Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
27.1
702 CAP. IX. Filios promissionis per Spiritum sanctum conceptos esse dicunt.
27.1
Nona autem annotatio manifesta quod filios promissionis, ex mulieribus quidem natos, sed ex Spiritu sancto dicant esse conceptos: ne illa soboles quae de carnis semine nascitur, ad Dei conditionem pertinere videatur. Quod catholicae fidei repugnans atque contrarium est, quae omnem hominem in corporis animaeque substantia a conditore universitatis formari atque animari intra materna viscera confitetur: manente quidem illo peccati mortalitatisque contagio, quod in prolem a primo parente transcurrit; sed regenerationis sacramento subveniente, quo per Spiritum sanctum promissionis filii renascuntur, non in utero carnis, sed in virtute baptismatis. Unde et David, qui utique erat promissionis filius, dicit ad Deum: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me. Et ad Jeremiam Dominus ait: Prius quam te formarem in utero, novi te; et in vulva matris tuae sanctificavi te.
27.1
702 CAP. IX. Filios promissionis per Spiritum sanctum conceptos esse dicunt. CAP. X. Affirmant animas in coelo peccantes, in corpora detrusas pro peccati poena.
27.1
Decimo autem capitulo referuntur asserere, animas quae humanis corporibus inseruntur fuisse sine corpore, et in coelesti habitatione peccasse, atque ob hoc a sublimibus ad inferiora delapsas, in diversae qualitatis principes incidisse, et per aerias ac sidereas potestates, alias duriores, alias mitiores, corporibus esse conclusas, sorte diversa et conditione dissimili: ut quidquid in hac vita varie et inaequaliter provenit, ex praecedentibus causis videatur 703 accidere. Quam impietatis fabulam ex multorum sibi erroribus texuerunt; sed omnes eos catholica fides a corpore suae unitatis abscidit, constanter praedicans atque veraciter, quod animae hominum, priusquam suis inspirarentur corporibus, non fuere, nec ab alio incorporantur nisi ab opifice Deo, qui et ipsarum est creator et corporum; et quia per primi hominis praevaricationem tota humani generis propago vitiata sit, neminem posse a conditione veteris hominis liberari, nisi per sacramentum baptismatis Christi, in quo nulla est discretio renatorum, dicente Apostolo: Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina: omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Quid ergo hic agunt cursus siderum, quid figmenta fatorum, quid mundanarum rerum mobilis status, et inquieta diversitas? Ecce tot impares gratia Dei facit aequales, qui inter quoslibet vitae hujus labores, si fideles permanent, miseri esse non possunt, apostolicum illud in omni tentatione dicentes: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, quia propter te morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus per eum qui nos dilexit. Et ideo Ecclesia, quae corpus est Christi, nihil de mundi inaequalitatibus metuit, quia nihil de bonis temporalibus concupiscit; nec timet inani strepitu fatorum gravari, quae patientia tribulationum novit augeri.