Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
129.1.1
EPISTOLA XCV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM Per Theoctistum magistrianum.
129.1.1
Ad concilium legatos se misisse, licet in Italia congregari optasset.-- II. Servandam esse in causis ecclesiasticis moderationem quae procul ab Ephesino latrocinio abfuit.-- III. Numquam se correctis veniam denegasse.-- IV. Etiam haeresiarchas indulgentiam poscentes rejiciendos non esse, etsi non temere recipiendos.
129.1.2
LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
129.2
EPISTOLA XCV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM Per Theoctistum magistrianum. CAP. I.
129.2
Religiosam clementiae vestrae sollicitudinem, quam catholicae fidei indesinenter impenditis, per omnia recognosco; et Deo gratias ago, quod tantam universalis Ecclesiae curam habere vos video, ut quod et justitiae et benevolentiae congruere arbitror, confidenter insinuem, quo celerius, quae, propitio Christo, pietatis vestrae studio irreprehensibiliter hactenus gesta sunt, ad gratulandum perducantur effectum, 1077 gloriosissima Augusta. Quod ergo synodum Nicaeae haberi clementia vestra praecepit, cum a me ut in Italia haberetur mansuetudo vestra retineat postulatum, ut omnes nostrarum partium convocati antistites, si securitas temporis suppeteret, convenirent, adeo tamen non aspernanter accepi, ut binos de coepiscopis meis et compresbyteris ordinarem, qui vicem meam implere sufficerent, etiam datis ad venerabilem synodum congruentibus scriptis, quibus fraternitas advocata cognosceret quam formam servare in hac dijudicatione deberet: ne ulla temeritas aut fidei regulis, aut canonum statutis, aut benignitatis remediis obviaret.
129.3
EPISTOLA XCV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM Per Theoctistum magistrianum. CAP. II.
129.3
Sicut enim a principio hujus causae frequentissime scripsi, hanc inter discordes sensus et carnales aemulationes moderationem volui custodiri, ut integritati quidem fidei nihil evelli, nihil liceret apponi; ad unitatem vero pacemque redeuntibus, remedium veniae praestaretur. Quia TUNC OPERA diaboli potentius destruuntur, cum ad Dei proximique dilectionem hominum corda revocantur. Sed quam contraria tunc his monitis atque obsecrationibus meis acta sint, multum est explicare; nec opus est epistolari pagina comprehendi quidquid in illo Ephesino non judicio, sed latrocinio potuit perpetrari; ubi primates synodi nec resistentibus sibi fratribus nec consentientibus pepercerunt: cum ad infringendam catholicam fidem, et ad exsecrabilem haeresim roborandam, alios privilegio honoris 1078 exuerent, alios consortio impietatis inficerent: saeviores profecto in eos quos persuadendo ab innocentia separabant, quam in illos quos beatos confessores persequendo faciebant.
129.4
EPISTOLA XCV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM Per Theoctistum magistrianum. CAP. III.
129.4
Verumtamen quia tales sibi maxime sua iniquitate nocuerunt, et majoribus vulneribus diligentior est adhibenda medicina, nullis umquam epistolis definivi etiam talibus, si resipiscerent, veniam denegandam. Et quamvis incommutabiliter inimicissimam Christianae religioni haeresim detestemur, ipsos tamen, si non dubie corrigantur, et digna se satisfactione purificent, ab ineffabili misericordia Dei non judicamus alienos: sed potius cum gementibus gemimus, cum flentibus flemus, et SIC UTIMUR justitia commotionis, ut non amittamus remedia charitatis: quod, sicut pietas vestra cognoscit, non verbis solis promittitur, sed etiam factis docetur. Siquidem pene omnes qui in consensum praesidentium aut traducti fuerant aut coacti, rescindendo quod statuerant, et condemnando quod scripserant, perpetuam culpae abolitionem et apostolicae pacis gratiam sint adepti.
129.5
EPISTOLA XCV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM Per Theoctistum magistrianum. CAP. IV.
129.5
Si ergo clementia vestra propositum meum considerare dignetur, probabit me eo consilio cuncta gessisse, ut sine cujusquam animae detrimento, haereseos tantum obtineretur exstinctio, et ob hoc circa auctores saevissimorum turbinum quiddam consuetudinis minuisse, ut ad indulgentiam postulandam compunctione aliqua possit eorum tarditas excitari. Qui etsi post illud 1079 judicium suum tam impium quam injustum non sunt catholicae fraternitati ita honorabiles uti fuerunt, suas tamen adhuc obtinent sedes, et episcopatus sui honore potiuntur, aut per veram et necessariam satisfactionem pacem totius Ecclesiae recepturi, aut si haeresim, quod absit, tuentur, professionis suae merito judicandi. Data decimo tertio kalendas Augusti, Adelfio viro clarissimo consule.