Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 136 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
136.1.1
EPISTOLA C. MARCIANI IMPERATORIS AD LEONEM PAPAM.
136.1.1
De fide apud Chalcedonem roborata et pace Ecclesiae restituta gratulatur.-- II. Fidem juxta litteras S. Leonis a synodo esse expositam.-- III. Petit ut sedi CP. secundus locus juxta statuta secundae et quartae synodi tribuatur.-- IV. Per Lucianum et Basilium consensum ejus super eodem negotio postulat.
136.1.2
Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS, inclyti triumphatores, semper Augusti, sancto patri merito venerabili LEONI episcopo.
136.2.1
EPISTOLA C. MARCIANI IMPERATORIS AD LEONEM PAPAM. CAP. I.
136.2.1
Divina humanaque scripta consentiunt Divinitatem in primis esse venerandam, et ibi omnipotentem Deum esse propitium, ubi colitur rite religio. Id ergo quod quaerebamus invenimus, et effectum vota nostra meruerunt. Invenit religionis fidem religiosus affectus; nec dubium est Deo auctore definitum quod de majestate quaerebatur. Explosa igitur contentione atque discordia quam livor fidei inimicus objecerat, Deum omnes una mente cognoscunt. Jam non incusamus perfidos, nec sumus ingrati.
136.2.2
Religionis inimici praestiterunt nobis ut Deum studiosius quaereremus, 1113 manifestius inveniremus. Majus etenim lumen videtur, quod post tenebras fulserit; dulcior est sitientibus potus, fessis otium. Laetetur igitur sanctimonia tua victoria fidei, cujus laurea omnipotenti Christo referenda est, qui de perfidis egit triumphum. Atque ideo ipsi interesse sanctae synodo festinavimus, quamvis nos in aliis locis expeditiones et necessitates publicae detinerent.
136.3
EPISTOLA C. MARCIANI IMPERATORIS AD LEONEM PAPAM. CAP. II.
136.3
Itaque omnia pro votis atque oratione religionis tuae, quae fidei conveniunt, auctore Deo sunt ordinata. Totius orbis, qui sub imperio nostro est, reverendissimis episcopis Chalcedonem convocatis, tractatu habito, post multa certamina vera fides obtinuit, et juxta litteras sanctitatis tuae universi assenserunt expositioni prout veritas postulavit. Nec dubitamus hujus rei gratulationem nobis et sanctitati tuae esse communem, pariterque laetari quos pariter manifestum est optasse veritatem. Superest ut universis pro catholica fide et veritate compositis et pace Ecclesiis restituta, votis omnibus in perniciem hostium sanctitas tua divinam provocet majestatem; quod te et ante litteras nostras facere certissimum est.
136.4
EPISTOLA C. MARCIANI IMPERATORIS AD LEONEM PAPAM. CAP. III.
136.4
Quoniam vero et hoc statutum est ut ea quae centum quinquaginta sanctissimi episcopi sub divo Theodosio Majore de 1114 honore venerabilis Ecclesiae Constantinopolitanae statuerunt, et quae nunc a sancta synodo de eadem re statuta sunt, firma serventur: scilicet ut post sedem apostolicam Constantinopolitanae urbis antistes secundum obtineat locum; quoniam et eadem splendidissima civitas junior Roma nuncupatur: dignetur sanctitas tua etiam huic parti proprium adhibere consensum, quamvis reverentissimi episcopi, qui tuae religionis vicem agentes ad sanctam synodum convenerunt, contradixerint. Vehementer enim prohibebant de hac venerabili Ecclesia a synodo aliquid ordinari.
136.5
EPISTOLA C. MARCIANI IMPERATORIS AD LEONEM PAPAM. CAP. IV.
136.5
Speramus autem quod concordantibus toto orbe sacerdotibus, ea quae reipublicae Romanae proderunt, divinus favor praestare dignabitur. Qua de re per Lucianum virum religiosum episcopum, et Basilium diaconum harum portitores omnia vere insinuari oportere censuimus. Et petimus ut ea quae sancta synodus statuit, etiam religio tua in perpetuum praecipiat observari. Et alia manu: Divinitas te servet per multos annos, sancte ac religiosissime Pater. Data decimo quinto kalendas Januarias, Constantinopoli, D. N. Marciano PP. Aug., et qui fuerit nominatus, consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note