Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
2.1
§ II Argumentum ex mss. pro statuenda sinceritate epistolarum ad Septimum Altinensum et ad Januarium Aquileiensem, quae solae a nonnullis in suspicionem vocantur.
2.1
Ex hac codicum notitia cognoscimus epistolas ad Septimum et ad Januarium, quae in controversiam cadunt, in diversis collectionibus inveniri, nimirum epistolam ad Septimum in novem collectionibus, epistolam vero ad Januarium in collectionibus tredecim.
2.2
Cum epistola prima ad Aquileiensem a nemine vocetur in dubium, satis erit si epistolae 2 ad Septimum et 18 ad Januarium authenticitatem ex memoratis collectionibus statuamus. Quamvis vero utraeque in pluribus collectionibus describantur, solas tamen antiquas collectiones urgebimus, quae sexto circiter saeculo compactae, majori auctoritate potiuntur, et ex quibus caeterae profectae sunt.
2.3
Epistola ad Septimum legitur in ms. Vat. Reginae collectionis primae ineunte VI saeculo lucubratae, quae nihil apocryphum praefert; in perantiqua collectione 4 codicum Lucensis et Corbertini; in vetusta collectione 5 et in collectione 8; ac tandem in codice Jesuitarum Parisiensium, qui licet in Conciliis perveniat ad an. 615, cum tamen Catalogum pontificum exhibeat desinentem in Felice successore Hormisdae, haec collectio in ipsa origine sub hoc tempus concinnata, videri potest, cui posteriora documenta subinde accesserint. Mirum autem videtur, Quesnellum hanc Leonis epistolam veluti spuriam repudiasse, nulla habita ratione codicum saltem collectionis 5, quam codicis Romanae Ecclesiae nomine edidit. Is quidem se ab hac objectione subducere potest, eo quod hunc codicem non totum simul compactum putavit, Leonis autem epistolas inter additamenta posterioris temporis retulit. Sed hoc commentitium effugium est, quod nulla ratione, aut auctoritate munitur. Omnes antiqui ejus collectionis codices, qui sive a Pithoeo, sive a Coustantio memorantur, et nostri etiam Vindebonenses Leoninas epistolas habent, idemque Quesnellus observat. 1 in epistolam ad Mauros num. 1, de Thuaneo codice loquens, ejusdem collectionis antiquitatem et diligentiam commendavit. Licet autem haec collectio nec sub Leone, nec a Romanis, sed exeunte V vel ineunte VI saeculo extra Italiam condita fuerit, uti tomo III ostendemus; haec tamen antiquitas, et collectoris diligentia tanta est, ut vel ex hac collectione maximum ad secundam epistolam vindicandam testimonium accedat. Addemus etiam aliud non leve. Epistola ad Septimum non sine epistola ad Aquileiensem episcopum, et vicissim epistola ad Aquileiensem non sine epistola ad Septimum in omnibus vetustissimis collectionibus legitur, excepta collectione 3, quae solam epistolam ad Aquileiensem continet; et semper isti epistolae, de qua nulla dubitatio est, illa immediate subjecta et unita in iisdem collectionibus exhibetur. Id autem indicio est utrasque has litteras in iisdem exemplaribus, ex quibus antiqui collectores illas descripserunt, simul inventas fuisse; adeo ut dubitari de una nequeat, quin dubitetur de altera; et si quidem de epistola prima dubitandum non est, neque de secunda dubitari possit.
2.4
Epistola ad Januarium 18 luculentissime defendi potest sola auctoritate Dionysii, quem paulo post Leonem ex authenticis exemplaribus suam collectionem Romae lucubrasse certissimum est, unde nihil supposititium attulit. Quis sine evidentibus argumentis, quae sane nulla sunt, hanc epistolam ab eo, ut vidimus, insertam accusare audeat? Sed Dionysianae auctoritati additur alia aequalis antiquitatis collectio, nimirum 5 Quesnelliana, quae ex alio fonte dimanat, uti optime animadvertit P. Coustantius in praefat. ad epist. Rom. pontif. n. 87, pag. 78. Hic pariter collector alia in regione Leoninas epistolas colligens, cum in caeteris omnibus sincera exemplaria nactus sit, de exemplari quoque hujus epistolae, quod licet e Dionysio non prodeat, concinit tamen cum Dionysiano, dubitare non licet. Adde quod haec una epistola in utrisque collectionibus die, mense, et consulatu notatur, qui characteres Leonis aetati conveniunt. Id authenticitatem etiam atque etiam confirmat; supposititiae enim epistolae in ejusmodi notis plerumque repugnant. Neque movere debet Antelmius, cum epistola 1, num. 6, apposuit codices antiquarum collectionum, qui dum sinceram et indubitatem epistolam ad Aquileiensem exhibent, adjunctam quidem habent epistolam ad Septimum, istam vero ad Januarium omittunt: quod in argumentum suppositionis adduxit. Inter vetustissimas enim collectiones profecto est Quesnelliana 5, cujus ille notitiam non satis accuratam habuit. In hac autem, una cum duabus illis epistolis, est etiam epistola ad Januarium, sicuti est quoque in cod. Florentino collectionis 13 et in codd. collectionis 24, qui aliam a Quesnelliana collectione originem agnoscunt. Hinc ergo vel antiquissimis illis temporibus, quibus collectio 5 non multo post Leonem composita fuit, trium harum epistolarum exemplaria exstabant: quae antiquitas, si, ubi nil certi opponitur, ad hujus epistolae authenticitatem probandam non sufficit, nihil erit in ejusmodi collectionibus quod in dubium vocari non possit.
2.5
Auctoritas itaque codicum et collectionum, praesertim antiquarum, quas tum pro epistola ad Septimum, tum pro epistola ad Januarium hactenus consideravimus, satis esse deberet ad refellendas eas conjectationes quae iisdem opponuntur, adeo ut iisdem nihil respondere oporteret. Hoc enim loco tum contra Quesnellum, tum contra Antelmium maxime valet, quod idem Quesnellus in hac ipsa controversia conjectationibus respondit Antelmii in epistola ad Amicum 15 Augusti an. 1689, nimirum codices collectionum tam antiquarum satis sunt ad convincendum conjecturas per triumphum elatas illusionibus accensendas esse, et alias ejusdem generis quamplurimas demonstrationum nomine propositas ex hoc exemplo suspectas reddi. Praecipuas tamen sine aliqua responsione nolumus praeterire.