Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
194.1.1
EPISTOLA CXLII. AD MARCIANUM AUGUSTUM.
194.1.1
Fide Augusti laudata, iterum de consensu suo circa diei festi celebrationem dato certiorem eum facit.-- II. Gratias agit pro ablatis Caroso et Dorotheo e suis monasteriis.
194.1.2
LEO MARCIANO Augusto.
194.2
EPISTOLA CXLII. AD MARCIANUM AUGUSTUM. CAP. I.
194.2
Quanta sit in vestra clementia dilectio Dei, cui serviendo regnatis, et regnando servitis, ipsa dignatio religiosissimi sermonis ostendit, et in hunc me affectum totius cordis inflammat, ut pro incolumitate gloriae vestrae vota offerre et supplicare non desinam: quia multum et sanctae Ecclesiae et Romanae reipublicae divinitus vestra salute consulitur. Eadem igitur occasione qua pietatis vestrae apices veneranter accepi, debita salutationis obsequia exsolvo, et insufficientes gratias ago, quod de sacratissima die Paschae sacerdotali me sollicitudine pietas vestra commonuit. Licet dudum in hac observantiae regula me acquiescere sim professus, et eumdem diem venerabilis festi omnibus Occidentalium partium sacerdotibus intimasse, quem Alexandrini episcopi declaravit instructio, id est ut anno praesenti octavo kalendas Maii Pascha celebretur, omissis omnibus scrupulis studio unitatis et pacis.
194.3
EPISTOLA CXLII. AD MARCIANUM AUGUSTUM. CAP. II.
194.3
De Caroso vero et Dorotheo, qui haeretica pravitate in multorum perniciem damnatos tuebantur errores, gaudeo pietatem 1298 vestram, sicut mihi venerator vester frater meus Julianus episcopus indicavit, saluberrime praecepisse ut ablati a monasteriis suis apud eos degere juberentur, quibus nocere non possent: quod, ut spero, multis remedio erit, quos a perversis doctoribus liberastis, crescentibus per omnia gloriae vestrae meritis in amore fidei Christianae, ob quam justus et misericors Deus tribuit ut vobis sicut divina sunt chara, ita sint mundana subjecta. Datum tertio idus Martii, Valentiniano Augusto VIII consule.