Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
45.1
EPISTOLA XXVI, FLAVIANI SECUNDA AD S. LEONEM PAPAM.
45.1
Sanctissimo et beatissimo Patri et comministro LEONI FLAVIANUS in Domino salutem.
45.2
Pietate et recta verbi veritatis distributione nihil pretiosius sacerdotibus, sicut nosti, Deo dilectissime. Omnis enim nostra spes et salus, ac promissorum bonorum retributio hinc pendent. Propterea igitur cuncta nobis facienda sunt, omnisque labor suscipiendus pro vera fide iisque quae a sanctis Patribus exposita sunt atque dogmatum loco tradita; quo per omnia et in omnigenis rerum circumstantiis integra haec et inviolata conserventur atque custodiantur. Necessarium itaque fuit nunc etiam nos, videntes laedi orthodoxam fidem, ac renovari Apollinaris et Valentini haeresim ab Eutyche impio monacho, non despicere, sed palam errorem detegere ad cautelam populorum. Iste enim, iste Eutyches absconditum in se pravae opinionis morbum retinens, nostram infestando mansuetudinem, inverecunde ac impudenter ad multos 784 propriam impietatem deferre ausus est; dicens ante incarnationem quidem Salvatoris nostri Jesu Christi duas naturas esse, divinitatis et humanitatis; post unionem vero unam exstitisse naturam: ignarus quid loquatur ac de quibus affirmet. Neque enim unio duarum naturarum quae in Christo convenerunt, quemadmodum et vestra novit pietas, proprietates earum in unione confundit; sed manent etiam in unione integrae duarum naturarum proprietates. Adjecit autem et aliam impietatem, aiens, quod ex Maria ortum est corpus Domini, non esse nostrae substantiae, neque humanae materiae; sed humanum quidem illud appellat, non tamen consubstantiale nobis, nec ei quae illum peperit secundum carnem. Atque haec cum acta Ephesi a sancta et oecumenica synodo, in epistola scripta ad impium et depositum Nestorium, sic ad verbum habeant: Quod diversae quidem, quae ad unitatem veram convenerunt naturae; unus autem ex ambabus Christus et Filius. Non quasi naturarum discrimen sublatum fuerit per unionem, sed potius quia nobis perfecerunt unum Dominum Jesum Christum eaedem naturae divinitatis et humanitatis, per ineffabilem et incomprehensibilem ad unitatem concursum. Et hoc non latet sanctitatem tuam, cum omnino legerit quae Ephesi confecta sunt gesta. Quae nihili pendens idem Eutyches putat se non daturum poenas per sanctam illam et oecumenicam synodum definitas. Itaque propter haec, cum multi e simplicioribus per ejus disceptationem laederentur in doctrina fidei, eum accusatum a religiosissimo 786 episcopo Eusebio, et occurrentem ad sanctum concilium, propriaque voce quid ipse sentiret Patribus synodi detegentem, ut qui alienus sit a recta fide, deposuimus, prout sanctitatem vestram docebunt cuncta super eo confecta acta; quae et misimus cum hisce nostris litteris. Aequum porro est, mea quidem sententia, ut hoc quoque edoceamini, quod Eutyches idem justae et canonicae depositioni subjectus, cum debuisset saltem secundis curare priora, necnon per exactam poenitentiam multasque lacrymas Deum placare, et cor nostrum valde in lapsu ejus contristatum, vera resipiscentia delinire; non solum id non fecit, quin immo per omnia connisus est sanctissimam hujusce loci Ecclesiam conturbare; tabulas publice proponens contumeliarum et maledictorum plenas: et insuper haec preces offerens piissimo et Christi amantissimo nostro imperatori, easque arrogantia et petulantia refertas, in omnibus divinos canones conculcare tentans. Verum his ita ex consecutione peractis, redditae nobis sunt litterae sanctitatis vestrae, per comitem omni admiratione dignum Pansophium: ex quibus edocti sumus eumdem Eutychen libellos ad vos misisse plenos fallacia et astu, dicentem se tempore judicii libellos appellationis tradidisse nobis et sanctae episcoporum tunc praesentium synodo, atque appellasse ad vestram sanctitatem: quod nequaquam ab eo factum est, sed hac quoque in 788 parte fefellit, velut pater mendacii, se vestris auribus subrepturum arbitratus. Commotus igitur, sanctissime pater, ob omnia quae ausus est, et propter ea quae adversus nos sanctissimamque Ecclesiam facta sunt atque fiunt, solita fiducia utere, sicut sacerdotio convenit, et vindicans communem rem sanctarumque Ecclesiarum compositionem, dignare per proprias quidem litteras suffragari depositioni canonice adversus eum factae; confirmare vero et piissimi Christumque amantis nostri imperatoris fidem. Res namque solo indiget ex vobis impulsu atque subsidio, quod per vestram prudentiam ad tranquillitatem et pacem cuncta statim translaturum est. Sic enim et quae insurrexit haeresis, et ob eam excitatus tumultus facile cessabit, Deo cooperante, per vestras sacras litteras: prohibebitur vero et quae evulgatur futura esse synodus; ut ne sanctissimae totius orbis Ecclesiae perturbentur. Omnem quae tecum est fraternitatem ego quique mecum sunt, salutamus. Sanus in Domino ac pro nobis orans, doneris nobis, Deo dilectissime et sanctissime pater.