Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
29.1
706 CAP. XIV. Siderum et signorum potestati hominem subjiciunt.
29.1
Sub quarto decimo vero capitulo, de statu corporis sentire dicuntur quod sub potestate siderum atque signorum pro terrena qualitate teneatur, et ideo multa in sanctis libris, quae ad exteriorem hominem pertineant, reperiri, ut in ipsis Scripturis inter divinam terrenamque naturam quaedam sibi repugnet adversitas; et aliud sit quod sibi vindicent animae praesules, aliud quod corporis conditores. Quae fabulae ideo disseruntur ut et anima divinae affirmetur esse substantiae, et caro credatur malae esse naturae: quoniam et ipsum mundum cum elementis suis non opus Dei boni, sed conditionem mali profitentur auctoris; atque ut haec mendaciorum suorum sacrilegia bonis titulis colorarent, omnia pene divina eloquia sensuum nefandorum immissione violarunt.
29.1
706 CAP. XIV. Siderum et signorum potestati hominem subjiciunt. CAP. XV. Scripturas veras adulterant, falsas inducunt.
29.1
De qua re quinti decimi capituli sermo conqueritur, et praesumptionem diabolicam merito detestatur: quia et nos istud veracium testium relatione comperimus, et multos corruptissimos eorum codices, qui canonici titularentur, invenimus. Quomodo enim decipere simplices possent, nisi venenata pocula quodam melle praelinirent, ne usquequaque sentirentur insuavia, quae essent futura mortifera? Curandum ergo est, et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsati codices, et a sincera veritate discordes, in nullo usu lectionis habeantur. Apocryphae autem scripturae, quae sub nominibus apostolorum multarum habent seminarium 707 falsitatum, non solum interdicendae, sed etiam penitus auferendae sunt, atque ignibus concremandae. Quamvis enim sint in illis quaedam quae videantur speciem habere pietatis, numquam tamen vacua sunt venenis, et per fabularum illecebras hoc latenter operantur, ut mirabilium narratione seductos laqueis cujuscumque erroris involvant. Unde si quis episcoporum, vel apocrypha haberi per domos non prohibuerit, vel sub canonicorum nomine eos codices in Ecclesia permiserit legi, qui Priscilliani adulterina sunt emendatione vitiati, haereticum se noverit judicandum: quoniam QUI ALIOS ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat.
29.2.1
706 CAP. XIV. Siderum et signorum potestati hominem subjiciunt. CAP. XVI. De Dictinii scriptis.
29.2.1
Postremo autem capitulo hoc prodidit justa querimonia, quod Dictinii tractatus quos secundum Priscilliani dogma conscripsit, a multis cum veneratione legerentur, cum, si aliquid memoriae Dictinii tribuendum putant, reparationem ejus magis debeant amare quam lapsum. Non ergo Dictinium, sed Priscillianum legunt, et illud probant, quod errans docuit, non quod correctus elegit. Sed nemo hoc impune praesumat, nec inter catholicos censeatur quisquis utitur scriptis, non ab Ecclesia solum catholica, sed etiam a suo auctore damnatis. Non sit perversis liberum simulare quod fingunt, nec sub velamine nominis Christiani, decretorum imperialium statuta declinent. Ideo enim ad Ecclesiam catholicam cum tanta cordis diversitate conveniunt, ut et quos possunt suos faciant, et legum severitatem, dum se nostros mentiuntur, 708 effugiant. Faciunt hoc Priscillianistae, faciunt Manichaei, quorum cum istis tam foederata sunt corda, ut solis nominibus discreti, sacrilegiis autem suis inveniantur uniti: quia etsi vetus Testamentum, quod isti se suscipere simulant, Manichaei refutant, ad unum tamen finem utrorumque tendit intentio, cum quod illi abdicando impugnant, isti recipiendo corrumpunt.
29.2.2
In exsecrabilibus autem mysteriis eorum, quae quanto immundiora sunt, tanto diligentius occuluntur, unum prorsus nefas est, una est obscenitas et similis turpitudo. Quam etsi eloqui erubescimus, sollicitissimis tamen inquisitionibus indagatam, et Manichaeorum, qui comprehensi fuerant, confessione detectam, ad publicam fecimus pervenire notitiam: ne ullo modo posset dubium videri quod in judicio nostro, cui non solum frequentissima praesentia sacerdotum, sed etiam illustrium virorum dignitas, et pars quaedam senatus ac plebis interfuit ipsorum qui omne facinus perpetrarant ore reseratum est; sicut ea quae ad dilectionem tuam nunc direximus gesta demonstrant. Quod autem de Manichaeorum foedissimo scelere, hoc etiam de Priscillianistarum incestissima consuetudine olim compertum multumque vulgatum est. Qui enim per omnia sunt impietate sensuum pares, non possunt in sacris suis esse dissimiles.
29.2.3
Decursis itaque omnibus quae libelli series comprehendit, et a quibus commonitorii forma non discrepat, sufficienter, ut opinor, ostendimus quid de his quae ad nos fraternitas tua retulit censeamus, et quam non sit ferendum, si tam profanis erroribus etiam quorumdam sacerdotum corda consentiunt, vel, ut mitius dixerim, non resistunt. QUA CONSCIENTIA honorem sibi praestitum vindicant, qui pro animabus 709 sibi creditis non laborant? Bestiae irruunt, et ovium septa non claudunt. Fures insidiantur, et excubias non praetendunt. Morbi crebrescunt, et remedia nulla prospiciunt. Cum autem etiam illud addunt, ut his qui sollicitius agunt consentire detrectent, et impietates olim toto orbe damnatas, subscriptionibus suis se anathematizare dissimulent; quid de se intelligi volunt, nisi quod non de numero fratrum, sed de parte sunt hostium?
29.3.1
706 CAP. XIV. Siderum et signorum potestati hominem subjiciunt. CAP. XVII. An caro Christi vere requieverit in sepulcro.
29.3.1
In eo vero quod in extrema familiaris epistolae tuae parte posuisti, miror cujusquam catholici intelligentiam laborare, tamquam incertum sit an descendente ad inferna Christo, caro ejus requieverit in sepulcro: quae sicut vere et mortua est et sepulta, ita vere est die tertio suscitata. Hoc enim et ipse Dominus denuntiaverat, dicens ad Judaeos: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Ubi evangelista subjungit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui. Cujus rei veritatem etiam David propheta praedixerat, loquens sub persona Domini Salvatoris, et dicens: Insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Quibus utique verbis manifestum est, quod caro Domini et vere sepulta requievit, et corruptionem non subiit: quia celeriter vivificata reditu animae resurrexit. Quod non credere satis impium est, et ad Manichaei Priscillianique doctrinam pertinere non dub um est, qui sacrilego sensu ita se Christum simulant confiteri, ut incarnationis, 710 et mortis, et resurrectionis auferant veritatem.
29.3.2
Habeatur ergo inter vos episcopale concilium, et ad eum locum qui omnibus opportunus sit vicinarum provinciarum conveniant sacerdotes, ut, secundum haec quae ad tua consulta respondimus, plenissimo disquiratur examine an sint aliqui inter episcopos qui hujus haereseos contagio polluantur; a communione sine dubio separandi, si nefandissimam sectam per omnium sensuum pravitates damnare noluerint. Nulla enim ratione tolerandum est ut qui praedicandae fidei suscepit officium, is contra Evangelium Christi, contra apostolicam doctrinam, contra universalis Ecclesiae Symbolum audeat disputare. Quales illic erunt discipuli, ubi tales docebunt magistri? QUAE ILLIC religio populi, quae salus plebis, ubi contra humanam societatem pudoris sanctitas tollitur, conjugiorum foedus aufertur, propagatio generationis inhibetur, carnis natura damnatur, contra verum autem veri Dei cultum Trinitas Deitatis negatur, personarum proprietas confunditur, anima hominis divina essentia praedicatur, et eadem ad diaboli arbitrium carne concluditur, Dei Filius per id quod ex Virgine ortus, non per id quod ex Patre natus est, unigenitus praedicatur, idemque nec vera Dei proles, nec verus Virginis partus asseritur; ut per falsam passionem mortemque non veram, mendax etiam resurrectio resumptae de sepulcro carnis habeatur? Frustra autem utuntur catholico nomine, qui istis impietatibus non resistunt. POSSUNT haec credere, qui possunt talia patienter audire. Dedimus itaque litteras ad fratres et coepiscopos nostros Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitanos, atque Gallicos, eisque concilium synodi generalis indiximus. Ad tuae 711 dilectionis sollicitudinem pertinebit, ut nostrae ordinationis auctoritas ad praedictarum provinciarum episcopos deferatur. Si autem aliquid, quod absit, obstiterit, quo minus possit celebrari generale concilium, Galliciae saltem in unum conveniant sacerdotes, quibus congregandis fratres nostri Idatius et Ceponius imminebunt, conjuncta cum eis instantia tua, quo citius vel provinciali coaventu remedium tantis vulneribus afferatur. Data XII kal. Augustas Calepio et Ardabure vv. cc. coss.