Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
145.1.1
EPISTOLA CV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. De ambitu Anatolii.
145.1.1
Plenam esse fidei victoriam in qua superant tam qui ceciderunt quam qui steterunt.-- II. Nihil valere posse contra canones Nicaenos, qui soli firmandae paci sufficiunt.-- III. Anatolio Flavianum exemplo esse debere; et per se ruere quod Nicaenae synodo contrarium est.-- IV. Ut ipsa Anatolium a proposito revocet hortatur.
145.1.2
LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
145.2
EPISTOLA CV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. De ambitu Anatolii. CAP. I.
145.2
Sanctis et Deo placitis clementiae vestrae studiis defensam contra haereticos catholicam fidem, et universae Ecclesiae redditam pacem, ineffabiliter cum vestra pietate gaudemus: gratias agentes misericordi et omnipotenti Deo, quod exceptis his qui magis dilexerunt tenebras quam lucem, neminem passus est evangelica veritate fraudari: ut abstersa erroris caligine, in omnium cordibus purissimum lumen oriretur, nec de infirmis quorumdam animis tenebrosus ille exsultaret inimicus, quem non solum hi qui illaesi steterunt, sed etiam hi quos fecerat mutare, superaverunt: ut, errore abolito, per totum 1155 mundum fides vera regnaret, et omnis lingua confiteretur, quoniam Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Confirmato autem in unitate Evangelii universo orbe terrarum, et in eumdem sensum directis cordibus omnium sacerdotum, optimum fuerat, supra illa, propter quae sancta est synodus congregata, et quae secundum pietatis vestrae studium probabili sunt fine conclusa, nihil quod tanto bono contrarium esset, inferri, nec per occasionem episcopalis concilii, id importune appeti, quod non licuit concupisci.
145.3
EPISTOLA CV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. De ambitu Anatolii. CAP. II.
145.3
Frater enim et coepiscopus meus Anatolius parum considerans quanto pietatis vestrae beneficio et mei favoris assensu Constantinopolitanae Ecclesiae sacerdotium fuerit consecutus, non tam de adeptis gavisus, quam de immodicis appetendis supra mensuram sui honoris accensus est; credens huic tam intemperanti cupiditati posse prodesse quod ei quorumdam consensum suum praebuisse dicitur extorta subscriptio; cum tamen destruendis mox conatibus, contradictio fratrum et coepiscoporum meorum vice mea agentium fideliter et laudabiliter obviaret. Quoniam contra statuta paternorum canonum, quae ante longissimae aetatis annos in urbe Nicaena spiritualibus sunt fundata decretis, nihil cuique audere conceditur: ita ut si quis diversum aliquid decernere velit, se potius minuat quam illa corrumpat. Quae si, ut oportet, a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas Ecclesias tranquilla erit pax et firma concordia: nullae de mensura honorum dissensiones, nullae de ordinationibus lites, nullae de privilegiis ambiguitates, nulla erunt de alieni usurpatione certamina; sed aequo jure charitatis, rationabilis et morum et officiorum ordo servabitur; et ille vere 1156 erit magnus, qui fuerit totius ambitionis alienus. dicente Domino: Quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister; et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus: sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Et tamen haec illis tunc insinuabantur qui de pusillo volebant crescere, et de infimis ad summa transire. Constantinopolitanae vero praesul Ecclesiae, quid amplius quam assecutus est concupiscit? aut quid illi satisfaciet si tantae urbis magnificentia et claritudo non sufficit? Superbum nimis est et immoderatum ultra proprios terminos tendere, et antiquitate calcata alienum jus velle praeripere, atque ut unius crescat dignitas, tot metropolitanorum impugnare primatus, quietisque provinciis, et olim sanctae synodi Nicaenae moderatione dispositis, bellum novae perturbationis inferre; atque ut venerabilium Patrum decreta solvantur, quorumdam episcoporum proferre consensum, cui tot annorum series negavit effectum. Nam sexagesimus fere annus hujus conniventiae esse jactatur, qua se praedictus episcopus aestimat adjuvari, frustra cupiens id sibi prodesse quod etiam si quisquam ausus est velle, nullus tamen potuit obtinere.
145.4
EPISTOLA CV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. De ambitu Anatolii. CAP. III.
145.4
Agnoscat cui successerit viro, et repulso omni spiritu elationis, Flaviani fidem, Flaviani modestiam, Flaviani humilitatem, quae illum usque ad confessoris gloriam provexit, imitetur. Cujus si velit splendere virtutibus, laudabilis erit, et in omni loco plurimum dilectionis acquiret, non ambiendo humana, sed promerendo divina. Hac autem observantia meum quoque illi animum spondeo copulandum, et apostolicae sedis dilectionem, quam Constantinopolitanae Ecclesiae semper impendit, nulla mutabilitate violandam. Quia si interdum 1157 immoderati praesules aliquas incidunt culpas, Ecclesiarum tamen Christi integritas perseverat. Consensiones vero episcoporum, sanctorum canonum apud Nicaeam conditorum regulis repugnantes, unita nobiscum vestrae fidei pietate in irritum mittimus, et per auctoritatem beati Petri apostoli, generali prorsus definitione cassamus, in omnibus ecclesiasticis causis his legibus obsequentes quas ad pacificam observantiam omnium sacerdotum, per trecentos decem et octo antistites Spiritus sanctus instituit: ita ut etiam si multo plures aliud quam illi statuere decernant, in nulla reverentia sit habendum, quidquid fuerit a praedictorum constitutione diversum.