Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
30.1
S. TURRIBII ASTURICENSIS EPISTOLA. De non recipiendis in auctoritatem fidei apocryphis scripturis, et de secta Priscillianistarum.
30.1
Sanctis ac beatissimis, et omni veneratione colendis, IDACIO et CEPONIO episcopis, TURRIBIUS.
30.1
S. TURRIBII ASTURICENSIS EPISTOLA. De non recipiendis in auctoritatem fidei apocryphis scripturis, et de secta Priscillianistarum. CAP. I.
30.1
Molesta semper est et injucunda peretrinatio, quam afficiunt[ Al. efficiunt] duri labores, et acrymabiles necessitatum curae. Habet tamen aliquid adjumenti[ Al. instrumenti], cum adeundo incognita, vel ignorata discendo, quodam profectu mentis augemur; plerumque 712 ea, quae apud nos optima videbantur, prava esse atque deterrima, reddita nobis meliorum ratione, noscentes. Quod mihi usu venit, qui diversas provincias adeundo, in omnibus Ecclesiis quae in unitatis communione consistunt, condemnatis omnibus errorum sectis, reperi unum atque eumdem catholicae fidei sensum teneri ex purissimo veritatis fonte venientem: qui in nulla divortia multitidis rivulis scissus camporum plana in coenosas voragines solvat, quae rectum fidei iter impediant. Eos vero, quos pravorum dogmatum virus infecerit, aut correctos piae parentis gremio reformari compellit, aut pertinaciter contumaces, veluti abortivos partus ac non legitimam sobolem ex consortio sanctae haereditatis expellit.
30.2
S. TURRIBII ASTURICENSIS EPISTOLA. De non recipiendis in auctoritatem fidei apocryphis scripturis, et de secta Priscillianistarum. CAP. II.
30.2
Quapropter mihi post longas annorum metas ad patriam reverso, satis durum videtur, quod ex illis traditionibus, quas olim catholica damnavit Ecclesia, quasque jamdudum abolitas esse credebam, nihil penitus imminutum esse reperio. Immo etiam pro uniuscujusque studio et voluntate prava dogmata, velut quibusdam hydrinis capitibus pullulare cognosco: cum alii veteri errori blasphemiarum suarum augmenta contulerint, alii integrum eum usque adhuc 713 retentent; alii vero, quos ex parte aliqua ad respectum sui contemplatio veritatis adduxit, ex illius sensibus retinendo nonnulla, reliquis vinculentur. Quod quidem per mala temporis nostri, synodorum conventibus decretisque cessantibus, liberius crevit; et impiissime, quod est cunctis deterius, ad unum altare diversis fidei sensibus convenitur.
30.3
S. TURRIBII ASTURICENSIS EPISTOLA. De non recipiendis in auctoritatem fidei apocryphis scripturis, et de secta Priscillianistarum. CAP. III.
30.3
Haec ego ut loqui audeam, piae potius erga patriam charitatis quam temerariae praesumptionis esse confiteor. Nam alias plenus omnium peccatorum, et magnorum criminum reus, quo ausu haec ad vos scriberem, memor Dominicae vocis, quae dicit: In alieno oculo festucam vides, in tuo trabem non respicis? Deinde conscius ejus sententiae, quae admonuit dicens: Peccatori dixit Deus: Quare praedicas justitias meas, et assumis testamentum meum p tuum? Sed iterum illud aspicio quod infra scriptum est: Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Neque enim illa sola sunt furta, quae alienorum direptione committuntur; vel sola illa adulteria, quae violatis maritalis tori affectibus perpetramus: sed et, subtractis quae vera sunt, furum catholicae fidei perversi dogmatis facit assertio, et adversus veritatem verbi Dei, malarum doctrinarum adulterio, zizaniae semina jaciuntur. Loquarne ergo, an taceam, nescio, quia utrumque formido. Sed ne forte sanctitas vestra, quae mala, quantaeque blasphemiae apocryphis libris, quos hi nostri vernaculi haeretici ad vicem sanctorum Evangeliorum legunt, continentur, ignoret, maximi facinoris reum me esse credo, si taceam. Itaque haec non adhortatio auctoritatis alicujus est, sed potius suggestionis instructio.
30.4
S. TURRIBII ASTURICENSIS EPISTOLA. De non recipiendis in auctoritatem fidei apocryphis scripturis, et de secta Priscillianistarum. CAP. IV.
30.4
Primum ergo est ut illa patefaciam quae in plurimorum fide, vel magis perfidia, esse cognovi: quae cum a multis publico pene magisterio doceantur, si catholicorum aliquis paulo constantius, destructionis causa, assertioni resistat, continuo inficias, eunt, et perfidiam perfidia occulunt. Quod ne ultra jam faciant, et apocryphis scripturis, quas canonicis libris, veluti secretas et arcanas, praeferunt, et quas maxima veneratione suscipiunt, et ex his quas legunt traditionibus, dictisque auctorum suorum, ea quae in ipsis arguuntur vera esse docentes; aliqua autem ex his quae in istorum doctrina sunt, in illis quos legere potui apocryphis codicibus non tenentur. Quare unde prolata sint nescio, nisi forte ubi scriptum est per cavillationes illas, per quas loqui sanctos apostolos mentiuntur, aliquid interius indicatur. quod disputandum sit potius quam legendum, aut forsitan sint libri alii qui occultius secretiusque serventur, solis, ut ipsi aiunt, perfectis patentes.
30.5
S. TURRIBII ASTURICENSIS EPISTOLA. De non recipiendis in auctoritatem fidei apocryphis scripturis, et de secta Priscillianistarum. CAP. V.
30.5
Illud autem specialiter in illis actibus qui S. Thomae dicuntur, prae caeteris notandum atque exsecrandum est, quod dicit eum non baptizare per aquam, sicut habet Dominica 714 praedicatio, sed per oleum solum: quod quidem isti nostri non recipiunt[ Forte leg. incipiunt], sed Manichaei sequuntur. Quae haeresis, quae eisdem libris utitur, et eadem dogmata, et his deteriora sectatur, ita exsecrabilis universis per omnes terras, ad primam professionis suae confessionem, nec discussa, damnetur oportet, per cujus auctores vel per maximum principem Manem ac discipulos ejus, libros omnes apocryphos vel compositos, vel infectos esse, manifestum est: specialiter autem Actus illos qui vocantur S. Andreae; vel illos qui appellantur S. Joannis, quos sacrilego Leucius ore conscripsit; vel illos qui dicuntur S. Thomae, et his similia: ex quibus Manichaei et Priscillianistae, vel quaecumque illis est secta germana, omnem haeresim suam confirmare nituntur; et maxime ex blasphemissimo illo libro, qui vocatur Memoria Apostolorum, in quo ad magnam perversitatis suae auctoritatem doctrinam Domini mentiuntur, qui totam destruit legem veteris Testamenti, et omnia quae S. Moysi de diversis creaturae factorisque divinitus revelata sunt; praeter reliquas ejusdem libri blasphemias, quas referre pertaesum est.
30.6
S. TURRIBII ASTURICENSIS EPISTOLA. De non recipiendis in auctoritatem fidei apocryphis scripturis, et de secta Priscillianistarum. CAP. VI.
30.6
Ut autem mirabilia illa, atque virtutes, quae in apocryphis scripta sunt, sanctorum apostolorum vel esse, vel potuisse esse, non dubium est; ita disputationes, assertionesque illas sensuum malignorum ab haereticis constat insertas. Ex quibus scripturis diversa testimonia blasphemiis omnibus plena sub titulis suis ascripta digessi, quibus etiam, ut potui, pro sensus mei qualitate respondi.
30.7
S. TURRIBII ASTURICENSIS EPISTOLA. De non recipiendis in auctoritatem fidei apocryphis scripturis, et de secta Priscillianistarum. CAP. VII.
30.7
Quod ideo necesse habui paulo latius vestris auribus intimare, ut vel posthac nemo quasi inscius rerum dicat, se simpliciter hujusmodi libros vel habere, vel legere. Vestrae autem existimationis atque censurae merito fuerit universa perpendere, et ea quae sine ambiguitate veritati ac fidei contraria videritis, cum aliis fratribus vestris, quoscumque vobis zelus catholicae religionis vel pium studium sociaverit, illam excusationem spirituali gaudio resecare, et ignita divini verbi virtute compescere.