Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/leo-i440-461" aria-label="More works by Leo I">
—
⋯
Original / primary: 7630 Episto53
113.1.1
1038 EPISTOLA LXXX. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Prima pro pace.
113.1.1
De fide ejus scriptis missis probata.-- II. De his qui metu in haeresim lapsi sunt, ut si conversi fuerint recipiantur.-- III. De nominibus haereticorum ad sacrum altare non recitandis.-- IV. De commendatione[ Al. commemoratione] Juliani episcopi, vel eorum clericorum qui Flaviano episcopo in fide adhaeserunt.
113.1.2
LEO episcopus ANATOLIO episcopo.
113.2
1038 EPISTOLA LXXX. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Prima pro pace. CAP. I.
113.2
Gaudemus in Domino, et in dono gratiae ipsius gloriamur, qui, sicut dilectionis tuae litteris et fratrum nostrorum quos Constantinopolim miseramus relatione cognovimus, sequacem te evangelicae eruditionis ostendit: ut per sacerdotis probabilem fidem merito praesumamus quod tota Ecclesia eidem credita nec rugam cujusquam sit erroris habitura nec maculam, dicente Apostolo: Despondi enim 1039 vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Illa est enim virgo Ecclesia, sponsa unius viri Christi, quae nullo se patitur errore vitiari: ut per totum mundum una nobis sit unius castae communionis integritas, in qua societatem tuae dilectionis amplectimur; et gestorum quae sumpsimus, seriem necessariis, sicut oportuit, munitam subscriptionibus approbamus. Ut ergo invicem dilectionis tuae animus nostris confirmaretur alloquiis, filios nostros Casterium presbyterum, Patricium et Asclepiadem diaconos, qui ad nos tua scripta detulerunt, cum epistolis nostris post venerabilem diem festi paschalis remisimus, indicantes nos, ut supra diximus, de Constantinopolitanae Ecclesiae pace gaudere, cui hanc curam semper impendimus, ut eam nulla velimus haereticorum fraude violari.
113.3
1038 EPISTOLA LXXX. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Prima pro pace. CAP. II.
113.3
De fratribus vero quos et epistolis tuis et legatorum nostrorum relatione communionis nostrae cupidos esse cognovimus, eo quod doleant se contra potentiam contraque terrores non tenuisse constantiam, sed alieno sceleri praebuisse consensum, cum ita eos formido turbasset ut in damnationem catholici atque innocentis antistitis, et in receptionem detestabilis pravitatis trepido famularentur obsequio, illud quidem quod praesentibus et agentibus nostris constitutum est approbamus, ut suarum interim Ecclesiarum essent communione contenti; sed cum legatis nostris quos misimus participata tecum sollicitudine volumus disponatur, quatenus hi qui 1040 plenis satisfactionibus male gesta condemnant, et accusare se magis eligunt quam tueri, pacis et communionis nostrae unitate laetentur; ita ut digno prius anathemate quae contra fidem catholicam sunt recepta damnentur. Aliter enim in Ecclesia Dei, quae corpus est Christi, nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostrae proprietate naturae verus nos Pontifex reconciliet, verus immaculati Agni sanguis emundet. Qui licet in Patris sit dextera constitutus, in eadem tamen carne quam sumpsit ex Virgine sacramentum propitiationis exsequitur, dicente Apostolo: Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Neque enim potest in aliquo benignitas nostra reprehendi, cum satisfacientes recipimus quos doluimus esse deceptos. Nec aspere igitur communionis nostrae gratia deneganda est, nec temere largienda: quia SICUT PLENUM pietatis est oppressis charitatem Dominicam redhiberi, ita justum est omnia perturbationis auctoribus imputari.
113.4
1038 EPISTOLA LXXX. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Prima pro pace. CAP. III.
113.4
De nominibus autem Dioscori, Juvenalis et Eustathii ad sacrum altare recitandis dilectionem tuam hoc decet custodire, quod nostri ibidem constituti faciendum esse dixerunt, quodque honorandae S. Flaviani memoriae non repugnet, et a gratia tua Christianae plebis animos non avertat. Nam iniquum nimis est atque incongruum eos qui innocentes et catholicos sua persecutione vexarunt sanctorum 1041 nominibus sine discretione misceri; cum damnatam impietatem non deserentes ipsi se sua pravitate condemnent; quos convenit, aut percelli pro perfidia, aut laborare pro venia.
113.5
1038 EPISTOLA LXXX. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Prima pro pace. CAP. IV.
113.5
Fratrem vero et coepiscopum nostrum Julianum, et clericos qui sanctae memoriae Flaviano fidelibus officiis adhaeserunt, dilectioni quoque tuae volumus adhaerere: ut quem fidei suae meritis vivere apud Deum nostrum novimus, in te sibi eum praesentem esse cognoscant. Illud quoque dilectionem tuam nosse volumus, fratrem et coepiscopum nostrum Eusebium, qui causa fidei multa discrimina laboresque toleravit, nobiscum interim demorari et in nostra nunc communione persistere: cujus Ecclesiam tua sollicitudine volumus esse defensam, ut nihil eodem absente depereat, et nullus ei in aliquo praejudicare praesumat, donec cum litterarum nostrarum ad vos prosecutione perveniat. Et ut major circa te vel nostra vel totius Christianae plebis affectio provocetur, hoc quod ad dilectionem tuam scripsimus in omnium volumus notitiam pervenire: ut qui Deo nostro deserviunt de confirmata apud te pace sedis apostolicae gratulentur. De caeteris vero causis atque personis dilectio tua litteris, quas per nostros accipiet, plenius instruetur. Data idibus Aprilis, Adelfio viro clarissimo consule.