Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
170.1.1
1228 EPISTOLA CXXI. AD MARCIANUM AUGUSTUM. De Paschate.
170.1.1
Curam paschalis cycli Alexandrino episcopo olim esse demandatam.-- II. Quid difficultatis ex illo ortum sit.-- III. Ut de hac difficultate jubeat inquiri, postulat.
170.1.2
LEO episcopus MARCIANO Augusto.
170.2
1228 EPISTOLA CXXI. AD MARCIANUM AUGUSTUM. De Paschate. CAP. I.
170.2
Tam multis documentis per omnes Christi Ecclesias fides vestrae pietatis innotuit: ut si quid sollicitudinum pro communi religione generatur, merito vestrum quaeratur auxilium. Et quia memor dispensationis mihi creditae, necesse habeo curas meas etiam in ea quae sunt futura praemittere, non improbe cupio clementiae vestrae studiis adjuvari: ut in ea observantia, quae certa semper ratione variatur, nihil possit erroris incurri. Paschale etenim festum, quo sacramentum salutis humanae maxime continetur, quamvis in primo semper mense celebrandum sit, ita tamen est lunaris cursus conditione mutabile, ut plerumque sacratissimae diei ambigua occurrat electio, et ex hoc fiat plerumque, quod non licet, ut non simul omnis Ecclesia quod nonnisi unum esse oportet, observet. Studuerunt itaque sancti Patres occasionem hujus erroris auferre, omnem hanc curam Alexandrino episcopo delegantes( quoniam apud Aegyptios hujus supputationis antiquitus tradita 1229 esse videbatur peritia) per quem, quotannis dies praedictae solemnitatis sedi apostolicae indicaretur, cujus scriptis ad longinquiores Ecclesias indicium generale percurreret.
170.3
1228 EPISTOLA CXXI. AD MARCIANUM AUGUSTUM. De Paschate. CAP. II.
170.3
Sed sanctae memoriae Theophilus Alexandrinae Ecclesiae episcopus, cum hujus observationis annos centum numero collegisset, septuagesimi sexti anni paschale festum longe aliter quam alii decreverant tenendum esse constituit. Nam a primo augustae memoriae Theodosii senioris consulatu succedentem sibi sacrae observantiae ordinem ponens, ut longioris temporis ratio ejus litteris teneretur ascripta, cujus 1230 complexionis septuagesimus et quartus est annus, in quo pridie idus Aprilis sanctum Pascha celebravimus; sequenti vero anno pridie nonas Aprilis eadem, propitio Deo, agenda erit festivitas, sicut regulariter centenariae annotationis ordo declarat; sed in anno qui erit septuagesimus sextus, is Paschae dies invenitur ascriptus, quem a passione Domini nullius exempli, nullius constitutionis admittit auctoritas. Nam diem octavum kalendarum Maiarum ab eo cognoscimus praefinitum, qui nimie limitem antiquae constitutionis excedit; cum alii quintum decimum kalendarum Maiarum huic festivitati deputaverint 1231 diem. Siquidem ab undecimo kalendarum Aprilium, usque in undecimum kalendarum Maiarum, legitimum spatium sit praefixum, intra quod omnium varietatum necessitas concludatur: ut Pascha Dominicum nec prius possimus habere nec tardius. Quod enim in decimum et in nonum kalendarum Maiarum videtur nonnumquam pervenisse festivitas, quadam ratione defenditur. Quia etsi dies Resurrectionis ultra terminum videtur exisse, dies tamen Passionis limitem positum non invenietur egressus. Ad octavum autem kalendarum Maiarum paschalem observantiam perducere, nimis insolens et aperta transgressio est.
170.4
1228 EPISTOLA CXXI. AD MARCIANUM AUGUSTUM. De Paschate. CAP. III.
170.4
Quia ergo in illa, ut dixi, centenaria supputatione Theophili, septuagesimus sextus annus diem Paschae contra morem ecclesiasticum statuisse monstratur, et non leviter delinquitur si in principio sacramenti veritas et unitas ab universali Ecclesia non tenetur, obsecro clementiam vestram ut studium vestrum praestare dignemini: quatenus Aegyptii, vel si qui sunt alii qui certam hujus supputationis videntur habere notitiam, scrupulum hujus sollicitudinis absolvant, ut in eum diem generalis observantia dirigatur, qui nec paternarum constitutionum normam relinquat, nec ultra praefixos terminos evagetur. Quidquid autem pietas vestra de hac consultatione cognoverit, ad meam jubeat mox notitiam pervenire: ut in divinis mysteriis nulla dissonantiae culpa nascatur. Data decimo septimo kalendas Julii, Opilione viro clarissimo consule.