Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 26 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
26.1
701 CAP. VII. Damnant nuptias et usum matrimonii.
26.1
Septimo loco sequitur, quod nuptias damnant, et procreationem nascentium perhorrescunt, in quo, sicut pene in omnibus, cum Manichaeorum profanitate concordant: ideo, sicut ipsorum mores probant, conjugalem copulam detestantur; quia non est illic libertas turpitudinis, ubi pudor et matrimonii servatur et sobolis.
26.1
701 CAP. VII. Damnant nuptias et usum matrimonii. CAP. VIII.-- Corpora humana aiunt per diabolum formari, et eorum resurrectionem negant.
26.1
Octavum ipsorum est, plasmationem humanorum corporum diaboli esse figmentum, et semina conceptionum opera daemonum in mulierum uteris figurari: propter quod resurrectionem carnis non esse credendam, quia concretio corporis non sit congruens animae dignitati. Quae falsitas sine dubio opus diaboli est, et talia prodigia opinionum, figmenta sunt daemonum, qui non in feminarum ventribus formant homines, sed in haereticorum cordibus tales fabricantur errores. Quod immundissimum virus de Manichaeae impietatis specialiter fonte procedens, olim fides catholica deprehendit atque damnavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note