Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 162 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
162.1
LEO episcopus MARCIANO Augusto. CAP. I.
162.1
Multa mihi in omnibus clementiae vestrae litteris causa gaudendi est, dum ex magna divinae providentiae misericordia praestitum humanis rebus experior, quod ecclesiasticam pacem, quae non nisi unitate praedicationis evangelicae custoditur, piissimo studio juvare dignamini: ut fidei vestrae gloria non solum utilitate reipublicae, 1201 sed etiam religionis profectibus augeatur, gloriosissime Auguste. Unde ineffabiliter Deo gratias ago, qui eo tempore quo oboritura haereticorum scandala praesciebat, vos in imperii fastigio collocavit; in quibus ad totius mundi salutem, et regia potentia, et sacerdotalis vigeret industria. Nam cum vestro praecipue opere sit effectum ut per synodale concilium damnatis impii dogmatis defensoribus, omnes vires sacrilegus error amitteret, ad ejusdem devotionis pertinet palmam, si malum quod in suis ducibus est oppressum etiam in quibuscumque reliquiis deleatur. Quod facilius clementia vestra arbitratur implendum, si per universas Ecclesias definitiones sanctae synodi Chalcedonensis apostolicae sedi placuisse doceantur. De quo quidem ratio non fuit ambigendi, cum ei fidei omnium subscribentium consensus accesserit, quae a me secundum formam apostolicae doctrinae ac paternae traditionis emissa est; et per fratrem meum Lucianum episcopum talia et ad gloriam vestram, et ad Constantinopolitanum episcopum scripta direxerim, quae evidenter ostenderent me ea quae de fide catholica in praedicta synodo definita fuerant approbare. Sed quia in eisdem litteris ea 1203 quae per occasionem synodi male sunt attentata, reprehenderam, maluit praedictus antistes meam gratulationem tacere, quam suum ambitum publicare. Mihi autem multum fiduciae, Deo per vos operante, collatum est, quod probasse vos observantiam meam de custodia canonum paternorum, pietatis vestrae affatibus indicastis. Et merito geminatur gaudium meum, cum vobis religiosissime placere cognosco, ut et fides Nicaena suam teneat firmitatem, et privilegia Ecclesiarum illibata permaneant.
162.2
LEO episcopus MARCIANO Augusto. CAP. II.
162.2
Quamvis autem de praeclaro fidei vestrae opere nihil vestra pietas indicarit, mihi tamen per veneratorem una mecum specialiter vestrum, fratrem meum Julianum episcopum innotuisse significo, quam pio dignati fueritis responso imperitorum monachorum animos et cohibere pariter et docere: ut, si illos non penitus deseruit divina miseratio, sentiant se et didicisse quod credant, et agnovisse quod timeant. Quia vero omnibus modis obediendum est pietatis vestrae religiosissimae voluntati, constitutionibus synodalibus, quae mihi de confirmatione fidei catholicae, et de haereticorum 1205 damnatione placuerunt, libens adjeci sententiam meam; quae ut ad notitiam omnium sacerdotum Ecclesiarumque perveniat, vestrae clementiae praeceptio ordinare dignabitur. Affuturam credo et spero gratiam Dei, quae tam sanctam tanti principis curam plenissimum desiderii sui fructum faciat obtinere, ut omnibus dissentiendi occasionibus amputatis, apostolicae ubique doctrinae pax regnet et veritas. Fratri autem meo Juliano episcopo noverit vestra clementia hoc me proprie delegasse, ut quidquid illic ad custodiam fidei pertinere probaverit, meo nomine vestrae fiducialiter suggerat pietati: quoniam certus sum vos ad haec omnia emendanda vel defendenda, Deo auxiliante, sufficere. Data duodecimo kalendas Aprilis, Opilione viro clarissimo consule.

Intertext edge

Open linked passage

Note