Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
15.1
626 EPISTOLA VIII. SEU CONSTITUTIO VALENTINIANI III. De. Manichaeis.
15.1
Imperatores THEODOSIUS et VALENTINIANUS Augusti ALBINO P. P. II.
15.2
Superstitio paganorum quoque damnata temporibus, inimica publicae disciplinae, et hostis fidei Christianae, ad excidium sui clementiam nostram non immerito provocavit. Manichaeos loquimur, quos exsecrabiles, et toto orbe pellendos omnium retro principum statuta judicarunt. Nec dissimulationem crimina nuper detecta patiuntur. Quae enim et quam dictu audituque obscena in judicio beatissimi papae Leonis, coram senatu amplissimo manifesta ipsorum confessione patefacta sunt? Adeo ut eorum quoque qui diceretur episcopus, et voce propria proderet, et omnia scelerum suorum secreta perscriberet. Quod notitiam nostram latere non potuit, quibus tutum non est negligere tam detestandam Divinitatis injuriam, et impunitum relinquere scelus quo non solum corpora deceptorum, sed etiam animae inexpiabiliter polluuntur. Unde, Albine, parens charissime A. A. illustris et magnifica auctoritas tua, 627 hac nos in aeternum victura lege statuisse cognoscat, quam in omnium provinciarum faciet notitiam edictis propositis pervenire. Ut ubicumque terrarum quisquam Manichaeorum fuerit deprehensus, poenas, quas in sacrilegos jura sanxerunt, auctoritate publicae severitatis excipiat. Sitque publicum crimen, et omni volenti sine accusationis periculo tales arguere sit facultas. Nec cuiquam licitum tutumque sit aut celare tales, aut talibus connivere: cum omnia de his a nobis confirmata sint retro principum constituta, ut noverint universi hac edictali lege proposita, Manichaeos dignitate militiae et urbium habitatione privandos( ne quis innocens talium conversatione aut societate capiatur). Successiones nec capiant, nec relinquant, Primates uniuscujusque militiae( vel officii mox exigenda per apparitionem vestram) decem librarum auri multa percellat, si quem hac superstitione pollutum siverint militare; neque enim aliquid nimium in eos videtur posse decerni, quorum incesta perversitas religionis nomine lupanaribus quoque ignota, vel pudenda committit. Dat. XIII kal. Jul. Romae Valent. A. VI, et Nomo v. c. coss.