Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 213 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
213.1
1332 CAP. IV. Excommunicandas esse mulieres ad primum maritum redire nolentes.
213.1
Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandae; ita ut etiam ecclesiastica communione priventur: quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod justa remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum voluntaria redintegratione conjugia, neque ullo modo ad opprobrium malae voluntatis trahatur, quod conditio necessitatis extorsit: quia sicut hae mulieres, quae reverti ad viros suos nolunt, impiae habendae sunt, ita illae quae in affectum ex Deo initum redeunt merito sunt laudandae.
213.1
1332 CAP. IV. Excommunicandas esse mulieres ad primum maritum redire nolentes. CAP. V. De his qui captivi cum essent, idolothyta fame vel metu compellente comederunt.
213.1
De his autem Christianis qui inter eos a quibus fuerant captivati immolatitiis cibis asseruntur esse polluti, consultationi charitatis tuae hoc etiam respondendum esse credidimus, ut poenitentiae satisfactione purgentur, quae non tam temporis longitudine quam cordis compunctione pensanda est. Et sive hoc terror extorserit, sive fames suaserit, non dubitetur abolendum, cum hujusmodi cibus pro metu aut indigentia, non pro religionis veneratione sit sumptus.
213.2
1332 CAP. IV. Excommunicandas esse mulieres ad primum maritum redire nolentes. CAP. VI. De his qui metu vel errore rebaptizati sunt.
213.2
His vero de quibus dilectio tua similiter nos credidit consulendos, qui ad iterandum baptismum vel metu coacti sunt vel errore traducti, et nunc se 1333 contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea custodienda est moderatio, qua in societatem nostram non nisi per poenitentiae remedium, et per impositionem episcopalis manus, communionis recipiant unitatem; tempora poenitudinis, habita moderatione, tuo constituente judicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos: pariter etiam habens senilis aetatis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinis respiciens necessitates. In quibus si quis ita graviter urgeatur, 1334 ut dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri.
213.3
1332 CAP. IV. Excommunicandas esse mulieres ad primum maritum redire nolentes. CAP. VII. De his qui semel baptizati sunt, sed ab haereticis.
213.3
Nam hi qui baptismum ab haereticis acceperunt, cum antea baptizati non fuissent, sola invocatione Spiritus 1335 sancti per impositionem manuum confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute sumpserunt. Et hanc regulam, ut scitis, servandam in omnibus Ecclesiis praedicamus, ut lavacrum semel initum, nulla iteratione violetur, dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Cujus ablutio nulla iteratione temeranda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio Spiritus sancti invocanda est: ut quod ab haereticis nemo accipit, a catholicis sacerdotibus consequatur. Hanc autem epistolam nostram, quam ad consultationem tuae fraternitatis emisimus, ad omnes fratres et comprovinciales tuos episcopos facies pervenire, ut omnium observantiae data prosit auctoritas. Data XII kalendarum Aprilium, consulatu Majoriani Augusti

Intertext edge

Open linked passage

Note