Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
196.1
1299 EPISTOLA CXLIV. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. Nunc primum edita ex ms. Ratisponensi.
196.1
Ejus diligentiam laudat. Eutychianorum nisus post Marciani mortem. Ipsorum tumultus Alexandriae.
196.2
LEO papa JULIANO episcopo.
196.3
Gratias Deo, quod in omnibus quae ad Ecclesiae statum et ad fidei pertinent sacramentum, in nullo dilectionis tuae industria me fefellit, quam intelligo vigilanter prospicere, ne quid adversum evangelicam apostolicamque doctrinam haereticorum insidiae valeant obtinere. Siquidem, ut indicare dignaris, ea quae Eutychianistae post obitum venerabilis memoriae principis Marciani excitare moliti sunt, efficacia tua et eorum quos tecum Dei Spiritus incitavit, agente causam suam ipsa veritate, destructa sunt; quia vere et fraternitati tuae, et omnibus fidelibus Christi, maximeque glorioso et catholico, ut probamus, Augusto nihil est ad aeternam beatitudinem fructuosius quam ut ea quae ab ipso spei nostrae auctore fundata sunt, nulla perversorum hominum improbitate violentur, sed ad perpetem Ecclesiae tranquillitatem secura pace permaneant. Quod ergo adjuvante Domino pie utiliterque curatum est, perseveranti opere muniatur. Nam quidam ad nos rumores de Alexandrini populi ausibus deferuntur, quos ideo plenius 1300 indicare non possumus, quia necdum ex integro quae dicuntur gesta cognovimus. Sed hoc vobis pro universali Ecclesia laborandum est, ut si vera sunt quae acta dicuntur, sanctae Chalcedonensi synodo praejudicare non possint, ut quae instruente Spiritu sancto ad totius mundi salutem definita sunt, inviolata permaneant. Dat. kal. Junii, Constantino et Rufo coss.