Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
114.1
1042 EPISTOLA LXXXI. AD JULIANUM EPISCOPUM.
114.1
Julianum diu per Dioscori improbitatem vexatum monet lapsos in communionem recipi non debere, nisi perfidia cum auctoribus damnata.
114.2
LEO episcopus JULIANO episcopo.
114.3
Litteras fraternitatis tuae per filios nostros Constantinopolitanos clericos, nuntias tuae salutis accepi; quibus te magnis tribulationibus gravatum fuisse significas: cum utique non defuerit materia sollicitudinis et laboris, quae inter procaces catholicae fidei adversarios inhaerentem veritati animum fatigarent; isque, ut scribis, fuerit animus ut per occasionem necessitatis et nobis te et patriae praesentares. Quod vere futurum speraveram, ut apertius omnium haereticorum ambages tuo ore recognoscerem. Sed gratias Deo, quod ita et incolumitas tua, et Ecclesiae causa profecit, ut liberum tibi fuerit apud eos interim degere, quorum nobis probabilis consensus innotuit, sicut et fratris Anatolii scripta profitentur, et gesta quae apud ipsum coram nostris sunt confecta demonstrant, frater charissime. Remeantibus ergo praedictis, salutationis vicissitudinem reddo, et ut contra falsitatis astutias perseverantem diligentiam teneas fidenter exhortor; cum tibi ad hoc et tuus animus et nostra auctoritas suffragetur. Quoniam licet de multis meliora indicata sint, quod scilicet doleant se deceptos, et damnata perfidia cum auctoribus suis, gratiam nostrae communionis exposcant( quod nos adeo libenter accepimus, reddituri his hanc quam desiderant communionem, cum promissa compleverint), quosdam tamen 1043 persistere in sua obduratione cognovimus: quos oportet districtius comprimi, si nequeunt benignitate sanari. Ad quam rem nostros post diem venerabilem Paschae dirigemus, qui tecum participato consilio ea quae a nobis constituta fuerint exsequantur. Data idibus Aprilis, Adelfio viro clarissimo consule.