Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
188.1
EPISTOLA CXXXVIII. AD EPISCOPOS GALLIARUM ET HISPANIARUM De Paschate.
188.1
Hanc formatam paschalis diei indicem ad Gallicanos episcopos mittit, per eosdem ad Hispaniarum Ecclesias transmittendam; ubi et controversiae status exponitur.
188.2
Dilectissimis fratribus universis episcopis catholicis per Gallias et Hispanias constitutis, LEO Romae episcopus.
188.3
Cum in omnibus divinorum praeceptorum regulis exsequendis sacerdotalem observantiam oporteat esse concordem, maxime nobis et principaliter providendum est, 1284 ne in paschalis festi die, vel ignorantia, vel praesumptio peccatum diversitatis incurrat. Unde quia tempus sacratissimae solemnitatis ita dispositos habet limites suos, ut salutare sacramentum nunc citius, nunc tardius oporteat celebrari, non desinit apostolicae sedis sollicitudo prospicere ne devotio ecclesiastica aliquo turbetur incerto. Cum autem in quibusdam ascriptionibus Patrum futurum proxime Pascha Domini ab aliis in diem XV kalendarum Maiarum, ab aliis in diem VIII kalendarum earumdem inveniretur ascriptum, tantum me diversitas ista permovit, ut clementissimo principi Marciano curam de hac re animi mei panderem, ut praecipiente ipso ab his qui habent hujus supputationis peritiam, diligentius illic discussa ratione quaereretur quo die posset veneranda solemnitas rectius celebrari. Quo rescribente, octavo kalendas Maias definitus est dies. Quia ergo studio unitatis et pacis malui Orientalium definitioni acquiescere, quam in tantae festivitatis observantia dissidere, noverit fraternitas vestra die octavo kalendas Maias ab omnibus resurrectionem Dominicam celebrandam, et hoc ipsum per vos aliis esse fratribus intimandum: ut divinae pacis consortio, sicut una fide jungimur, ita una solemnitate feriemur. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Data post consulatum Opilionis, quinto kalendas Augustas.
188.4
Valentiniano VIII et Anthemio coss. Pascha VIII kalendas Maias.