo probabilius affirmandum erit, si Januarii initia in annum 443 collocanda sint, ut Dandulus in chronico notavit.
5.4
Id confirmari potest non minimum ex textu epist. 18 ad ipsum Januarium: Quod ne viperea possit obtinere fallacia, dilectionem tuam duximus commonendam, insinuantes ad animae periculum pertinere, si quisquam de his qui a nobis in haereticorum atque schismaticorum sectam delapsus est, et se utcumque haereticae communionis contagione maculaverit, resipiscens, in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Verba dilectionem tuam duximus commonendam non respiciunt anteriorem epistolam 1, eidem Januario datam, in qua similis sententia fusius exponitur; palam enim fit ex antecedentibus sermonem esse de epistola quae post lectas Januarii litteras rescripta fuit: unde sicut initio epist. 18 dicitur: Lectis fraternitatis tuae litteris vigorem fidei tuae agnovimus, congratulantes tibi, etc.; ita postea subditur: duximus commonendam, insinuantes, etc.; et utrumque, congratulatio scilicet et insinuatio, post lectas ipsius litteras eadem epist. 18 perficitur. Id etiam efflagitat praemissum verbum possit, et subsequens habeatur. Si enim de praeteritis litteris et de re olim insinuata loqueretur, vi verbi duximus commonendam, omnis rectae syntaxeos ratio posset et haberet exigeret. Id autem si evidens judicetur, epistolam primam ad Januarium traditam non fuisse consequens fit. Ita enim Leo indicat se duxisse eum nunc monere, ac si antea de eadem re numquam monuerit. Igitur epistola prima, in qua eadem monitio fusius ingeritur, non ad Januarium, sed ad aliquem ejus praedecessorem tradita dici debet.
5.5
Ex his porro tempus duarum sequentium epistolarum elicitur, et cur ab his initium duxerimus, manifestum fiet. Annus 444, cui has epistolas auctoritate libri de Promissionibus adjudicavit Quesnellus, explicato eodem testimonio et auctoritate Photii satis revincitur. Multo autem magis repellitur opinio Antelmii, qui easdem epistolas attribuit anno 447. Non leve in speciem videri potest illud cui potissimum insistit Antelmius epist. 1 num. 11 pag. 7, nimirum in epistola ad Aquileiensem episcopum, c. 1 mentionem fieri decretorum nostrorum, et c. 5 scribi: Olim a sanctis Patribus et a nobis saepe decretum est, dum de interdicto agitur clericorum transitu ab Ecclesia ad Ecclesiam, quibus alia hac super re Leonis decreta ante hanc epistolam edita indicantur. At haud opus est intelligere cum Antelmio epistolas 13 ad Illyrici metropolitas, et 14 ad Anastasium scriptas an. 446, in quibus simile decretum legitur. Cum enim ex dictis exploratum videatur epist. 1 ad Aquileiensem datam fuisse anno circiter 442, constet autem plures Leonis epistolas intercidisse, uti multis in locis notabitur; satis probabile est eidem pontifici ante hunc annum 442, sub ipsa pontificatus initia, aliquam occasionem fuisse renovandi antiquam constitutionem, quae olim a Patribus, canonibus scilicet Nicaenis et Sardicensibus, a Romana Ecclesia tunc solum receptis, lata, et identidem repetita a Damaso aliisque ejus successoribus, ac tandem ab ipso Leone renovata, saepe decreta dici potuit. Adde quod annot. 27 in epist. 9 ad Dioscorum ostendemus verba ad nos ibidem non tam de Leone quam de praedecessoribus ejus sumpta. Ita etiam hic voces a nobis, et decretorum nostrorum de praedecessorum decretis accipi potuerunt. Cum enim una eademque sit antecessorum et successorum auctoritas, decreta autem pontificia ex hac auctoritate totam vim sortiantur, nostra dici potuerunt decreta, quae ab antecessoribus lata fuere auctoritate successoribus communi; ita ut nostra decreta appellare, idem sit ac dicere edita auctoritate pontificia, quae tum in antecessoribus, tum in successoribus una eademque est. Simili loquendi ratione usus est etiam Gelasius, uti ostendemus in annotationibus ad cap. 50 codicis, quem Quesnellus edidit.
5.6
Caeterum sub initia pontificatus Leonis et circa an. 442 scriptas duas sequentes epistolas confirmabit etiam non modicum historica quaedam animadversio, quam primus produxit card. Norisius tom. III pag. 1177, et tom. IV, pag. 752; dein Pagius ad an. 418, n. 57; ac tandem P. Bernardus de Rubeis Monument. Aquileien. cap. 14, pag. 120. Sirmondus e ms. Veronensi descripsit libellum fidei a Pelagianis editum; ex apographo autem Sirmondi hunc libellum vulgavit Garnerius in editione Marii Mercatoris, et dein P. P. Benedictini S. Mauri in appendice tom. X Augustini, pag. 110. Hic libellus fidei Pelagianae sic in fine clauditur: Explicit libellus fidei S. I. C. quas siglas Garnerius male interpretatus est Siculorum, cum citius explicandas Sacerdotum Jesu Christi Tillemontius et Benedictini opinentur. Hic libellus Augustino directus noscitur ex voce Augustine, quae libello inserta est. Is autem ipsorum Pelagianorum, qui libellum obtulere, metropolita, primas, aut superior ex contextu deprehenditur. Garnerius et Benedictini intelligentes id non posse competere S. Augustino episcopo Hipponensi, de errore amanuensium suspicati, Zosime pro Augustine legendum putarunt; et hunc libellum esse credidere alterutrum e duobus quos Julianum Eclanensem cum aliis Pelagianis Zosimo pontifici obtulisse exploratum est. At quamvis libellus a Sirmondo descriptus nonnulla quoad sententiam contineat duobus memoratis libellis communia; verba tamen quae ex his libellis apud Augustinum et Marium Mercatorem supersunt, in eo libello non invenientur. Igitur alteruter e duobus Zosimo oblatis indicari nequit; ac propterea alius libellus post tractoriam Zosimi, quae in totum orbem adversus Pelagianos edita, subscriptiones praeceperat, oblatus agnoscitur cuipiam metropolitae, qui Augustinus vocabatur, et epistolam ediderat, qua subscriptiones tractoriae petebantur. Chromatio autem Aquileiensi, ineunte saeculo V celebri, successit Augustinus, qui Zosimo pontifice floruit; huicque jure eum libellum a Pelagianis oblatum Norisius primus omnium annotavit. Hinc Pelagianam haeresim jam ab initio in Aquileiensem provinciam irrepsisse patet; ibidemque adeo invaluerat, Aquileiensem sedem obtinente Augustino, ut auctores libelli memorati non solum recusarint subsignare tractoriam Zosimi, verum etiam ad plenariam synodum ausi sint provocare. Nihil itaque mirum, si Leone pontifice, id est post viginti circiter annos, aliquae Pelagianorum reliquiae inter presbyteros et clericos ejusdem provinciae supererant, de quibus cum Septimus Altinas retulisset ad eumdem pontificem, is praeter epistolam 2, qua Septimo rescripsit, aliam dedit ad Aquileiensem metropolitam, ut hisce reliquiis efficax remedium adhiberet. Id autem aequius in an. 442, circiter, quam in posteriores annos refertur. Probabile enim est Pelagianos hujus provinciae jam inde ab Augustino post Zosimi tractoriam exagitatos, non multo post in unitatem Ecclesiae fuisse receptos; in quam tamen cum nonnullos absque erroris et auctorum damnatione et absque debitis subscriptionibus imprudenter admissos Septimus detexisset, quibus apertae damnationis et subscriptionis remedium Leo apponendum praecepit; id verisimilius in Leonis initia incidit, si praesertim epist. 1 non Januario, sed alicui ejus praedecessori data credatur. Cum vero hoc praedecessore brevi exstincto Januarius in eodem opere exsequendo pastoralem curam naviter et cum felici successu fuerit exsecutus( quod non exiguum tempus requirit), S. Leo an. 447 ab eodem accepit litteras, in quibus zelum et diligentiam suam prodens, exposuisse videtur non tantum Pelagianos cum debita cautione in gradum suum receptos, verum etiam aliquos ad ulteriorem gradum fuisse promotos. Hinc autem Leo zelum ejus primo commendans, veterem monitionem eidem inculcavit, ne quis ex haeresi adveniens sine debitis cautionibus reciperetur. Dein vero illam canonum constitutionem ingerendam credidit, ne in suum gradum perinde admissi ad ulteriorem promoverentur: quod unum per hoc tempus correctione dignum superesse, ex iisdem Januarii litteris detexerat.

Intertext edge

Open linked passage

Note