Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
130.1
EPISTOLA XCVI. AD RAVENNIUM ARELATENSEM EPISCOPUM. De solemnitate paschali anni sequentis 452.
130.1
Unitatem in celebrando Paschate maxime servandam; quam solemnitatem ad Romanum pontificem pertinet indicare.
130.2
Dilectissimo fratri RAVENNIO episcopo LEO episcopus.
130.3
Ad praecipuum religionis nostrae pertinet sacramentum, ut in festivitate paschali nulla sit toto orbe diversitas. Et quia hoc divina institutio et paterna traditio ad nostram sollicitudinem voluit pertinere, fraternitatem tuam solemniter admonemus ut Pascha Domini celebrandum nobis die decima kalendarum Aprilium recognoscas; quod manifesta ratio patefecit sacrae observantiae hunc diem esse legitimum: cujus notitiam per dilectionem quoque tuam, frater charissime, omnibus voluimus 1080 declarari; ut quorum in fide est una confessio, sit etiam in hac festivitate una devotio.