Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
225.1
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUISITIO I.
225.1
De presbytero vel diacono qui se episcopos esse mentiti sunt; et de his quos ipsi clericos ordinarunt.
225.2
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESPONSUM.
225.2
Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus sunt expetiti, nec a provincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in eis Ecclesiis ordinati sunt quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum consensu et judicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent. Aliter autem vana habenda est creatio quae nec loco fundata est nec auctore munita.
225.3
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. 1421 INQUIS. II.
225.3
De presbytero vel diacono qui si, cognito crimine suo, poenitentiam publicam petat, utrum ei per manus impositionem danda sit?
225.4
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.4
Alienum est a consuetudine ecclesiastica ut qui in presbyterali honore aut in diaconii gradu fuerint consecrati, ii pro crimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant poenitendi: quod sine dubio ex apostolica traditione descendit, secundum quod scriptum est: Sacerdos si peccaverit, quis orabit pro illo? Unde hujusmodi lapsis, ad promerendam misericordiam Dei, privata est expetenda secessio, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa.
225.5
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUIS. III.
225.5
De his qui altario ministrant et conjuges habent, utrum eis licito misceantur?
225.6
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.6
Lex continentiae eadem est ministris altaris quae episcopis atque presbyteris, qui cum essent laici sive lectores, licito et uxores ducere et filios procreare potuerunt. Sed cum ad praedictos pervenerunt gradus, coepit eis non licere quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spirituale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant sic habere, quo et salva sit charitas connubiorum, et cesset opera nuptiarum.
225.7
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. 1422 INQUIS. IV.
225.7
De presbytero vel diacono qui filiam suam virginem illi viro in conjugium dederit qui jam habebat conjunctam mulierem, ex qua etiam filios susceperat.
225.8
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.8
Non omnis mulier juncta viro uxor est viri, quia nec omnis filius haeres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima et inter aequales; multo prius hoc ipsum Domino constituente quam initium Romani juris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina; sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem, testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Unde cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur cujuslibet loci clericus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam conjugato dederit; nisi forte illa mulier, et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur.
225.9
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUIS. V.
225.9
De puellis quae viris concubinas habentibus nupserint.
225.10
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.10
Paterno arbitrio viris junctae carent culpa, si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt.
225.11
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. 1423 INQUIS. VI.
225.11
De his qui mulieres ex quibus filios habent relinquunt, et uxores accipiunt.
225.12
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.12
Quia aliud est nupta, aliud concubina, ancillam a toro abjicere et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis.
225.13
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUIS. VII.
225.13
De his qui in aegritudine poenitentiam accipiunt, et cum revaluerint, agere eam nolunt.
225.14
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.14
Culpanda est talium negligentia, sed non penitus deserenda: ut crebris cohortationibus incitati, quod necessarie expetierunt, fideliter exsequantur. Nemo enim desperandus est dum in hoc corpore constitutus est: quia nonnumquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur.
225.15
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUIS. VIII.
225.15
De his qui jam deficientes poenitentiam accipiunt, et ante communionem moriuntur.
225.16
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.16
Horum causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit ut talium obitus usque ad communionis remedium differretur. Nos autem quibus viventibus non communicavimus, mortuis communicare non possumus.
225.17
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. 1424 INQUIS. IX.
225.17
De his qui dolore nimio perurgente rogant dari sibi poenitentiam, et cum venerit presbyter daturus quod petebant, si dolor parum perquieverit, excusant et nolunt accipere quod offertur.
225.18
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.18
Dissimulatio haec potest non de contemptu esse remedii, sed de metu gravius delinquendi. Unde poenitentia quae dilata est, cum studiosius petita fuerit, non negetur, ut quoquo modo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata perveniat.
225.19
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUIS. X.
225.19
De his qui poenitentiam professi sunt, si in foro litigare coeperint.
225.20
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.20
Aliud quidem est debita justa reposcere, aliud propria perfectionis amore contemnere. Sed illicitorum veniam postulantem oportet a multis etiam licitis abstinere, dicente Apostolo: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Unde si poenitens habet causam quam negligere forte non debeat, melius expetit ecclesiasticum quam forense judicium.
225.21
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUIS. XI.
225.21
De his qui in poenitentia vel post poenitentiam negotiantur.
225.22
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.22
Qualitas lucri negotiantem aut excusat aut arguit, quia est et honestus quaestus et turpis. Verumtamen poenitenti utilius est dispendia pati quam periculis negotiationis obstringi, quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum.
225.23
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. 1425 INQUIS. XII.
225.23
De his qui post poenitentiam ad militiam revertuntur.
225.24
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.24
Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem redire ad militiam saecularem, cum Apostolus dicat: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Unde non est liber a laqueis diaboli qui se militia mundana voluerit implicare.
225.25
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUIS. XIII.
225.25
De his qui post poenitentiam uxores accipiunt, vel concubinas sibi conjungunt.
225.26
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.26
In adolescentia constitutus, si urgente aut metu mortis, aut captivitatis periculo, poenitentiam gessit, et postea timens lapsum incontinentiae juvenilis, copulam uxoris elegit, ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si praeter conjugem, nullam omnino cognoverit. In quo tamen non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus. Nam secundum veram cognitionem nihil magis ei congruit qui poenitentiam gessit, quam castitas perseverans et mentis et corporis.
225.27
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. 1426 INQUIS. XIV.
225.27
De monachis qui aut militare coeperint, aut uxores accipere.
225.28
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.28
Propositum monachi proprio arbitrio aut voluntate susceptum deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo, debet et reddere. Unde qui relicta singularitatis professione, ad militiam vel ad nuptias devolutus est, publicae poenitentiae satisfactione purgandus est: quia etsi innocens militia, et honestum potest esse conjugium, electionem meliorum deseruisse transgressio est.
225.29
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUIS. XV.
225.29
De puellis quae aliquamdiu in habitu religioso fuerunt, non tamen consecratae, si postea nupserint.
225.30
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.30
Puellae quae non coactae parentum imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur, etiam si consecratio non accessit; cujus utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.
225.31
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. 1427 INQUIS. XVI.
225.31
De his qui a parentibus Christianis parvuli derelicti sunt, et utrum baptizati sint non potest inveniri, an debeant baptizari?
225.32
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.32
Si nulla existant indicia inter propinquos aut familiares, nulla inter clericos aut vicinos, quibus hi de quibus quaeritur baptizati fuisse doccantur, agendum est ut renascantur: ne manifeste pereant, in quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum.
225.33
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUIS. XVII.
225.33
De his qui parvuli ab hostibus capti sunt, et non se sapiunt baptizatos, sed sciunt se aliquoties ad ecclesiam a parentibus ductos; utrum possint vel debeant, cum ad Romaniam venerint, baptizari?
225.34
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.34
Qui possunt meminisse quod ad ecclesiam veniebant cum parentibus suis, possunt recordari an quod eorum parentibus dabatur acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsorum memoria alienum est, conferendum eis videtur quod collatum esse nescitur, quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis.
225.35
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. 1428 INQUIS. XVIII.
225.35
De his qui ex Africa vel de Mauritania venerunt, et nesciunt in qua secta sint baptizati, quid circa eos debeat observari?
225.36
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.36
Non se isti baptizatos nesciunt, sed cujus fidei fuerint qui eos baptizaverunt se nescire profitentur: unde quoniam quolibet modo formam baptismatis acceperunt, baptizandi non sunt; sed per manus impositionem, invocata virtute Spiritus sancti, quam ab haereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt.
225.37
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. INQUIS XIX.
225.37
De his qui parvuli quidem baptizati, a gentitibus capti sunt et cum illis gentiliter convixerunt; cum ad Romaniam adhuc juvenes venerint, si communionem petierint, quid erit observandum?
225.38
1420 Incipiunt ad inquisitiones ejusdem episcopi subjecta responsa. RESP.
225.38
Si convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt jejuniis et manus impositione purgari: ut deinceps ab idolothytis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per poenitentiam publicam, non oportet admitti.