Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 34 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
34.1.1
EPISTOLA XIX. AD DORUM BENEVENTANUM EPISCOPUM.
34.1.1
Dorum de perturbato presbyterii ordine, primosque presbyteros juri suo cedentes redarguit.-- II. Suum cuique ordinem vindicat pro ordinationis tempore; primis, qui cesserant, ad infimum relegatis.
34.1.2
733 Dilectissimo fratri DORO, LEO episcopus.
34.1.3
Judicium, quod de te sperabamus, dolemus esse frustratum, quando ea te commisisse perspicimus quae omnem ecclesiasticae sanctionis regulam culpabili novitate foedarent: cum plenissime noveris, quanta sollicitudine per omnes Domini Ecclesias paternorum velimus canonum praecepta servari, et hanc maxime curam ad sacerdotes universarum plebium pertinere, ut sanctarum constitutionum regulae nullis corrumpantur excessibus. Unde miramur te, quem auctoritatum apostolicae sedis observantissimum esse convenerat, tam negligenter, ac potius insolenter, egisse, ut traditarum tibi legum non custos, sed transgressor 734 existeres. Libello etenim Pauli presbyteri tui, qui in subditis habetur, cognovimus, apud te novo ambitu foedoque colludio presbyterii ordinem fuisse turbatum; ita ut unius festina et immatura provectio, quaedam eorum dejectio facta sit, quorum honorem aetas commendabat et nulla culpa minuebat. Quod si ambientis intentio, aut imperita faventium studia id quod numquam habuit consuetudo poscebant, ut incipiens emeritis et novellus praeferretur antiquis, tuae fuerat industriae atque doctrinae ut injusta petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes; ne quem sacerdotali propere provehebas honore, ad injuriam eorum quibus sociabatur inciperet, minorque se fieret, dum in illo non humilitatis virtus, sed elationis vitium roboraretur. Neque enim ignorabas 735 dixisse Dominum, quod qui se humiliat, exaltabitur; qui vero se exaltat, humiliabitur: eumdemque dixisse: Vos autem quaeritis de pusillo crescere, et de majore minores esse. Utrumque enim inordinatum, utrumque praeposterum est; et omnis laborum fructus aufertur, omnis meritorum mensura vacuatur, si tantum quis assequitur dignitatis, quantum adulationis obtinuit; ut cupiditas eminendi non solum superbientem minuat, sed etiam conniventem. Si vero, ut asseritur, primi secundique presbyteri, circa Epicarpium sibimet praeponendum, tanta huic assentatio fuit, ut illum cum sui dedecore poscerent, honorari, nec hoc quidem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit, quod volebant: quia tam miserae voluntati dignius te fuerat obviare quam cedere. Deformis autem et ignava subjectio bene sibi consciis, et non irritam facientibus gratiam Dei, praejudicare non potuit, ut primatus suos quocumque commercio in alterutrum transferentes, subsequentium suorum minuerent dignitatem et quia ultimum sibi anteposuerant, caeteris praeemineret.
34.2
EPISTOLA XIX. AD DORUM BENEVENTANUM EPISCOPUM. CAP. II.
34.2
Praedicti igitur presbyteri, qui indignos se honoris sui ordine sunt professi, licet privari etiam sacerdotio mererentur; tamen, ut eis pro apostolicae sedis pietate parcatur, ultimi inter omnes Ecclesiae presbyteros habeantur; et, ut judicii sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt quem propria sententia sibimet praetulere: caeteris omnibus presbyteris in eo ordine permanentibus, quem unicuique ordinationis suae tempus ascripsit. Nec quisquam praeter praedictos duos imminutae dignitatis 736 patiatur injuriam, sed in eorum tantummodo statum hoc recurrat opprobrium, qui novello et immature ordinato inferiores fieri delegerunt; ut illam evangelicam sententiam ad se sentiant pertinere, qua dicitur: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis: et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis. Paulus vero presbyter ordinem suum, de quo laudabili firmitate non cessit, obtineat: nec ulterius aliquid in cujusquam praesumatur injuriam; ita ut dilectio tua, quam non immerito tota facti hujus pulsat invidia, hoc saltem remedio curare se properet, ut sine dilatione haec quae decernimus tradantur effectui; ne si iterato ad nos imploratio justa confugerit, necesse sit severius commoveri, cum, his quae male sunt facta correctis, malimus redintegrare disciplinam quam augere vindictam. Exsecutionem vero praeceptionum nostrarum fratri et coepiscopo nostro Julio commisisse nos noveris, ut omnia illico, quemadmodum constituimus, roborentur. Data VIII idus Martii, Posthumiano viro clarissimo consule.

Intertext edge

Open linked passage

Note