Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 33 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
33.1
EPISTOLA XVIII AD JANUARIUM EPISCOPUM AQUILEIENSEM.
33.1
Quod omnis cujuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens, haereticae se communioni miscuerit, si ad Ecclesiam reversus fuerit, in eo gradu in quo erat sine promotione remaneat.
33.2
LEO episcopus urbis Romae, JANUARIO episcopo Aquileiensi.
33.3
730 Lectis fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quem olim noveramus, agnovimus, congratulantes tibi quod ad custodiam gregis Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris; ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt, bestiali saevitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea quae sunt sana corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, dilectionem tuam duximus commonendam: insinuantes ad animae periculum pertinere, si quisquam de his qui a nobis in haereticorum atque schismaticorum sectam delapsus est, et se utcumque haereticae communionis contagione macularit resipiscens, in communione 731 catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim et spiritalis medicinae utilitate plenissimum est, ut sive presbyteri, sive diaconi, vel subdiaconi, aut cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, atque ad catholicam fidem, quam jam pridem amiserant, rursum reverti ambiunt, prius errores suos et ipsos auctores errorum damnari a se sine ambiguitate fateantur: ut sensibus pravis etiam peremptis, nulla sperandi supersit occasio, nec ullum membrum talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio si adempta sibi omni spe promotionis, in quo inveniuntur ordine, stabilitate perpetua maneant; si tamen iterata tinctione non fuerint maculati. Non levem apud Dominum noxam incurrit qui de talibus ad sacros ordines promovendum aliquem judicarit. Quod si cum grandi examinatione promotio conceditur inculpatis, multo magis non debet licere suspectis. Proinde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, 732 et det operam ut circumspecte atque velociter impleantur quae ad totius Ecclesiae incolumitatem et laudabiliter suggesta sunt, et salubriter ordinata. Non autem dubitet dilectio tua, nos si, quod non arbitramur, neglecta fuerint quae pro custodia canonum et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia INFERIORUM ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt quam ad desides negligentesque rectores: qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam. Data III kalend. Januarii, Calepio et Ardabure viris clarissimis consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note