Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
36.1
739 EPISTOLA XXI, EUTYCHIS AD S. LEONEM Nunc primum inter Leonis epistolas inserta.
36.1
Epistola Eutychetis haeretici: ubi scribens ad papam urbis Romae Leonem, negat in Christo duas naturas, id est Divinitatis et humanitatis.
36.1
739 EPISTOLA XXI, EUTYCHIS AD S. LEONEM Nunc primum inter Leonis epistolas inserta. CAP. I.
36.1
De mea in Dominum et Deum omnium Christum spe et fide confidens, ante omnia quidem testis Deus Verbum est, in sensibus hujusmodi dignoscens veritatis probationem; invoco autem vestram sanctitatem in testimonio cordis mei et ratione sensuum meorum atque verborum. Sed pessimus diabolus fascinavit tale studium nostrum et propositum, a quibus vires ejus destrui oportuit. His stimulans omnem domesticam sibi vim, contra me movens[ Leg. movit] Eusebium episcopum oppidi Dorylaeensis, libellum dantem sancto episcopo Constantinopolitanae Ecclesiae Flaviano et quibusdam aliis inventis in 740 eadem urbe, qui propter diversas causas suas convenerant, quomodo haereticum compellavit, non veritate accusationem movens, sed perniciem mihi machinans et perturbationem Ecclesiis Dei. Vocabar ad responsionem accusationis ab ipsorum sanctitate; sed gravi aegritudine super ipsam senectutem retentus, occurri ad purgationem, non ignorans compositam factionem contra salutem meam. Et quidem libellis statim, subscriptione mea his addita, obtuli scripta, ostendens de sancta fide professionem meam. Sancto autem Flaviano archiepiscopo neque libellum suscipiente, neque ut legeretur jubente, audiente tamen et respondente me ipsis verbis eam fidem quae Nicaeae exposita est a sancta synodo, confirmata vero apud Ephesum, expetebar duas naturas fateri et anathematizare eos qui hoc negarent. Ego autem metuens definitionem a synodo, nec adimere nec addere verbum contra expositam fidem a sancta synodo Nicaena, sciens vero sanctos et beatos patres nostros Julium, Felicem, Athanasium, Gregorium sanctissimos episcopos 741 refutantes duarum naturarum vocabulum, et non audens de natura tractare Dei Verbi, qui in carnem venit ultimis diebus in uterum sanctae Virginis Mariae immutabiliter quomodo voluit et scit, in veritate, non in phantasmate homo factus, aut anathematizare supradictos patres nostros, rogabam ut innotescerent ista sanctitati vestrae, et quod vobis videretur judicaretis, profitens omnibus modis me secuturum quae probassetis.
36.2
739 EPISTOLA XXI, EUTYCHIS AD S. LEONEM Nunc primum inter Leonis epistolas inserta. CAP. II.
36.2
Sed nullo eorum quae a me dicebantur audito, abrupta synodo publicaverunt dejectionis sententiam, quam adversus me ante cognitionem parabant; in tantum adversum me calumniae factione instruebant, ut et saluti meae discrimen incumberet, nisi cito opera Dei orationibus sanctitatis tuae, militaris manus me ab incursione rapuisset. Tunc duces aliorum monasteriorum cogere coeperunt in dejectionem meam subscribere( quod numquam nec in eos qui se haereticos professi sunt, vel adversus ipsum Nestorium factum est), in tantum ut cum ad satisfaciendum plebi proponerem fidei meae confessiones, non solum et arcerent eas audiri, verum et arriperent hi qui contra me supradictam factionem meditabantur, ut exinde tamquam haereticus apud omnes haberer.
36.3.1
739 EPISTOLA XXI, EUTYCHIS AD S. LEONEM Nunc primum inter Leonis epistolas inserta. CAP. III.
36.3.1
Ad vos igitur religionis defensores et hujusmodi factiones exsecrantes confugio, nihil et nunc novum inducens contra fidem jam inde nobis ab initio traditam, sed anathematizans Apollinarium, Valentinum, Manem et Nestorium, et eos qui dicunt carnem Domini nostri Jesu Christi Salvatoris e coelo descendisse, et non e Spiritu sancto et sancta Virgine Maria, et omnes haereses usque ad magum Simonem. Et nihilominus tamquam haereticus de vita mea periclitor. Et obsecro, nullo mihi praejudicio facto ex his quae per insidias contra me gesta sunt, quae visa vobis fuerit super fidem proferre sententiam, et nullam deinceps permittere a factiosis contra me calumniam procedere, 742 et non excuti et eximi de numero orthodoxorum eum qui in continentia et omni castitate septuaginta annos vitam peregit, ita ut in ipso exitu vitae naufragium patiatur. Subjunxi autem his litteris meis utrumque libellum et eum qui ab accusatore meo oblatus est synodo, et qui a me gestus quidem est, non tamen susceptus, et editionem fidei meae, nec non et ea quae de duabus naturis a sanctis patribus nostris decreta sunt.
36.3.2
Item verba Eutychetis.
36.3.3
Testor vos coram Deo, qui cuncta vivificat, et Christo Jesu, qui sub Pontio Pilato testificatus est optimam illam confessionem, ne quid ad gratiam faciatis. Ego enim jam idem a majoribus meis ita sensi, et a pueritia mea ita illuminatus sum, quemadmodum sancta et ex universo orbe terrarum apud Nicaeam habita synodus trecentorum decem et octo beatissimorum episcoporum fidem constituit, et quam confirmavit ac definivit denuo obtinere solam sancta synodus Ephesi collecta, et numquam aliter sensi quam quemadmodum praecepit recta et sola vera fides orthodoxa. Et cunctis quaecumque sunt( circa) eamdem fidem a sancta eadem synodo constituta Ephesi assentior; cujus synodi dux et princeps fuit beatae ac sanctae recordationis episcopus Cyrillus Alexandrinorum et praedicationis ac fidei sanctorum et electorum Dei Gregorii majoris, et item Gregorii, Basilii, Athanasii, Attici, Procli socius et particeps. Eum et omnes eos orthodoxos et fideles habui, et honoravi tamquam sanctos, et magistros meos existimavi. Anathema autem dico Nestorio et Apollinari et omnibus haereticis usque ad Simonem, et qui dicunt carnem Domini nostri Jesu Christi de coelo descendisse. Ipse enim qui est Verbum Dei descendit de coelo sine carne, et factus est caro in utero sanctae Virginis ex ipsa carne Virginis incommutabiliter 743 et inconvertibiliter, sicut ipse novit et voluit. Et factus est qui est semper Deus perfectus ante saecula, idem et homo perfectus in extremo dierum propter nos et nostram salutem. Hanc igitur meam plenam professionem habeat sanctitas vestra.
36.3.4
Eutyches presbyter et archimandrites huic libello subscripsi manu mea.
36.3.5
Exemplar Julii episcopi urbis Romae, ut asserunt Eutychis scripta ad Dionysium episcopum, cujus sensu ductus ipse Eutyches decidit in errorem.
36.3.6
Miror audiens quosdam confitentes quidem in carne Dominum nostrum, incurrentes vero divisionem male a Paulianistis introductam. Illi enim Paulum Samosatenum sequentes, alium quidem intelligunt eum qui ex coelo descendit, Deum confitentes; alium vero terrenum hominem esse dicunt, et illum quidem infabricabilem, hunc dominum, alium servum; impium, seu venerentur eum quem servum appellant et fabricatum, seu non colant eum qui nos sanguine suo redemit. Hi vero qui Deum descendisse de coelo confitentur, et carnem factam ex Virgine, et unum esse cum carne, frustra conturbantur, excedentes in verba impietatis illorum. Dicunt enim et ipsi, sicut audio, duas naturas. Ad quod et Joannes evidenter probat( unum) Dominum nostrum, cum dicat: Verbum caro factum est; et Paulus apostolus, cum dicat: Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Si enim natus ex Virgine Jesus nominatur, et ipse est per quem universa facta sunt, una scilicet natura facta est, quoniam et una persona, non in duo divisa, cum nec propria natura corporis est, et propria natura Deitas sit secundum carnem. Sed sicut homo una natura est, ita et is qui ad similitudinem hominis est factus Christus. Quod si non agnoscunt 744 id quod per adunationem unum est, possunt et unum in plura partiri et plurimas dicere naturas: quoniam multiplex corpus, quod ex ossibus, nervis et venis, carne et cute, sanguine et spiritu constet: quae omnia diversa quidem inter se sunt, una tamen est eorum natura. Unde et Deitatis natura cum corpore unum est. Et nec in duas naturas dividitur. Nec enim poterat totum Filius hominis appellari qui descendisset e coelis, et rursus Filius Dei qui natus ex femina est, si duarum naturarum caperet divisionem; sed id quidem quod descendisset e coelis, vocaretur Filius hominis, non Filius Dei. Et hoc Paulianae divisionis est. Nos autem divinae Scripturae docent tamquam de uno Domino nostro sentire, et cum descendisset e coelis, et cum in terra natus est. Qui igitur sic sentiunt, non excedunt( ab) inconsona contraria sentientibus, ut cum mente divinis praeceptis consentiant, sermonibus discrepent. Necesse est enim eos, cum duas naturas intelligant, alteram colere, alteram non adorare, et in divinam quidem baptizari, in humanam vero non baptizari. Si autem in mortem baptizamur Domini, unam profitemur naturam et impassionabilis Deitatis, et passionabilis carnis, ut per hoc sit baptisma nostrum et in Deum et in mortem Domini perceptum. Nec enim veremur calumniatores, qui dividunt in duas personas Dominum. Nec cum nos unitatem evangelicam atque apostolicam praedicemus, lacerent nos tamquam dicentes carnem esse coelestem, cum nos e contra divinas Scripturas legamus dicentes filium esse non ex coelo. Nec enim cum dicimus Filium Dei creatum ex muliere, possumus reprehendi tamquam Verbum ex terra dicentes, et non ex coelo. Dicimus enim utrumque et ex coelo totum propter Deitatem, et ex muliere totum propter carnem, ignorantes divisionem unius personae.