Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 190 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
190.1
1285 LEO urbis Romae episcopus JUVENALI Jerosolymitano episcopo. CAP. I.
190.1
Acceptis dilectionis tuae litteris, quas ad me filii nostri Andreas presbyter et Petrus diaconus detulerunt, gavisus quidem sum quod tibi ad episcopatus tui sedem redire licuisset; sed confluentibus in recordationem omnibus causis quae te per quosdam excessus laborare fecerunt, dolui adversitatum tuarum temetipsum tibi fuisse materiam, et resistendi haereticis constantiam perdidisse: quia aestimant non esse tibi liberum ut eos audeas redarguere quos tibi professus sis in suo errore placuisse. Beatae enim memoriae Flaviani condemnatio, et impiissimi Eutychis receptio, quid nisi Domini nostri Jesu Christi secundum carnem negatio fuit? quam ipse grandi misericordia sua fecit resolvi, 1287 cum detestandum illud Ephesinae synodi judicium, ita sancti Chalcedonensis concilii auctoritate destruxit, ut nullum depravatorum a remedio correctionis arceret. Unde quia in tempore indulgentiae resipiscentiam magis quam pertinaciam delegisti, gaudeo te coelestem expetisse medicinam, ut fidei ab haereticis impugnatae tandem possis esse defensor. Quamvis enim nulli sacerdotum liceat nescire quod praedicat, inexcusabilior tamen est omnibus imperitis quilibet Jerosolymis habitans Christianus, qui ad cognoscendam virtutem Evangelii, non solum paginarum eloquiis, sed ipsorum locorum testimoniis eruditur. Et quod alibi non licet non credi, ibi non potest non videri. Quid laborat intellectus, ubi est magister aspectus? Et cur lecta vel audita sunt dubia, ubi se et visui et tactui tota humanae salutis ingerunt sacramenta? Quasi ad singulos quosque cunctantes Dominus adhuc voce corporea utatur, et dicat: Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum. Palpate et videte quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere.
190.2
1285 LEO urbis Romae episcopus JUVENALI Jerosolymitano episcopo. 1289 CAP. II.
190.2
Utere igitur, frater charissime, invictissimis catholicae fidei documentis, et evangelistarum praedicationem sanctorum locorum in quibus degis testificatione defende. Apud te est Bethleem, in qua salutifer Davidicae Virginis partus illuxit, quem involutum pannis inter angustias diversorii, praesepe suscepit. Apud te est declarata ab angelis, adorata a magis, et per multorum infantium mortes ab Herode quaesita Salvatoris infantia. Apud te est ubi pueritia ejus adolevit, ubi adolescentia maturavit, et per incrementa corporea in virum perfectum veri hominis natura profecit, non sine cibo esuritionis, non sine somno quietis, non sine fletu miserationis, nec sine pavore formidinis: unus enim atque idem est, qui et in Dei forma operatus est miracula magna virtutis, et in forma servi subiit saevitiam passionis. Hoc tibi ipsa crux indesinenter loquitur; hoc lapis clamat sepulcri, in quo Dominus humana conditione jacuit, et de quo divina potentia resurrexit. Et cum ad montem Oliveti, locum ascensionis veneraturus, accedis, nonne illa vox angelica in tuo resultat auditu, qua elevationem Domini stupentibus dicitur: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic 1291 Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum.
190.3
1285 LEO urbis Romae episcopus JUVENALI Jerosolymitano episcopo. CAP. III.
190.3
Veram igitur Christi generationem crux vera confirmat: quoniam ipse in nostra carne nascitur, qui in nostra carne crucifigitur: quae, nullo interveniente peccato, nisi fuisset nostri generis, non potuisset esse mortalis. Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam, ac vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit: ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes; inde in homines manante justitia, ubi humana est suscepta natura. Nulla enim ratione extra nostri est corporis veritatem, de quo evangelista praedicationem inchoans dicit: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham: beati Pauli apostoli consonante doctrina, cum dicit: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Itemque ad Timotheum: Memento, inquit, Jesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David.
190.4
1285 LEO urbis Romae episcopus JUVENALI Jerosolymitano episcopo. CAP. IV.
190.4
Haec autem veritas quantis et novi et veteris Testamenti auctoritatibus declaretur, 1293 pro antiquitate sacerdotii tui evidenter agnoscis, cum fides Patrum et scripta mea ad sanctae memoriae Flavianum data, quorum mentionem ipse fecisti, adjecta universalis synodi confirmatione, sufficiant. Unde prospicere oportet dilectionem tuam, ut contra redemptionis ac spei nostrae ineffabile sacramentum, nullus obmurmuret. Sed si qui sunt qui adhuc aut ignorantia caligant, aut perversitate discordant, eorum quorum in Ecclesia Dei apostolica fuit et clara doctrina, auctoritatibus instruantur, ut de incarnatione Verbi Dei hoc nos credere quod illi credidere cognoscant, neque se extra corpus Christi, in quo commortui et conresuscitati sumus, sua obduratione constituant: quia nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, ut aut in sua essentia passibilis fuerit Deitas, aut in nostrae susceptione naturae mentita sit veritas. Data pridie nonas Septembris, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note