Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 197 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
197.1.1
EPISTOLA CXLV. AD LEONEM AUGUSTUM.
197.1.1
Rogat ut perturbatae Alexandrinorum Ecclesiae succurrat.-- II. De fide bene definita disceptandum denuo non esse; et ut catholicus Alexandrinae Ecclesiae episcopus praeficiatur.
197.1.2
LEO Romae episcopus LEONI semper Augusto.
197.2
EPISTOLA CXLV. AD LEONEM AUGUSTUM. CAP. I.
197.2
Officiis quae ad gratulationem imperii vestri pertinent persolutis, etiam hanc paginam necessariae supplicationis adjeci, qua catholicae fidei divinitus praeparatum favoris vestri posco praesidium. Nam talia in Alexandrina Ecclesia perpetrata, fratris et coepiscopi mei Anatolii relatione cognovi, ut omnis Christiana religio sentiat se impeti atque violari, nisi in universum fidei vestrae devotione prospiciatur, et memoratae Ecclesiae, quae antea catholicis fuit clara rectoribus, reddatur Christiana libertas; et cessantibus haereticorum impugnationibus, evangelica 1301 doctrina, quae illic ante Dioscorum viguit, unita cum totius Ecclesiae pace reparetur. Quod opus virtutibus vestris gloriaeque conveniens celerem et Deo placitum habebit effectum, si apud sanctam Chalcedonensem synodum de Domini Christi incarnatione firmata nulla permiseritis retractatione pulsari: quia in illo concilio per Spiritum sanctum congregato, tam plenis atque perfectis definitionibus cuncta firmata sunt, ut nihil ei regulae quae ex divina inspiratione prolata est, aut addi possit aut minui, gloriosissime imperator.
197.3
EPISTOLA CXLV. AD LEONEM AUGUSTUM. CAP. II.
197.3
Hoc autem etiam apud clementiae vestrae scientiam non ambigimus esse perspicuum: siquidem, ut multorum ante relatione comperimus, molitiones haereticorum, quae contra praedictae synodi auctoritatem conabantur assurgere, nihil ex hoc permiseritis audere. Unde quod negandum illis sponte vidistis, gloriosum vobis est universali Ecclesiae me supplicante concedere, et incommutabiliter perpetueque praestare ut quae secundum Evangelium Christi et praedicationis apostolicae veritatem omnibus retro saeculis, una fide, unaque intelligentia roborata sunt, nulla ulterius possint actione convelli. Prout ergo misericordia Dei, consilio Spiritus sui mentem vestrae pietatis instruxerit, sanctae primitus Alexandrinae Ecclesiae pacis reparatione consulite, et per catholicos sacerdotes talem provideri jubete pontificem quo et 1302 in actuum probitate et in fidei professione nihil possit reprehensibile reperiri: ut omnibus rite compositis, eadem ubique servetur praedicatio veritatis. Data quinto idus Julii, Constantino et Rufo viris clarissimis consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note