Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
205.1.1
1315 EPISTOLA CLIII. AD AETIUM PRESBYTERUM CP.
205.1.1
ut litteras in Orientem scriptas unicuique dirigat.-- II. Se pariter misisse litteras a Gallis et Italis ad se scriptas. Item et de aliis.
205.1.2
LEO AETIO presbytero.
205.2
1315 EPISTOLA CLIII. AD AETIUM PRESBYTERUM CP. CAP. I.
205.2
Accepimus dilectionis tuae litteras, quae diligentiam tuam in causa Ecclesiae testarentur; et breviter interim cohortamur ut coeptis vigilanter insistas, ne haereticorum perversitas quidquam, quo Ecclesia Domini turbetur, obtineat. Nos autem pro diligentia nostri et ad clementissimum principem, et ad magnificum virum Patricium Asparem necessaria in causa fidei scripta transmisimus, quae sine dubio effectum congruum poterunt obtinere, si etiam vestra cura pervigilet. Placuit etiam nobis ut ad metropolitanos episcopos generales litteras mitteremus, quae animum eorum firment atque corroborent: ut sciant ad defendendam Chalcedonensem synodum aequali studio et concordi unitate nitendum. De quibus epistolis, unam ad Antiochenum, alteram ad Jerosolymitanum, si vobis in commune visum fuerit, dirigetis. Nos autem ad Illyrios episcopos similia jam scripta transmisimus.
205.3
1315 EPISTOLA CLIII. AD AETIUM PRESBYTERUM CP. CAP. II.
205.3
De sacramento vero catholicae fidei nullis nobis jam conflictationibus est agendum: quia nec diligentius aliquid indagari potest, nec verius definiri. Exemplaria quoque litterarum quas Galli ad nos atque Itali episcopi concordi credulitate miserunt, pariter direximus ut quam etiam illorum nobiscum sit fides una non lateat. Praeterea scripta quae tam clementissimo principi, quam necessariis personis per filium nostrum Gerontium misimus, vel a dilectione tua, 1316 vel a filio nostro Storacio, si adhuc vobiscum est, volumus offerri, et eo sermone quo convenit adjuvari. Ut autem ea quae scripsimus scire possitis, exemplaria direximus, ut de omnibus instructi esse possitis. Datum kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.