Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Leo IEpis 121 · 7630-episto53More by Leo I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I"> —
⋯
More
Original / primary: 7630 Episto53
121.1.1
1057 EPISTOLA LXXXVIII. AD PASCHASINUM EPISCOPUM LYLIBAETANUM.
121.1.1
Mittit ad Paschasinum celebrem suam ad Flavianum CP. epistolam, qua legatus in synodo futurus instrueretur.-- II. Duplicem in Christo asserit naturam adversus Eutychen.-- III. Testimonia SS. Patrum de incarnatione Domini mittit, nuntiatque Orientalis dioecesis episcopos subscripsisse eidem epistolae ad Flavianum.-- De Paschate anno 455 diligentius inquiri postulat.
121.1.2
LEO episcopus PASCHASINO episcopo Lylibaetano.
121.2
1057 EPISTOLA LXXXVIII. AD PASCHASINUM EPISCOPUM LYLIBAETANUM. CAP. I.
121.2
Quamvis non dubitem fraternitati tuae omnem originem scandalorum, quae de incarnatione Domini nostri Jesu Christi in Orientalibus Ecclesiis commota sunt, ad plenum esse comperta, tamen ne quid forte sollicitudinem tuam latere potuisset, epistolam nostram, quam ad sanctae memoriae Flavianum de hac re plenissimam misimus, quamque Ecclesia universalis amplectitur, diligentius tibi recensendam cognoscendamque direxi: ut intelligens qua 1058 plenitudine totius hujus erroris impietas, Deo adjuvante, destructa sit, ipse quoque eumdem spiritum pro tuo in Deum amore suscipias, sciasque penitus detestandos Qui secundum Eutychis impietatem atque dementiam in Domino nostro unigenito Filio Dei suscipientis in se reparationem salutis humanae, dicere ausi sunt duas non esse naturas, hoc est perfectae Divinitatis et perfectae humanitatis; et putant quod possint nostram diligentiam fallere, cum aiunt se unam Verbi naturam credere incarnatam; cum utique Verbo Dei in Divinitate Patris, et sua, et Spiritus sancti, una natura sit; suscepta autem veritate carnis nostrae illi inconvertibili substantiae nostram quoque unitam esse naturam: nam nec incarnatio dici posset, nisi caro susciperetur a Verbo. Quae susceptio tanta et talis unitio est, ut a carne animata, non solum in partu beatae Virginis, sed etiam in conceptu nulla Divinitatis sit credenda divisio: quoniam in unitate personae Divinitas atque humanitas et conceptu Virginis convenit et partu.
121.3
1057 EPISTOLA LXXXVIII. AD PASCHASINUM EPISCOPUM LYLIBAETANUM. CAP. II.
121.3
Abominanda ergo est in Eutyche impietas, quae olim a Patribus in praecedentibus haereticis damnata atque destructa est; quod huic stultissimo homini prodesse debuerat: ut quod non poterat sensu apprehendere, vel praecedenti caveret exemplo, ne salutis nostrae singulare sacramentum veritatem carnis humanae in Christo Domino nostro negando vacuaret. Quoniam 1059 si vera et perfecta in illo humanitatis natura non est, nulla est nostra susceptio; et totum quod credimus, quod docemus, secundum ipsius impietatem vanitas est atque mendacium. Sed quia nec mentitur veritas, nec passibilis est Divinitas, manet in Deo Verbo utraque substantia in una persona, et ita Salvatorem suum Ecclesia confitetur, ut eum et Divinitate impassibilem, et carne passibilem fateatur, dicente Apostolo: Etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei.
121.4
1057 EPISTOLA LXXXVIII. AD PASCHASINUM EPISCOPUM LYLIBAETANUM. CAP. III.
121.4
Ut autem in omnibus plenius tua sit instructa dilectio, sanctorum Patrum nostrorum, de sacramento incarnationis Domini quid senserint, et quid Ecclesiis praedicaverint, ut evidenter agnosceres, aliqua ad dilectionem tuam scripta transmisi, quae nostri quoque apud Constantinopolim cum mea epistola allegarunt. Et totam Constantinopolitanam Ecclesiam cum monasteriis omnibus et multis episcopis noveris praebuisse consensum, et subscriptionibus suis Nestorium atque Eutychen cum suis anathematizasse dogmatibus. Noveris etiam proxime me epistolam Constantinopolitani episcopi accepisse, quae refert Antiochenum episcopum missis per provincias suas tractoriis universos episcopos et epistolae meae praebuisse consensum, et Nestorium et Eutychen pari subscriptione damnasse.
121.5
1057 EPISTOLA LXXXVIII. AD PASCHASINUM EPISCOPUM LYLIBAETANUM. CAP. IV.
121.5
Illud quoque curae tuae credimus injungendum, ut quia ratio paschalis festi experientiam tuam non latet, de eo quod in Theophili annotatione invenimus, quodque nos permovet, diligentius inquiras illic, atque pertractes cum his qui possunt supputationis et regulae istius habere peritiam: qualiter quarti anni futuri Dominicae resurrectionis dies sit tenendus. Nam cum venturum Pascha propitio Deo, decimo kalendarum aprilium die sit tenendum, 1060 sequenti autem pridie idus April. Tertio pridie nonas Aprilis; quarto sanctae memoriae Theophilus kalendas Maii constituit observandum: quod regula ecclesiastica penitus invenimus alienum; in nostris autem paschalibus cyclis, quod bene nosse dignaris, decimo quinto kalend. Maii ejusdem anni Pascha celebrandum esse sit scriptum. Et ideo, ut nobis omnibus ambiguitas auferatur, cum peritis quibusque diligentius hoc tua sollicitudo pertractet, ut in futurum hujusmodi caveamus errorem. Data octavo kalend. Julii, Adelfio viro clarissimo consule.

Intertext edge

Open linked passage

Note