Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 201 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
201.1.1
1309 EPISTOLA CXLIX. AD BASILIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM.
201.1.1
Praemissa de non misso ordinationis nuntio querela, hortatur ut resistat Eutychianorum furori, qui caeso apud Alexandriam Proterio episcopo, synodum novam, posthabita Chalcedonensi, instaurari poscebant.-- II. Leone imper. laudato, omnia in episcoporum constantia posita esse asserit, ne novi tractatus ineantur.
201.1.2
LEO BASILIO episcopo Antiocheno.
201.2
1309 EPISTOLA CXLIX. AD BASILIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. CAP. I.
201.2
Ordinationem quidem dilectionis tuae secundum ecclesiasticum morem tuo vel fratrum nostrorum provincialium episcoporum debueramus sermone cognoscere; sed quia non defuerunt causae quae possent hanc diligentiam praepedire, et sanctae memoriae Marcianus princeps suis scriptis consecrationem tuam nobis cognitam fecit, nec de tuo possumus merito dubitare quem novimus, de necessitate praesenti, sicut aliquantos fratres nostros, ita etiam 1310 dilectionem tuam nostris litteris commonemus. Cognitis enim quae apud Alexandriam Eutychianorum furore commissa sunt, quaeque fraternitati vestrae comperta esse non dubito, pro ea sollicitudine quam omnibus Ecclesiis Dei debeo, haec scripta direxi, quibus dilectionem vestram credidi commonendam, ut sceleratis ausibus sancta constantia resistatis, ne in quoquam nostrum communis fides aut trepida inveniatur aut tepida: cum propitio Domino, qui Ecclesiam suam in quacumque tribulatione non deserit, tam religiosum tamque catholicum animum piissimi imperatoris habeamus, ut non aliud de illo credendum sit, quam probavimus de augustae memoriae Marciano.
201.3
1309 EPISTOLA CXLIX. AD BASILIUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. CAP. II.
201.3
Siquidem etiam adhuc nostra actione cessante, ita fidelissimus imperator parricidale crimen horruerit, ut nullum aditum haereticorum concesserit actioni, qui post immanitatem facinoris perpetrati hoc sibi possibile esse credebant, ut sanctae Chalcedonensis synodi definitionibus resolutis in alios tractatus vocaretur episcopale concilium. Quod quia, frater charissime, abrupte inimicum est fidei Christianae, et non ob aliud tanta improbitate deposcitur, nisi ut praedicatio Evangelii et Dominicae incarnationis mysterium subruatur, obsecro dilectionem vestram ut a Chalcedonensis synodi definitionibus in nullo animos relaxetis; et quae ex divina sunt inspiratione composita, nulla patiamini novitate temerari. 1311 Certus enim sum quod clementissimus imperator et vir magnificus Patricius, cum omni coetu illustrium potestatum nihil in perturbationem Ecclesiae patientur haereticos obtinere, si pastorales animos in nullo viderint fluctuare. Ut autem haec adhortatio ad omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum possit notitiam pervenire, diligentiae vestrae cura prospiciat, quia, quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quidquam de his quae apud Chalcedonam sunt statuta convellatur. Datum kalendis Septembris, Constantino et Rufo consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note