Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
169.1
1226 CAP. V.
169.1
Unde hoc quoque nos contra hostes Ecclesiae providere condignum est, ut eis nullam calumniandi occasionem, quod ad nos attinet, penitus relinquamus, nec umquam contra Nestorianos aut Eutychianos agentes, alteri eorum videamur terga vertisse; sed utrosque Christi hostes aequa lance vitemus atque damnemus: ita ut eos, quoties audientium quantalibet poscit utilitas, cum dogmatibus eorum digno anathemate promptissime atque evidentissime feriamus: ne si hoc a nobis aut obscurius fieri videatur aut tardius, putetur invitum. Quod quamvis prudentiam tuam res ipsa admonere sufficiat, jam tamen et experimenta docuerunt. Sed benedictus Deus noster, cujus invincibilis veritas ab omni haereseos macula mundum te, secundum sedis apostolicae judicium, demonstravit. Cui dignam retribues pro tot laboribus gratiam, si talem te qualem probavimus ac probamus, pro universalis Ecclesiae defensione servaveris. Nam quod Deus omnium calumniosorum fallacias solvit, maximam beatissimi Petri curam pro cunctis nobis agnoscimus; qui postquam suae sedis judicium in fidei definitione firmavit, nec circa cujusquam vestrum, qui nobiscum pro catholica fide laborastis, personam, quidquam reprobum videri permisit: quia nec poterat, Spiritu sancto judicante, quisquam 1227 ex eis non victor exire, quorum jam vicerat fides.
169.1
1226 CAP. V. CAP. VI.
169.1
Quod superest, exhortamur ut quia illic nonnullas Eutychiani ac Nestoriani erroris reliquias cognovimus remansisse, nunc etiam sedi apostolicae collabores. Victoria enim quam Christus Dominus noster suae donavit Ecclesiae, quamdiu in hoc mundo versamur, licet fiduciam majorem tribuat, non tamen in totum sollicitudinem perimit; nec ut dormiamus donata est, sed ut suavius laboremus. Unde in hoc quoque tuae vigilantiae sollicitudine volumus adjuvari, ut tua relatione currente quid apud illas regiones doctrina Dominica proficiat, apostolicam sedem festines instruere: quatenus illius regionis sacerdotes, in quocumque usus exegerit, adjuvemus. De his vero quae in saepe dicto concilio illicita contra venerabiles Nicaenos canones praesumptione tentata sunt, ad fratrem et coepiscopum nostrum Antiochenae sedis praesulem scripsimus; adjicientes et illud, quod nobis propter improbitatem monachorum quorumdam regionis vestrae verbo mandasti per vicarios nostros, et hoc specialiter statuentes, ut praeter Domini sacerdotes nullus audeat praedicare, seu monachus, sive ille sit laicus, qui cujuslibet scientiae nomine glorietur. Quas tamen litteras, pro utilitate universalis Ecclesiae, per praedictum fratrem et coepiscopum nostrum Maximum, ad omnium voluimus pervenire notitiam: et ob hoc his noluimus earum exemplar adjicere, quia quae praedicto fratri et coepiscopo nostro injunximus, non dubitamus implenda. Et alia manu: Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data tertio idus Junii, Opilione viro clarissimo consule.