Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
229.1.1
1435 EPISTOLA CLXXI. AD TIMOTHEUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM.
229.1.1
De electione ejus gratulatur, charitatemque commendat.-- II. Ut fidei rebus invigilet, frequenterque ad ipsum scribat.
229.1.2
LEO episcopus TIMOTHEO episcopo catholico Alexandrinae Ecclesiae.
229.2
1435 EPISTOLA CLXXI. AD TIMOTHEUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. CAP. 1.
229.2
Evidenter apparet sub apostolicae splendore sententiae, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; et divinae dispensatione pietatis ubi excipiuntur adversa, ibi donantur et prospera. Quod Alexandrinae Ecclesiae experimenta demonstrant, in qua multos sibi patientiae thesauros humilium modestia et tolerantia congregavit: quia juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit; glorificata in omnibus inclyti principis fide, per quem dextera Domini fecit virtutem, ne in thronum beatorum Patrum Antichristi diutius sederet opprobium: cujus impietas nemini magis quam sibi nocuit: quia etsi aliquos ad societatem facinoris impulit, se tamen inexpiabiliter cruentavit. Unde de eo quod instinctu fidei in fraternitate tua cleri et plebis atque omnium fidelium egit electio, universam mecum Ecclesiam Domini gaudere rescribo, utque hoc benignitas divinae pietatis multiplicata gratia confirmet, exopto; ita ipsi per omnia tua devotione famulante, ut etiam eos qui veritati aliquatenus restiterunt, reconciliandos Deo per Ecclesiae preces instanter acquiras, et sacramento catholicae fidei, cujus soliditas nullam divisionem recipit, sollicitus rector adjungas: illum imitatus verum piumque pastorem, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et errantem unam ovem non flagellis coercuit, sed ad ovile proprium suis humeris reportavit.
229.3
1435 EPISTOLA CLXXI. AD TIMOTHEUM EPISCOPUM ALEXANDRINUM. CAP. II.
229.3
Agat ergo dilectio tua, frater charissime, ne vel Nestoriani dogmatis vel Eutychiani erroris ullum in Dei populo possit vestigium reperiri: quia nemo potest fundamentum ponere, praeter id quod positum est, qui est Christus Jesus: qui universum 1436 mundum non reconciliaret Deo Patri, nisi per fidei regenerationem omnes in nostrae carnis veritate susciperet. Cum ergo scribendi opportunitates, quibus fraternitas tua utatur, exstiterint, sicut necessarie et ex more fecisti, ut per filios nostros Danielem presbyterum et Timotheum diaconum ordinationis tuae ad nos scripta dirigeres, ita omni tempore in hoc officio perseveres, et de provectibus pacis saepe, quantum fieri potest, sollicitudini nostrae mittantur indicia: ut per alterna colloquia sentiamus quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Datum XV kalend. Septemb., Magno et Apollonio consulibus.