Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
210.1
CAP I.
210.1
Rursus acceptis dilectionis tuae litteris, omnia quae Alexandriae insanissime gesta sunt cum magno dolore cognovi; si tamen ullae epistolarum paginae tam atrocia facinora explicare potuerunt. Sed non jam nobis in deflendis adversitatibus est morandum, cum utilius sit providere quae prosint, et quae haereticorum furorem tandem aliquando ab Ecclesiae quiete depellant. Cum enim talem principem nobis divina providentia prospexerit, ut fides ipsius sollicitudinem pene superet sacerdotum, tuae dilectionis maxime exspectatur instantia, ut venerandissimo imperatori pro universali Ecclesia supplicare non desinas, et crebris suggestionibus poscere, ut quamprimum a pervasoribus suis Alexandrina Ecclesia liberetur. Ego sane quantum potui, piissimum principem precatus sum, ut et statuta sanctae synodi Chalcedonensis manere inviolata praeciperet, et haereticorum assertiones in magna vergere ignorantiae caecitate cognosceret, et quae de pervadendo sacerdotio parricidae sacrilegi commiserunt, 1327 nulla posse dissimulatione tolerari; nec alio modo totam causam posse consumi, nisi praedictae synodi constitutiones perennitatis robur accipiant, et insanissimi pervasores ab aliena sede pellantur; fiatque tandem Alexandrinus populus suae quietis et pacis: ne paucorum haereticorum arbitrio in Ecclesiae noxam et in Dei praecipitentur offensam.
210.1
CAP I. CAP. II.
210.1
Multum autem in eo consolationis accepi, quod ex omni numero episcoporum qui Aegyptiacis dioecesibus praesunt, solum dudum damnati potuerunt quatuor inveniri qui Timotheo et impietate haereseos et sceleris latrocinio jungerentur; qui ad petendam synodum admitti nullatenus possent, etiamsi de solo haeretico arguerentur errore. Cum autem et in occupando episcopatum, et interficiendo episcopum, inauditum facinus perpetrarint, quid illis in Ecclesia loci est, etiamsi catholicam suscipiant veritatem? Omnibus igitur intra Aegyptum sacerdotibus Domini, sive recentioribus, sive ex antiqua constitutione residentibus, uno auxilio remedioque praestandum est ut tam indignis persecutionibus liberentur, et hoc malum, quod se penetralibus tantae urbis ingessit, salubri auctoritate pellatur, et Christiana plebs fide atque operibus ante devota paternis constitutionibus valeat cum quiete servire.
210.2
CAP I. CAP. III.
210.2
Fratres autem nostros qui Constantinopolim ab Aegypti parte venerunt, litteris meis imperatori commendare non destiti; sed etiam te tuae humanitatis admoneo ut ad consolationem peregrinationis ipsorum quantum potes studii adhibere digneris, quorum praesentia multum dilectionem tuam juvare apud clementissimum principem potest, ne petitioni haereticorum ad novam synodum, quae universali Ecclesiae inimica est, annuatur. Quamvis apostolica sedes ea fide ac stabilitate fundata sit, ut nequaquam recipiat istius novitatis assensum, ac si quis adversariorum machinationibus connivendum esse crediderit, ipse se a communione catholicae Ecclesiae separabit, cum secundum inspirationem Dei et in fide incarnationis Christi, et in custodia Chalcedonensis synodi, universalis Ecclesiae sit una sententia; et praecipue in nostris partibus tam firmiter evangelica doctrina teneatur, ut magnum sacrilegium putetur si a traditione apostolica vel in exiguo aliquo devietur.
210.3
CAP I. CAP. IV.
210.3
Jampridem dilectioni tuae scripsisse me recolo, ut in clero Ecclesiae tuae nullum Eutychianae haeresi consentire patiaris: quoniam capitis periculum respicit, si quid saucium inveniatur in membris. Sed cum hoc nulla adhuc correctione purgatum sit, et Atticum presbyterum tuum ad eam insolentiam solentiam profecisse cognoscam, ut in Ecclesia 1328 contra catholicam fidem et Chalcedonensem synodum audeat disputare: cogor vehementius de tua dissimulatione causari. Nam quod incommonitus facere debuisti, miror etiam post evidentia nostra script neglectum. Et ideo acrius moneo neque amplius dissimulandum esse protestor, si hominem pestilentem ulterius in tua habendum communione credideris; quem nos, si fieri potest, emendari malumus quam perire; ut scilicet si correctum se videri cupit et in societate ecclesiastica permanere, de eo loco unde contra catholicam fidem multa disseruit, aperte nunc ipsius fidei praedicator appareat, et nihil Eutychiani dogmatis praetermittat, quod non manifestatione suae professionis Christiano populo audiente condemnet: ne, ut dixi, plurimum dissimulatio ista te maculet, si vel hic tam noxius, vel Andreas impietatis ipsius socius, nec correcti fuerint, nec repulsi.