Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 58 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
58.1.1
869 EPISTOLA XXXIV. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM.
58.1.1
Eutychen ab unitate fidei excidisse dolet.-- II. Legatos ad synodum a latere mittit.
58.1.2
LEO episcopus JULIANO episcopo charissimo fratri.
58.2
869 EPISTOLA XXXIV. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. CAP. I.
58.2
Litterae dilectionis tuae, quae mihi nuper sunt redditae, quam spiritali catholicae fidei vigeas amore, demonstrant; et multum gaudere me faciunt, quod in eamdem sententiam pia corda concurrunt, ut secundum doctrinam Spiritus sancti impleatur in nobis quod Apostolus ait: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Cujus unitatis nimium se Eutyches fecit extraneum, si in sua perversitate veterascit, nec adhuc, quibus vinculis a diabolo sit obligatus, intelligit: et quemquam sacerdotum Domini reperiendum putat, qui ejus imperitiae amentiaeque 870 consentiat. Diu apud nos incertum fuit, quid in ipso catholicis displiceret: et cum fratris nostri Flaviani nullas litteras sumeremus, ipse autem scriptis suis Nestorianam haeresim repullulare quereretur, non plene potuimus discere unde procederet, vel quo tenderet tam dolosa causatio. Sed postquam gestorum ad nos episcopalium documenta perlata sunt, omnia illa quae fallacium querelarum velamine tegebantur, quam essent detestanda, patuerunt.
58.3
869 EPISTOLA XXXIV. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. CAP. II.
58.3
Et quia clementissimus imperator, pro benevolentia ac pietate animi sui, de statu hujus, qui ante honorabilis videbatur, diligentius voluit judicari, atque ob hoc indicendum credidit episcopale concilium, per fratres nostros Julium episcopum, et Renatum presbyterum, sed et filium meum diaconem Hilarum, quos ex latere meo vice mea misi, ad fratrem nostrum Flavianum sufficientia pro qualitate causae scripta direxi, quibus et vestra dilectio, et Ecclesia universa cognoscat, de antiqua et singulari fide, quam indoctus impugnator incessit, quid divinitus traditum teneamus, et quid incommutabiliter praedicemus. Quia tamen non debemus partes miserationis omittere, congruere moderationi credidimus sacerdotum, ut si condemnatus presbyter plena satisfactione corrigitur, sententia, qua obstrictus est, relaxetur: si vero in eodem insipientiae suae luto jacere delegerit, statuta permaneant; et cum eis habeat sortem, quorum est secutus errorem. Data idibus Junii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note