Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 185 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
185.1.1
EPISTOLA CXXXV. AD ANATOLIUM EPISCOPUM. Per Nectarium agentem in rebus.
185.1.1
Intermissi litterarum commercii rationem reddit.-- II. De destituto Andrea archidiacono et aliis in Ecclesia CP. restitutis laudat.-- III. Majorem in agnoscenda culpa sinceritatem desiderat.
185.1.2
LEO episcopus ANATOLIO episcopo.
185.2
EPISTOLA CXXXV. AD ANATOLIUM EPISCOPUM. Per Nectarium agentem in rebus. CAP. I.
185.2
Si firmo incommutabilique proposito dilectio tua curam gratiae communis habuisset, nihil profecto, quod ullam anxietatem tibi ingereret, exstitisset. Non enim sinebat ratio ut ejus charitatem spernerem, quem amore pacis et studio reparandae catholicae fidei inter ipsa episcopatus rudimenta juvissem, optans in ecclesiasticis curis talem habere consortem; ut mihi de sanctis praecessoribus tuis, nec Joannis spiritualem copiosamque doctrinam, nec auctoritatem Attici, nec industriam Procli, nec fidem beati FLAVIANI deesse sentirem: et ita studiis tuis uterer, ut nullus auderet vel fidei catholicae resultare, vel Nicaenis venerabilium Patrum regulis contraire. Sed cum in injuriam canonum, ut agnoscis, illa tentata sint, quae omnibus Ecclesiis scandalum maximum generarent; quid aptius ac modestius facerem, quam ut te primum, ut ab hac intentione recederes, fraterno animo missis litteris admonerem? Ad quas cum non rescriberes, ipse te a colloquii mei consortio separasti. Denique inde jam tacui, sed clementissimo principi, custodi fidei, frequenti litterarum petitione suggessi, ut pro pace Ecclesiarum, quam tibi maxime prodesse 1278 cognoscis, haec quae nunc a tua dilectione facta sunt, implerentur. Cui ineffabiles gratias ago, quod secundum eruditionem Spiritus sancti, cujus est virtute plenissimus, sacerdotali dignatur studere concordiae, sciens sibi orationes supplicantium copiosius profuturas, si famuli unius Domini in nullo sint a verae pacis unitate divisi.
185.3
EPISTOLA CXXXV. AD ANATOLIUM EPISCOPUM. Per Nectarium agentem in rebus. CAP. II.
185.3
Quod ergo in Constantinopolitana Ecclesia quaedam in officiis clericorum correcta significas, ut et Aetium presbyterum in gratiam tuam affectionemque revocaveris, et Andream ab archidiaconi actione submoveris, nobis placuisse rescribo: quia existimationem tuam, ut optabam, plurimum erigit atque commendat. Et merito post correctionem in oblivionem perducitur, quod reprehensioni obnoxium videbatur, cum haereticorum provectione, et discipulorum sanctae memoriae Flaviani injuria gravareris, quae nunc simul ab omni offensione, cum tui, ut volui, laude cessarunt: quia in ordinem suum, quae fuerant turbata, redierunt. Andream sane, qui rationabiliter archidiaconi est privatus officio, et Eufratam, qui sanctae memoriae Flaviani, ut comperi, improbus exstitit accusator, si professionibus plenissime scriptis non minus Eutychianam haeresim quam Nestorianum exsecrabile dogma condemnant, quoniam venia est praestanda correctis, presbyteros consecrabis: ut sibi remedium catholicae fidei sentiant profuisse, electo primitus et probato, qui archidiaconi officium possit implere, id est, quem nulla umquam praedictarum impietatum fama resperserit. Caeteri vero, quos par reatus involverat, si veniam simili professione cum satisfactione deposcunt, suis ordinibus reformentur: his tantum ad officiorum primatum admissis, quos ab omni errore liberos fuisse constiterit.
185.4
EPISTOLA CXXXV. AD ANATOLIUM EPISCOPUM. Per Nectarium agentem in rebus. CAP. III.
185.4
Illam autem culpam, quam de augenda potestate, aliena( ut asseris) adhortatione contraxeras, efficacius atque sincerius tua charitas diluisset, si quod tentari sine tua voluntate non potuit, non ad sola clericorum consilia transtulisses. Quia sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur. Sed gratum mihi, frater charissime, est, quod dilectio tua id profitetur sibi displicere, quod tunc etiam placere non debuit. Sufficit in gratiae 1279 communis regressum professio dilectionis tuae, et attestatio principis Christiani. Nec videtur tarda correctio, cui tam venerabilis assertor accessit. Abjiciatur penitus inconcessi juris, qui dissensionem fecerat, appetitus. Sufficiant limites, quos sanctorum Patrum providentissima decreta posuerunt: ut quieta sit suis meritis et antiquis privilegiis dignitas omnium sacerdotum. Renovetur et maneat in te Dominicae charitatis affectio, ad quam dilectionem tuam saepius cohortatus sum, cum fratre et coepiscopo nostro Juliano, qui communem gratiam semper optavit; cujus industria et sollicitudines tuae relevabuntur, et fides catholica munietur. Super omnia autem fraterna charitate hortor et moneo ut ea quae ad gloriam vel ad munimen pertinent sacerdotalis officii, Nicaenorum canonum universalis Ecclesiae pacem servantia decreta custodias. Sic enim inter Domini sacerdotes inviolata charitas permanebit, si paribus studiis, quae sunt a sanctis Patribus constituta, servetur. Data IV kalendas Junii, Aetio et Studio viris clarissimis consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note