Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 158 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
158.1.1
EPISTOLA CXIII. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. De Aetio et Andrea.
158.1.1
Quod ipsi multa patienti compassus sit, gratias agit, simul de Aetii dejectione expostulans.-- II. Julianum CP. in speculis esse vult pro causa fidei. Anatolium ab imperatore esse increpatum.-- III. De tumultu monachorum Aegyptiorum et Palaestinorum.-- IV. De epistola sua et de actis Chalcedonensis synodi in Latinum convertendis.
158.1.2
1190 LEO episcopus Romae JULIANO episcopo Coensi.
158.2
EPISTOLA CXIII. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. De Aetio et Andrea. CAP. I.
158.2
Agnovi in dilectionis tuae litteris fraternae charitatis affectum: quod de malis, quae multa et saeva pertulimus, pio nobiscum dolore compateris. Sed utinam haec, quae nos perpeti Dominus aut permisit aut voluit, ad correctionem proficiant servatorum, et ut desinant adversitates, finiantur offensae. Quod utrumque de magna erit misericordia Dei, si et flagella removeat, et ad se suorum corda convertat. Sicut autem fraternitatem tuam ea quae apud nos desaeviit contristavit hostilitas, ita me anxium facit, quod in Constantinopolitana Ecclesia, quantum tuae indicant litterae, haereticorum insidiae non quiescunt, et exquisitis occasionibus, hi qui catholicae fidei defensores fuere, vexantur. Nam dum Aetius ab officio archidiaconatus per speciem provectionis amovetur, et in locum ejus Andreas, qui ob haereticorum societatem fuerat abjectus, assumitur; dum beatae memoriae Flaviani accusatoribus honor redditur, et piissimi confessoris participes aut discipuli consternuntur, nimis aperte quid episcopo Ecclesiae ipsius placeat demonstratur. In quem pro causae merito differo commoveri; et quid ipse mecum cum suis epistolis agat, quas missurum eum filius noster Aetius indicavit, exspecto: dans locum voluntariae emendationi, qua dolorem meum cupio mitigari. Clementissimo tamen principi et piissimae Augustae de his quae ad custodiam pacis ecclesiasticae pertinent scripsi; quos devotione suae fidei provisuros esse non dubito, ne contra gloriam operis ipsorum, damnata haeresis valeat pullulare.
158.3
EPISTOLA CXIII. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. De Aetio et Andrea. CAP. II.
158.3
Studeat ergo dilectio tua, frater charissime, piam et necessariam curam sollicitudini apostolicae sedis impendere, quae tibi apud se nutrito catholicam contra Nestorianos et Eutychianos haereticos actionem materno jure commendat, ut divino fultus auxilio, speculari de Constantinopolitanae urbis opportunitate non desinas; ne praedictorum dogmatum impius usquam turbo consurgat. Et quia tanta est gloriosorum principum fides, ut confidenter eis possis quae sunt insinuanda suggerere, pietate ipsorum ad utilitatem Ecclesiae universalis 1191 utaris. Consulente autem dilectione tua de his in quibus putaveris ambigendum, non deerit relationibus tuis meae responsionis instructio: ut sequestrata earum actione causarum, quae in quibusque Ecclesiis praesulum suorum debent cognitione firmari, hanc specialem curam vice mea functus assumas, ne haeresis vel Nestoriana vel Eutychiana in aliqua parte revirescat: quia in episcopo Constantinopolitano catholicus vigor non est, nec multum aut pro sacramento salutis humanae, aut pro sua est aestimatione sollicitus: cum si quid illi inesset spiritualis industriae, ita et a quibus ordinatus sit, et cui viro successerit cogitare deberet, ut magis beatum Flavianum, quam sui honoris sequeretur auctores. Et ideo cum piissimi principes secundum obsecrationem meam dignati fuerint fratrem Anatolium de his quae merito in querelam veniunt increpare, jungat charitas tua diligentiam suam, ut universa scandala, adhibita plenissima correctione resecentur, et a filii nostri Aetii cesset injuriis. Nam apud catholicum episcopum, etiam si erat quod quacumque de causa succensendum archidiacono videretur, propter fidei reverentiam debuit praetermitti, potius quam locum catholici nequissimus haereticus obtineret. Cum itaque quae sequantur agnovero, tunc manifestius quid agi oporteat aestimabo. Nam interim, dolore 1192 cohibito, malui indulgere patientiae, ut locus esset veniae.
158.4
EPISTOLA CXIII. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. De Aetio et Andrea. CAP. III.
158.4
De Palaestinis vero monachis, qui jam pridem in tumultu dissensionis esse dicuntur, quo adhuc animo moveantur ignoro. Neque cujusquam sermone mihi patefactum est quas causas videantur antefatae praeferre discordiae: utrum scilicet Eutychianae perversitati tali furore famulentur, an implacabiliter doleant episcopum suum in hanc impietatem potuisse traduci, quod contra ipsorum locorum sanctorum testimonia, quibus totus mundus instruitur, ab incarnationis Dominicae veritate desciverit, et quod in aliis per indulgentiam curari placuit, in illo putent non esse veniale. Unde cupio me super his plenius edoceri, ut etiam talium correctioni congrue studeatur: quia aliud est contra fidem impie armari, aliud pro fide immoderatius commoveri. Chartas etiam quas Aetius presbyter ante indicavit esse directas, et Breviarum fidei, quod te misisse significas, necdum ad me noveris pervenisse. Unde, si expeditioris occasio se praebuerit perlatoris, libenter habeo, ut si qua est, quae utilis videatur, quam primum ad me mittatur instructio. De Aegyptiis monachis quam quieti, aut cujus sint fidei, scire desidero, et de Alexandrinae Ecclesiae pace quid ad vos veris nuntiis perferatur; ad cujus episcopum vel ordinatores 1193 ipsius, seu clericos, qualia scripta direxerim, missis exemplaribus scire te volui. Ad clementissimum quoque principem, et ad religiosissimam Augustam quis nunc meus sermo sit missus, directa exemplaria perdocebunt.
158.5
EPISTOLA CXIII. AD JULIANUM EPISCOPUM COENSEM. De Aetio et Andrea. CAP. IV.
158.5
Utrum autem epistola mea, quam de incarnationis Dominicae fide incolumi adhuc sanctae memoriae Flaviano, ad dilectionem tuam per Basilium diaconum miseram, fraternitati tuae tradita sit, scire desidero: quoniam suspectum habeo quod de ejus textu nullum umquam indicium reddidisti. 1194 Gestorum synodalium, quae omnibus diebus concilii in Chalcedonensi civitate confecta sunt, parum clara propter linguae diversitatem apud nos habetur in structio. Et ideo fraternitati tuae specialiter injungo ut in unum codicem universa facias congregari, in Latinum scilicet sermonem absolutissima interpretatione translata: ut in nulla parte actionum dubitare possimus, neque ullo modo esse possit ambiguum, quod ad plenam intelligentiam te fuerit studente perductum. Data quinto idus Martii, Opilione viro clarissimo consule.

Intertext edge

Open linked passage

Note