Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
153.1
1182 Epistola piissimi imperatoris MARCIANI ad LEONEM archiepiscopum Romae.
153.1
Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS gloriosi triumphatores, semper Augusti, sanctissimo et vere venerabili LEONI archiepiscopo.
153.2
Beatitudinem tuam valere syllabis nostrae serenitatis studiosissime precamur, postulantes ut favorem omnipotentis Dei tuarum nobis impertias precum intercessione: ut misericors et pacifica ipsius magnificentia omnia fausta et optabilia nostro regno concedere dignetur. Miramur supra modum quod post Chalcedonensem synodum, et litteras venerabilium episcoporum ad tuam sanctitatem missas, quibus omnia in ipsa synodo acta significabant, nullo prorsus pacto a tua clementia ejusmodi epistolae remissae sint, quas videlicet in sanctissimis Ecclesiis perlectas, in omnium oportebat notitiam venire. Quod nonnullorum animis qui Eutychetis etiam nunc pravam opinionem et perversitatem sectantur, ambiguitatem multam injecit, utrum tua beatitudo quae in sancta synodo decreta sunt confirmaverit. Et ob eam rem tua pietas litteras mittere dignabitur, 1184 per quas omnibus Ecclesiis et populis manifestum fiat in sancta synodo peracta, a tua beatitudine rata haberi. Illud profecto, ut decebat episcopum apostolicae sedis, excellenter tua sanctitas praestitit, ut ecclesiasticos canones custodiendo, nihil antiqui moris et ordinis olim constituti et ad hanc usque diem inviolabiliter observati passa sit innovari. Propter litteras autem tuae beatitudinis quae et quanta ab aliquibus facta sint, poterit ab aliis tua sanctitas clarissime ediscere, quibus adversari noluimus, nondum affirmante tua in Deo charitate, catholicae fidei et verae orthodoxae Chalcedonensem synodum, omnibus consentientibus episcopis, esse obsecutam. Quam ob rem tua veneranda dignitas decretum quam celerrime emittat quo confirmare ipsam Chalcedonensem synodum manifestissime ostendat, ut ii qui exoptant invia diverticula, nullam habere possint suspicionem de judicio tuae sanctitatis. Data XV kalendas Martias Constantinopoli.