Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
20.1.1
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci.
20.1.1
Ordinationes per tumultum factas redarguit.-- II. Quid sit cito manus imponere.-- III. Nonnisi unius uxoris viros debere esse diaconos, presbyteros et episcopos.-- IV. Non rudes ac neophytos ordinari debere.-- V. Ex laicis ordinati tolerantur a Leone, non vero bigami.-- VI. De Donato ex Novatianis converso, et Maximo ex Donatistis.-- VII. De Aggaro et Tyberiano ex laicis, et per tumultum ordinatis.-- VIII Virgines per vim oppressas incontaminatis se comparare non debere.-- IX. Hortatur ad obedientiam, et inobedientibus poenas minatur.-- X. Quibus in locis episcopi debeant ordinari, et de petitione episcopi Restituti.-- XI. Quid agendum de memoratis virginibus vi barbarica oppressis.-- 658 XII. De causa Lupicini episcopi.-- XIII. De causis ecclesiasticis ventilandis et ad sedem apostolicam referendis.
20.1.2
LEO urbis Romae episcopus universis episcopis per Caesariensem Mauritaniam constitutis in Domino salutem.
20.2
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. I.
20.2
Cum de ordinationibus sacerdotum quaedam apud vos illicite usurpata crebrior ad nos commeantium sermo perferret, ratio pietatis exegit ut pro sollicitudine quam universae Ecclesiae ex divina institutione dependimus, rerum fidem studeremus agnoscere: vicem curae nostrae proficiscenti a nobis fratri et consacerdoti nostro Potentio delegantes, qui secundum scripta quae per ipsum ad vos direximus, de episcopis quorum culpabilis ferebatur electio quid veritas haberet inquireret, nobisque omnia fideliter indicaret. Unde quia idem plenissime notitiae nostrae cuncta reseravit, et sub quibus qualibusque rectoribus quaedam Christi plebes in partibus provinciae Caesariensis habeantur, sincera nobis relatione patefecit, necessarium fuit ut dolorem cordis nostri, quo pro Dominicorum gregum periculis aestuamus, datis nunc quoque ad dilectionem vestram litteris promeremus, mirantes tantum apud vos per occasionem temporis impacati aut ambientium 659 praesumptionem, aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio Ecclesiae dederetur. Non est hoc consulere populis, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen. Integritas enim praesidentium salus est subditorum, et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae. Principatus autem quem aut seditio contulit, aut ambitus occupavit, etiamsi moribus atque actibus non offendit, ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo, et difficile est ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio.
20.3
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. II.
20.3
Quod si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est ut in Domini domo nihil sit inordinatum nihilque praeposterum, quanto magis elaborandum est ut in electione ejus qui supra omnes gradus constituitur non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore, non inveniatur in capite. Ubi est illa beati Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa praeceptio, qua in persona Timothei omnium Christi sacerdotum numerus eruditur, et unicuique nostrum dicitur: Manus cito nemini imposueris, neque communices peccatis alienis? Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum obedientiae, ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non 660 probatis? Et quid est communicare peccatis alienis, nisi et talem effici ordinantem, qualis est ille qui non meruit ordinari? Sicut enim boni operis sibi comparat fructum qui rectum tenet in eligendo sacerdote judicium, ita gravi semetipsum afficit damno qui in suum collegium assumit indignum. Non ergo in cujusquam persona praetermittendum est quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus qui fuerit contra divinae legis praecepta collatus.
20.4
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. III.
20.4
Dicente enim Apostolo ut inter alias electionis regulas is episcopus ordinetur quem unius uxoris virum fuisse aut esse constiterit, tam sacrata semper habita est ista praeceptio, ut etiam de muliere sacerdotis eligendi eadem intelligeretur servanda conditio; ne forte illa, priusquam in matrimonium ejus veniret, qui aliam non habuisset uxorem, alterius viri esset experta conjugium. Quis igitur tolerare audeat quod in tanti sacramenti perpetratur injuriam, cum huic magno venerandoque mysterio nec divinae quidem legis statuta defuerint, quibus evidenter est definitum ut virginem sacerdos accipiat uxorem, et alterius torum nesciat conjugis, quae uxor futura est sacerdotis? Jam tum enim in sacerdotibus figurabatur Christi et Ecclesiae spiritale conjugium, ut quoniam vir caput est mulieris, discat Sponsa Verbi non alium virum nosse quam Christum, qui merito unam eligit, unam diligit et 661 aliam praeter ipsam suo consortio non adjungit. Si ergo etiam in veteri Testamento haec sacerdotalium conjugiorum forma servata est, quanto magis sub Evangelii gratia constituti, apostolicis debemus servire praeceptis, ut quamlibet quis bonis moribus praeditus, et sanctis operibus inveniatur ornatus; nequaquam tamen vel ad diaconi gradum, vel ad presbyterii honorem, vel ad episcopatus culmen ascendat, si aut ipsum non unius uxoris virum, aut uxorem ejus non unius viri fuisse claruerit?
20.5
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. IV.
20.5
Monente vero Apostolo, atque dicente: 662 Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, quid aliud intelligendum putamus, nisi ut in his provectionibus non solum matrimoniorum castimoniam, sed etiam laborum merita cogitemus, ne aut a baptismo novellis, aut a saeculari actu repente conversis officium pastorale credatur; cum per omnes gradus militiae Christianae de incrementis profectuum debeat aestimari an possint cuiquam majora committi? Merito beatorum Patrum venerabiles sanctiones cum de sacerdotum electione loquerentur, eosdem ut idoneos sacris administrationibus censuerunt, 663 qui multo tempore per singulos officiorum gradus provecti, experimentum sui probabile praebuissent, ut unicuique testimonium vitae suae actuum suorum ratio perhiberet. Si enim ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est pervenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adjuvant; quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum et coelestium dignitatum? ne in aliquo apostolica et canonica decreta violentur, et his Ecclesia Domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii, et totius humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium; cum valde iniquum sit et absurdum, ut imperiti magistris, novi antiquis, et rudes praeferantur emeritis. In domo quidem magna, sicut Apostolus disserit, necesse est ut vasa diversa sint, quaedam aurea et argentea, quaedam vero lignea et fictilia; sed horum ministerium pro materiae qualitate discernitur, nec idem est pretiosorum usus et vilium. Nam inordinata erunt omnia, si fictilia aureis, et lignea praeferantur argenteis. Sicut autem in ligneis et fictilibus eorum hominum species figuratur qui nullis adhuc virtutibus nitent; ita in aureis et argenteis hi sine dubio declarantur qui per longae eruditionis ignem, et per fornacem diuturni laboris excocti, aurum probatum et argentum purum esse meruerunt. Quibus si merces pro devotione non redditur, omnis ecclesiastica disciplina resolvitur, omnis 664 ordo turbatur, dum in Ecclesia, qui nullum subierunt ministerium, perverso eligentium judicio indebitum obtinent principatum.
20.6
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. V.
20.6
Cum ergo inter vos tantum valuerint aut studia popularium, aut ambitus superborum, ut non solum laicos, sed etiam secundarum uxorum viros, aut viduarum maritos ad officium cognoscamus pastorale provectos; nonne apertissimae exigunt causae, ut Ecclesiae in quibus ista commissa sunt, judicio severiore purgentur, et non solum in tales praesules, sed etiam in ordinatores eorum ultio competens proferatur? Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura justitiae. Et quia universae viae Domini misericordia, et veritas, cogimur secundum sedis apostolicae pietatem ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum, quorum utique non una mensura est, quaedam credamus utcumque toleranda, quaedam vero penitus amputanda. Eos enim qui vel secundas nuptias iniverunt, vel viduarum se conjugio sociarunt, nec apostolica, nec legalis auctoritas sacerdotium obtinere permittit; et multo magis illum, si fuerit in vestro judicio confutatus, qui, sicut ad nos relatum est, duarum simul est maritus uxorum, vel illum qui ab uxore dimissus alteram duxisse perhibetur. Caeteros vero, quorum provectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale delecti sunt, neque ex hoc quod uxores habent, possunt esse culpabiles, susceptum sacerdotium tenere 665 permittimus, non praejudicantes apostolicae sedis statutis, nec beatorum Patrum regulas resolventes, quibus salubriter constitutum est ne primum, aut secundum, aut tertium in Ecclesia gradum quisquam laicorum quibuslibet suffragiis suffultus ascendat, priusquam ad hoc meritum per legitima augmenta perveniat. Quod enim nunc utcumque patimur esse veniale, inultum postmodum esse non poterit, si quisquam id quod omnino interdicimus usurparit: quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, neque quod potuit aliqua ratione concedi, fas erit amplius impune committi.
20.7
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. VI.
20.7
Donatum autem Salicinensem ex Novatianis cum sua, ut comperimus, plebe conversum, ita Dominico gregi volumus praesidere, ut libellum fidei suae ad nos meminerit dirigendum, quo et Novatiani dogmatis damnet errorem, et plenissime confiteatur catholicam veritatem. Maximum quoque ex laico licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus, ab episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repellimus dignitate; ita ut et ipse libello ad nos edito catholicum se esse manifestet.
20.8
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. VII.
20.8
De Aggaro vero et Tyberiano, quorum a caeteris qui ex laicis ordinati sunt, in hoc causa diversa est, quod eorum 666 ordinationi atroces tumultus et saevae seditiones memorantur esse famulatae, vestro judicio cuncta commisimus: ut relata habiti apud vos examinis fide, quid de supradictis statuendum sit scire possimus.
20.9
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. VIII.
20.9
Illae autem famulae Dei quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia sua, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus. Quamvis enim omne peccatum ex voluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens invicta non pollui, minus tamen hoc eis oberit, si quod potuerunt animo non amittere, doleant se vel corpore perdidisse.
20.10
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. IX.
20.10
Cum itaque de omnibus fere quae fratris nostri Potentii relatio continebat, plenissime dilectionem vestram per David fratrem et coepiscopum nostrum, qui et sacerdotii merito nobis est probatus et moribus, videatis instructam; superest, fratres, ut concorditer salubres suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari. Quae enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, justa posthac ultione 667 plectamus, in eos specialius et propensius commovendi, qui in episcopis ordinandis sanctorum Patrum statuta neglexerint, et quos refutare debuerant consecrarint. Unde si qui episcopi talem consecraverint sacerdotem qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen jus ulterius non habebunt, nec umquam ei sacramento intererunt, quod neglecto divino judicio immerito praestiterunt.
20.11
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. X.
20.11
Illud sane quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari, ut non in quibuslibet locis, neque in quibuscumque castellis, et ubi ante non fuerunt, episcopi consecrentur, cum ubi minores sunt plebes minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat, episcopalia autem gubernacula nonnisi majoribus populis et frequentioribus civitatibus oporteat praesidere, ne, quod sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus, vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et honor cui debent excellentiora committi, ipsa sui numerositate vilescat. Quod nunc in sua dioecesi Restitutus episcopus factum esse causatus est, et rationabiliter postulavit ut si episcopi eorum locorum in quibus non debuerant ordinari humana conditione decesserint, loca ipsa ad jus ejusdem antistis cui olim propria vel contigua fuerunt revertantur. Et inutile 668 est ut sacerdotalis dignitas inconsiderata ordinantis facilitate superflua multiplicatione minuatur.
20.12
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. XI.
20.12
De his autem quae in sacro virginitatis proposito constitutae, ut superius dictum est, barbaricam pertulere violentiam, et integritatem pudoris non animo, sed corpore perdiderunt, ea nobis videtur servanda moderatio, ut neque in viduarum dejiciantur gradum, nec in sacrarum et perseverantium virginum numero censeantur: quibus, si in moribus virginalibus perseverant, et castimoniae soliditatem mente custodiunt, sacramentorum non est neganda communio, quia injustum est illas in eo vel argui vel notari, quod non voluntas amisit, sed vis hostilis eripuit.
20.13
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. XII.
20.13
Causam quoque Lupicini episcopi illic jubemus audiri, cui multum et saepius postulanti communionem hac ratione reddidimus, quoniam cum ad nostrum judicium provocasset, immerito eum pendente negotio a communione videbamus fuisse suspensum. Adjectum etiam illud est quod huic temere superordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesenti positus, aut confutatus, aut certe confessus justae posset subjacere sententiae; ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ecclesiastica exigit, is qui consecrabatur acciperet.
20.14
657 EPISTOLA XII. AD EPISCOPOS AFRICANOS PROVINCIAE MAURITANIAE CAESARIENSIS. Nunc primum integre edita ex ms. Florentino S. Marci. CAP. XIII.
20.14
Si quae vero aliae emerserint causae quae ad statum ecclesiasticum et ad concordiam pertineant sacerdotum, illic sub 669 timore Domini volumus ventilentur, et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur, ut ea quae juxta ecclesiasticum morem juste et rationabiliter fuerint definita, nostra quoque sententia roborentur. Dat. IV id. Augusti.