Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
192.1
1295 EPISTOLA CXL. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM.
192.1
Faciliorem fore deinceps errantium correctionem, Dioscoro sublato, cujus mortem Julianus Leoni nuntiaverat. Eumdem monet ut de statu Alexandrinae Ecclesiae scribat.
192.2
LEO JULIANO episcopo.
192.3
Litteras dilectionis tuae per filium nostrum Gerontium me accepisse rescribo, mihique fuisse pergratum, quia non omiseris opportunitatem familiaris alloquii, quod omni occasione inter nos convenit frequentari: ut de his quae ad curam nostram pro Ecclesiae statu pertinent, nihil incognitum, nihil habeamus incertum. In hac autem sollicitudine constitutis numquam desunt divina praesidia, quae hypocritarum simulationes nihil posse permittunt, occultamque eorum nequitiam manifesta destructione confundunt. Quamvis enim jampridem omnia haereticorum machinamenta confracta sint et universas ejus vires dextera veritatis abstulerit, nunc tamen intereunte, ut scripsistis, Dioscoro, in profundiora ceciderunt, et perfidiae incentore sublato, instabiles quaedam et insipientes animae habent quod paveant, non habent quod sequantur. Unde auxiliante misericordia Dei facilius est errantium speranda correctio, et efficacior erit praedicatio Evangelii, exstincto defensore mendacii: cooperante ad hoc remedium Christianissimi principis pietate, cujus devotio pro omnibus catholicae fidei provectibus sanctas semper praetendit excubias. Et ideo fraternitatem tuam hortor et moneo ut dignatione et charitate regia sapienter utaris, et de omnibus quae profutura credideris, opportunas suggestiones non moreris offerre: quia multis experimentis probavimus eam esse gloriosissimi Augusti fidem, ut tunc maxime se arbitretur regno 1296 suo consulere, cum praecipue studuerit pro integritate Ecclesiae laborare. Si quid sane de Alexandrinae plebis provectibus cognoveris, scire nos facito: ut sicut de Orientalium populorum pace laetamur, ita de provectibus etiam hujus populi gaudeamus. Datum octavo idus Decembris, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.