Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
115.1.1
EPISTOLA LXXXII. AD MARCIANUM AUGUSTUM.
115.1.1
Pro conservatione catholicae fidei gratulatur, cui pax imperii rependitur.-- II. De solis errantibus agendum esse, non de fide vel Scripturis, quas aliter quam SS. Patres interpretari nefas sit.
115.1.2
LEO episcopus MARCIANO Augusto.
115.2
EPISTOLA LXXXII. AD MARCIANUM AUGUSTUM. CAP. I.
115.2
Quamvis per Constantinopolitanos clericos ad pietatem tuam ante rescripserim, sumptis tamen clementiae vestrae litteris per virum illustrem praefectum 1044 urbis filium meum Tatianum, magnam materiam gratulationis accepi: quia studiosissimos vos ecclesiasticae pacis agnovi. Cui sancto desiderio digna equitate confertur, ut quem statum esse cupitis religionis, eumdem habeatis et regni. Nam inter principes Christianos Spiritu Dei confirmante concordiam, gemina per totum mundum fiducia roboratur: quia profectus charitatis et fidei utrorumque armorum potentiam insuperabilem facit, ut propitiato per unam confessionem Deo, simul et haeretica falsitas et barbara destruatur hostilitas, gloriosissime imperator. Aucta igitur per imperialem amicitiam spe coelestis auxilii, confidentius pietatem vestram pro sacramento salutis humanae incitare praesumo: ne cujusquam procaci impudentique versutia quasi de incerto quid sequendum sit sinatis inquiri. Et cum ab evangelica apostolicaque doctrina ne uno quidem verbo liceat dissidere, aut aliter de Scripturis divinis sapere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt, nunc demum indisciplinatae moventur et impiae quaestiones, quas olim mox ut eas per apta sibi corda diabolus excitavit, per discipulos veritatis Spiritus sanctus exstinxit.
115.3
EPISTOLA LXXXII. AD MARCIANUM AUGUSTUM. CAP. II.
115.3
Nimis autem iniquum est ut per paucorum insipientiam ad conjecturas opinionum et ad carnalium disputationum bella revocemur, tamquam reparata disceptatione 1045 tractandum sit utrum Eutyches impie senserit, et utrum perverse Dioscorus judicarit, qui in sanctae memoriae Flaviani condemnatione se perculit, et simpliciores quosque, ut in eamdem ruinam provolverentur, impegit. Quorum multis jam, ut cognovimus, ad satisfactionis remedia conversis, et veniam de inconstanti trepidatione poscentibus, non cujusmodi sit fides tenenda tractandum est, sed quorum precibus et qualiter annuendum. Unde piissimae sollicitudini vestrae, quam de indicenda synodo habere dignamini, per legationem, quae confestim ad clementiam vestram, Deo annuente, perveniet, quidquid ad causae utilitatem arbitror pertinere, plenius atque opportunus suggeretur. Data nono kalendas Maii, Adelfio viro clarissimo consule.