Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
123.1.1
1063 EPISTOLA XC. AD EUMDEM MARCIANUM AUGUSTUM, Pro concilio Nicaenam primum convocato, postea Chalcedonem translato Per Bonifacium presbyterum.
123.1.1
Concilio generali congregando annuit, etsi propter temporis perturbationem in aliud maluisset differri.-- II. Fidem in illo tractandam non esse ut dubiam, nec a Nicaena discedendum.
123.1.2
LEO episcopus MARCIANO Augusto.
123.2
1063 EPISTOLA XC. AD EUMDEM MARCIANUM AUGUSTUM, Pro concilio Nicaenam primum convocato, postea Chalcedonem translato Per Bonifacium presbyterum. CAP. I.
123.2
Poposceram quidem a gloriosissima clementia vestra ut synodum, quam ad reparandam Orientalis Ecclesiae pacem etiam a nobis petitam, necessariam judicatis, aliquantisper differri ad tempus opportunius juberetis: ut liberioribus ab omni perturbatione animis, hi quoque episcopi, quos hostilitatis metus detinet, convenirent. Sed quia pio studio humanis negotiis divina praeponitis, et rationabiliter ac religiose regni vestri viribus creditis profuturum, si nulla sit in sacerdotum sensibus dissonantia, nulla sit in Evangelii praedicatione discordia: ego etiam vestris dispositionibus 1064 non renitor, optans ut in omnium cordibus catholica fides, quae non potest nisi una esse, firmetur. A cujus integritate et Nestorius antea, et nunc Eutyches, diversis quidem callibus, sed impietate non impari deviarunt: abominandi prorsus in persuasionibus suis, quas contra sincerum veri luminis fontem, de coenosis lacubus diabolicae falsitatis hauserunt. Prior itaque synodus Ephesina Nestorium cum dogmate suo merito justeque damnavit: et quisquis in illo errore persistit, ad nullius potest spem remedii pertinere. Sequens vero in praedicta civitate, non potest vocari concilium, quod in eversionem fidei fuisse constat agitatum; quodque vestra clementia amore veritatis catholicis adfutura, aliud statuendo cassavit, gloriosissime imperator.
123.3
1063 EPISTOLA XC. AD EUMDEM MARCIANUM AUGUSTUM, Pro concilio Nicaenam primum convocato, postea Chalcedonem translato Per Bonifacium presbyterum. CAP. II.
123.3
Unde per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui regni vestri est auctor et rector, obtestor et obsecro clementiam vestram ut in praesenti synodo fidem quam beati Patres nostri ab apostolis sibi traditam praedicarunt, non patiamini quasi dubiam retractari; et quae olim majorum sunt auctoritate damnata, redivivis non permittatis conatibus excitari; illudque potius jubeatis ut antiquae Nicaenae synodi constituta, remota haereticorum interpretatione, permaneant. Nec me quoque, ut voluit vestra clementia, ab illo credatis abesse concilio, cum in his fratribus quos direxi, id est Paschasino et Lucentio episcopis, 1065 Bonifacio et Basilio presbyteris, sed et in fratre meo Juliano, quem eorum volui esse participem, etiam mea sit aestimanda praesentia. Quos, auxiliante Christo, ita acturos esse confido, ut ea quae Domino nostro placeant, decernantur, accedente pietatis vestrae studio, quod et paci prosit, et religioni, et custodiae veritatis. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.